<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Nam quod ex se eligibile est et quod in se babet
pulchritudinem et summam nobilitatem, id et principium et ex
se perfectio existit. et hoc etiam in lege reperitur. nam lex
quoque administrationem movet, quae ab ea est. lex euim sua ipsius
gratia et per se pulchra est ac eligibilis. nam tunc praestantissimi
<lb n="30"/> babentur iustissimeque dicuntur gubernare administrantes, cum legis
normam et ordinem speculando perficiunt administrationem eamque
custodiunt. [hoc tamen interest, quod] lex non est substantia, sed
actio quaedam substautiae, quae quidem desinit esse nee manet nisi
per terminatum tempus; at primum desiderabile et primum movens
<lb n="35"/> est substautia non immixta materiae, sempiternae contiuuationis,
simplex, cuius natura actus est. perinde ac si cogitatione fingeremus
legem, qua administratio nititur, vivere et se ipsam intellegere, et
intellectioue ilia, ut re vera movet, administrationem movere ad
modum rei desideratae. ita summus deus est vigor, lex, causa
<lb n="40"/> aequabilitatis et ordinis huius mundi, estque intellectus perfecte
<note type="footnote">6. 7 cui et sq.] hie excidit una pagina in A 27 et hoc et sq.] interpretatio verb,
(p. 1072b2) ἔστι γάρ τινι τὸ οὖ ἕνεκα 32 hoc—quod] sed codd. 40 perfecte .
veritasque cocld.: vere perfecteque F</note>

<pb n="20"/>
primus veritasque. omnis autem operatio, quae ab iutellectu inanat, <note type="marginal">f. 13</note>
sapientia est atque meus; cum igitur operatio intellectus sit substantia,
necessario substantia priraae quoque causae sapientia erit atque
meus, et ab ea ordo et rectituclo entium proveniet, et erit ilia, quam
<lb n="5"/> omnia, quae sequuntur, appetunt, quaedam emiuus, quaedam corainus
accedentia ad ipsam. ut etiam accidit in civitatum administratione;
quidam enim cives acceduut ad perfectionem, quidam vero remotiores
sunt, et simile est hoc desiderium homiui iuris peritiam profitenti
eamque desideranti, ut secundum ipsam vivat; omnes enim, qui
<lb n="10"/> libero arbitrio voluntateque obsequuntur seseque accommodant, id ob
amorem agunt ac desiderio eius principii, quod profitentur. qui
autem dixerit totum desiderium primae causae esse, ut res ad eam
prope accedant et qualis ipsa est evadant, is iam metam hac sua
consideratione transiit; perinde ac si quis id esse diceret instar
<lb n="15"/> appetentiae, qua animal cibum appetit. at res non ita se habet.
sed species quidem desiderii multae sunt, el multa sunt ea ipsa,
quae amantur et desiderantur. etenim appetitus alimenti diversus
est ab appetitu rei desiderabilis; similiter etiam sanitatis amor
diversus est certa ratione ab amore viae rectae. nam cibuin
<lb n="20"/> appetimus, ut eo impleamur, desiderabile vero, ut id videamus
et ad ipsum accedamus; ita sanitas quoque amatur, ut acquiratur,
via autem recta, ut recte agatur; sic exercitus ducem appetit et
civitas regem, ut eum imitetur eiusque observet mores, manemus
igitur in nostro de prima causa sermoue dicimusque eam immobilem
<lb n="25"/> esse; neque mirandum putamus ipsam, cum prima causa sit,
substantiam quoque esse et intellectum, quem, dum se intellegit,
cetera appetunt, ut profiteantur hunc intellectum, qui est ordo et
norma entium, ut homo legi adhaeret atque desiderat ex eius praescripto
vivere, et praefectus administrationi rectam assequi gubernandi
<lb n="30"/> rationem exoptat.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>