<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Itaque cum hoc pacto res se babeat, quid nobis alia initia
quaereuda sunt, ut baec desevanius, convertentes nos ad poëtas,
<lb n="5"/> qui generant omnia ex nocte et informi chao et, ut uno verbo dicam,
ex eo, quod uatura potentia est, non actu? sed baec missa faciamus
et dicamus esse corpus, quod indefesso motu movetur; hic
autem est motus circularis. quod non tantum ratione, sed
etiam opere perspicuum est. cum vero motus non deficiat,
<lb n="10"/> [corpus] quod eo movetur, aeternum erit; id autem est primus
orbis. si igitur mobile corpus a motu non vacat. ue quod mo vet
quidem a motu unquam desistere aut cessare palam est. iam satis ergo
patefecimus [primum motorem] aeternum sempiteruaeque esse continuationis;
nunc quod immobilis sit, explicabimus, idque repetendo
<lb n="15"/> ea, quae iam praefati sumus. si enim quidpiam ex duabus constet
rebus, quarum altera sit seiuncta et per se stare possit, altera itidem
per se manebit et seiuncta erit. cum igitur detur mobile et idem
movens, et mobile tantummodo non movens, necessario
datur et movens non mobile, hoc autem est, quod natura
<lb n="20"/> ’istit 71071 immixtum materiae, cuius substantia actus est. sed nemo
miretur dari movens immobile, nam omne desiderabile hoc
pacto m|ovet et omne intellegibile, cum intellegitur et
aliquas functiones movet, hoc pacto movet. at cum desiderabilia
et intellegibilia multa sint in nobis et in aliis animalibus, fieri
<lb n="25"/> nequit, ut desiderabile et intellegibile simul moveaut; nam desiderabile
desiderium movet quidem et manet immotum. eius natura
tamen non est in genere intellegibilium. in primis vero principiis
materiae non immixtis idem est desiderabile atque intellegibile.
nam desiderabile est, &lt;quia&gt; intellegibile est, non e contrario
<lb n="30"/> quia desiderabile. et hoc ipsum invenitur in desiderabilibus nobis
propinquis, quae videmus indeque appetimus et eligimus. appetimus
autem grata et eligimus vere bona. nam quae eligimus, appetimus,
quoniam videntur bona; neque talia videntur, quia nos ea appetimus,
sed appetimus, quia talia videntur. atqui nobis multa videri contiugit
<lb n="35"/> aliter atque sint; sed in primo desiderato atque in primo desiderio
nulla est diversitas inter id, quod videtur, et id, quod re vera est;
nam idem est, et quod apparet et quod vere est. itacpue quod de
eo intellegitur, est in ratione eius, et quod intellegitur esse bonum,
id ipsum re vera est bonum.</p><note type="footnote">2 motum—varium F ex emendatione: a motu inquam conlinuo et motu vario
7 ἀεὶ (Arist. 21) deest 11 guod movet] ὅ in ὅ κινεῖ a 23 subiectura esse putat (ut
Bonitz p. 495) 15 praefati] Phys. VII 256b20 et Paraphr. Themistii p. 2231
17 cum et sq.] verbatim: ἐπεὶ Γε τὸ μὲν κινούμενον καὶ κινοῦν, τὸ δὲ κινούμενον μόνως μὴ
κινοῦν, τοίνυν ἔστι τι ὃ οὐ κινούμενον κινεῖ 29 quia addidi nam—desiderabile (30) om. F</note><pb n="19"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>