<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:25-27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:25-27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Movet igitur prima causa ut res desiderata, primum
autem, quod ea movetur et quod propius accedit eamque
desiderat et ei assimilari studet, est primum caelum et orbis
inerrautium stellarum. et quia proximus est ei, rectitudinem eius,
<lb n="35"/> quam optat, quam potest perfectissime acquirit; quemadmodum
principis vicarius nonnihil regiae dignitatis sibi acquirit, quippe qui
regi propinquus sit, non loco, sed natura. post motum autem caeli,
qui | primus motus est, sequitur motus plauetarum, deinde generabilia <note type="marginal">f.14</note>
et corruptibilia. et natura ipsa multorum est motuum, non
<lb n="40"/> modo secundum locum, ut motus est divinorum corporum, sed etiam
<note type="footnote">18 ab—desiberabilis] fort.: a desiderio amati et similiter infra (20) amatum . . ut
19 cerla ratione B: (ab amore) dignitatis ac FC; cf. infra 27 profiteantur] cognoscant
FC. hinc rursus incipit A 38 ante planetarum add. inerrantium stellarum et motus
AB et C i. m.</note>

<pb n="21"/>
ad omnes motuum species; sequitur ergo maximam varietatem in <note type="marginal">f. 14</note>
mobilibus esse et aliam alii potentiam. si igitur motus omnia,
quae nioventur, comprehendit, potentia vero in motu ipso est,
et motus partim in loco, partim in qualitate et substantia et in
<lb n="5"/> huiusmodi, idque varie: propter hoc in omnibus bis unam et
eandem potentiam non invenimus. at cum corporibus caelestibus,
quae loco tantum mutantur, varietatem contingere dicimus,
nihil aliud dicere volumus, praeterquam quod ea variis adesse locis
contingit, non ita tamen, ut contingat in loco non esse, etenim cum
<lb n="10"/> contiugere dicimus, nolumus indicare id, quod hoc vocabulo ostendi
solet, nec modum quemdam, qui ad alterutrum extremorum declinare
valeat, sed iudicamus ea in loco non esse, in quo necessario colloentur.
nam proprie contiugere de hac tantum natura imbecilli
ac confusa dicitur, quam potentia ingreditur per ostium contrarietatis.
<lb n="15"/> cum igitur potentia de corporibus caelestibus praedicari
non possit — ea namque sola prima mutatione, quae in loco est,
mutantur absque intriuseca naturae mutatione — ergo qui caelestes
globos hoc motu movet, quem saepenumero priorem ceteris mutationibus
statuimus, quippe qui immobilis sit omnino nec mutetur nec
<lb n="20"/> trausferatur, nec substantia variari poterit nec alio pacto. generatio
enim et corruptio valde ab eo distant, pariterque motus incrementi
et decrementi; is enim iter est ad interitum. sed et motus
localis ab eo remotus est; nam et ipse est una de corporum
mutationibus. at ille movet quidem, sed ipse immobilis existit;
<lb n="25"/> et id quod primo motu non movetur, nee ullo alio movetur.
quamobrem valde distat a potentia.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Necessitate igitur est ens. illud vero initium, quod hoc
pacto necessarium est, id vere initium est. nam quod non
contingit mntari et non mutari, id necessario est et est ens. necessarium
<lb n="30"/> enim tribus modis dicitur. primo id, quod est coactum,
propterea quod est praeter voluntatem; secundo id, sine
quo res non optime se habet; tertio id, quod aliter se habere
omnino non potest, ex tali necessario caelum et natura
universi pendet. in summa autem praestautia degere, quod
<lb n="35"/> nobis ad exiguum tempus conceditur, huic substantiae
perpetuo datur. propter nostram enim constitutionem, quae variis
potentiis constet, viam sapientiae vix reperimns. intellectus enim
noster fere semper anxius est nec otium habet; quamvis vero de
aliis plerumque sollicitus sit et corpore implicitus, quandoque tamen, etsi
<lb n="40"/> ad exiguum tempus, iis abiectis, quae ipsum ab intellectione avertere
possunt, se ipsum sine ullo impedimeuto intellegit, ex quo gaudium
laetitiamque sempiternam consequitur, eamque adeo intentam, ut
<note type="footnote">29 et non mutari om. C 35 substantiae ova. C1 (ἐκεῖνο Ar.</note>

<pb n="22"/>
exprimi nequeat. ille veio, qui a sapientia ne punctum quidem
teniporis vacat, non habet deleetationem acquisitam, sed ipse
delectatio est honorabiliorque est ceteris entibus. quodsi apud nos
vigilia est suavior somno, quoniam operari suavius est, quam in
<lb n="5"/> otio lauguere, et sensus suavior est eius privatione et intellectus
ignorantia, protrabitur excellentia illius intellectus in gloriam et
comprehendendi dignitatem infinitam. nam quod actu est, in omnibus
suavius est eo, quod potestate, idque naturae est cordi. quapropter
spes iucundissima babetur; nam optat, quod potestate est,
<lb n="10"/> ad actum reduci; memoria quoque non est potestatis, sed actus,
cum igitur id, quod poteutiam et actum habet, maiorem in actu
oblectationem consequitur, quamnam habebit proportiouem baetitia
eius, quod actu solummodo est et omni potentia caret, dum operatur
seque iutellegit? visus quoque cum nobilis|simum et pulcberrimum <note type="marginal">f.15</note>
<lb n="15"/> omnium colorum absque molestia cernit, laetatur summeque gaudet;
sic et palatus cum praestantiorem et suaviorem saporem gustaverit,
itidem auditus suaviorem et iucundiorem ceteris sonum percipiens:
ita intellectus quocpie valde laetatur, cum omnium intellegibllium
nobilissimum intellegit. nobilissimum vero omnium intellegibilium
<lb n="20"/> illud est, quod intellegit se suamque essentiam absque molestia
ac sine ullo impedimeuto vel intermissione seusuum, ut in intellegibilibus
contingit, quae mente formantur, a sensibilibus seiuncta. quod
vero iutellegibile per se est, id materiae non immixtum ac immutabile
est, sed existit, quia intellegit atque intellegitur. et initium suae
<lb n="25"/> intellectionis est ipsemet; immo idem est. nam si nou esset
hoc pacto, non esset ex sua natura intellegibile; sed natura
intellegibile est. et haec est ratio intellectus divini, qui praestantissimus
est, neque altcrutrum in eo distinguitur, sed utrumque
simul inest naturae eius, quod intellegit, inquam, et quod
<lb n="30"/> intellegitur. nec nostra gratia intellegibilis dicitur, sed sua ipsius
gratia, ut intellectus noster et ipse sua ipsius gratia intellegibilis
dicitur, minime nostra gratia. et ut ceteros intellectus antecellit,
ita inter cetera intellegibilia excellit; et sicut est intellectus perfectissimus,
ita est intellegribile verissimum. cum autem
<lb n="35"/> intellectio eius est actus eius, et cum est in actu intellectionis,
tunc simul est intellectus et intellegibile. intellectus totus totum
amplectitur; non eo modo, quo corpora se mutuo tangunt, ultima
tantum superficie, sed eo modo, quo ea, quae commiscentur,
quorum unius totum altering totum contingit, hoc pacto intellectus
<note type="footnote">8.9 quapropter] (διὰ) τοῦτο loco ταῦτα b18 9 optat incertum 24 et
sq.] fort, vertendum: et initio suae intellectionis eius essentia adhuc aliud quidpiam est . . (26)
sed natura intellegens 31 ut—nostra (32) om. F 36 intellectus—amplectitur]
eo manant omnia, vestit omnia F</note>

<pb n="23"/>
totus totum amplectitur; et tunc intellectus simul est et intellegibile. <note type="marginal">f.15</note>
neque proinde sicut seusus non est idem quod sensibile,
quandoquidem imprimitur forma eius, substantia autem manet extra,
ita intellectus et ipse sese habet ad intellegibilia, quae per se insunt
<lb n="5"/> ei; immo ipse fert omnes formas, nee ulla substantia foris remanet,
cui misceatur materia, ibi enim non est materia, sed sola forma
sine materia, quae consequitur intellegeutem cogitantemque earn,
cum neque pars a parte separetur, neque rescindatur, ut sensibilia
apud seusum, sed in intellectu firmatur. in sumnui ipse intellectus
<lb n="10"/> est et intellegibilis, ut iam saepe diximus. nec similis est intellecturi
nostro, qui labente tempore ab alia re ad aliam translatus modo
intellegit ea, quae nou noverat prius, [et hoc ei contingit,] quia multum
potentiae sibi adnexum habet — huiusmodi [inquam] non est
intellectus ille divinus et primus, sed ille intellegit ea, quae penes se
<lb n="15"/> habet intellegibilia, per eorum assumptiouem (?) et, ut summatim
dicam, ea, quae idem quod ipsemet sunt, quouiam ipse est sua
intellegibilia. neque ipse intellegit ea transferens se et convertens
ab alia re ad aliam, ut facit intellectus noster, at omnia in vestigio
temporis intellegit. proinde palam est ipsum intellegere omnia, quae
<lb n="20"/> sunt, eo modo, quo sunt, et eo modo, quo ipse posuit ea entia esse;
omnia vero apud eum simul sunt, omnia igitur necessario simul
intellegit. quodsi nihil mirum est intellectum nostrum id esse,
quod ipse intellegit, eo magis hoc suspicandum est de primo
intellectu; nam intellectus noster ideo divinus habetur, quia similis
<lb n="25"/> est intellectui diviuo. si igitur perfectam delectationera
atque summam dignitatem per cognitionem assequimur, id
etiam magis erit in prima causa, nam cernit se in summa dignitate
et se intellegit absque adminiculo externae naturae, immo eam
naturam, quae requiritur, in se habet. quod autem est in eius
<lb n="30"/> opere iucundissimum, id simile non est ei, quod interdum deficit,
neque ipsa quidpiam molitur, ut finem suum attingat ex re, quam
non habet. nam haec omnia accidentia sunt atque renovationes,
quae intellectui nostro contingunt; sed hic ipse est res iucundissima,
veluti ipse quoque est res praestantissima.</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Si igitur deus semper sic se habet, ut aliquando nos,
admirabile quidem est; sin melius, profecto magis | admirabile <note type="marginal">f. 16</note>
est, et quo melius, eo magis admirabile. perspicuum igitur
est, quod separatus ac simplex est, nee ipsum sensus dirimuut aut
accidentia, et intellegit omnia, quae sunt, nou eo, quod remanent
<lb n="40"/> extra eius naturam, vel sunt ipsi operationes extraueae, immo ipse
<note type="footnote">1 totus—amplectitur] est omnium vestimentum, et ab eo omnia manant F 15 per
assumptionem] κατὰ μετάληψιν b20?: perceptionem codd., si levem acceperis emendationem
30 id—ipsa (31)] ipsa addidi: F exhibet: neque id unquam defecturum est, neque is ei
est, cui deest aliquid et (locus non integer) 37 et—admirabile C: om. F: AB</note>

<pb n="24"/>
ea producit et ipsa id sunt, quod ipse, nam deus est lex et ratio <note type="marginal">f.16</note>
causaque rectitudinis entium atque eorundam ordo est. nee est
lex ut haec, quae in libris ponitur, sed viva lex. perinde ac si
cogitatione depingere posses legem animatam esse ac se cognoscere
<lb n="5"/> seque intellegere posse, ut si Lycurgus legislator adhuc viveret et
assisteret legi eamque administraret, cognoscens administrationem,
cuius ipse auctor est, et in se ipso intellegeret reges, duces,
milites, quo adnexa esset talis cognitio funiculo inextricabili. at
Lycurgus ex natura sua decessit et administratio quoque, quam
<lb n="10"/> produxit, periit. at si lex et legislator perpetuam vitam viverent,
adrainistratio itidem continuae esset permausionis. enimvero vita
huius legislatoris non solum continua est, initio ac fine carens, sed
etiam praestantissiraa est. praestantissima enim vita mens est, et
honorabilior est omni re vitam habente. nee quaudoque vivit, quandoque
<lb n="15"/> non vivit, nec diverso mode, perinde atque nos; sed ipse est
ipsa vita, quoniam est actus, et actus est vita et eius perfectio.
et veluti nobilissimam habet actionem, sic etiam nobilior est omni
vivo, ac velut ipse est actus perpetuus aeternusque, sic vita quoque
perpetua aeternaque. dicamusigitur deum esse vitam aeternam
<lb n="20"/> sempiternam ac perfectissimam. quare deo vita aevumque
continuum perpetuum sempiternum inest et, ut saepe prius
memoravimus, loco ὑπάρχειν potius dicendum est deum esse citam
atque esse aevum sempiternum.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>