<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:19-21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:19-21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>At possit aliquis hie logice obviani ire inquiens nullum | potentia <note type="marginal">f.11</note>
existens ullo pacto villus esse eo, quod actu est, immo ea, quae
potentia sunt, ad ea, quae actu, tamquam prius adposterius se habere;
etenim aliquid natura ad actum progressum procul dubio habere potentiam
<lb n="15"/> priorem in esse, neque necesse esse, ut omnis potestas ad
actum reducatur. sed hoc tantum in rebus sensibilibus verum est,
eae namque et potestatem et actum possideutes potentiam semper
prius habent. simpliciter tamen actum cum potentia comparantes
actum natura priorem inveniemus; ipse namque potentiam extrahit
<lb n="20"/> atque movet. potentiam autem praecedere actum statuerunt autiqui
theologi, qui generabant muudum ex tenebris et aere — ut dicebat
Hesiodus — itemque physici, qui materiam omnia procedere asseverabant
— veluti qui ponehant omnia simul esse vel particulas
illas insectiles atque infinitas dari raultaque alia — communis
<lb n="25"/> vero error eorum est, quod adscribunt materiam huic honorabili
ac universali principio. sed quomodo materies movebitur,
nisi sit praecedens aliqua causa, quae moveat eam?
nullam enim invenimus materiam ex se ad formam moveri. at
sicut liguum non ex se movetur ad formam lecticae, sed artificis
<lb n="30"/> opera, sic et menstruus sanguis; terra quoque ex se nee plantam
producit nee semen ullum; at sol movet terram ceteraque elementa
et semina ad plantam geuerandam. hinc veritatis vi convincitur
ponentes materiam omnia praecedere, velint nolint, causam actu
existentem adesse fateri, ut Leucippus commiscuit sempiteruum
<lb n="35"/> motum suis illis particulis indivisibilibus, ut Plato posuit inordinatum
motum ante opus dei, Empedocles statuit litem et amicitiam et
Anaxagoras mentem. sed par erat eos potius de causa huius
aeterni motus verba facere quidque aeternum intellegant [explicare].
nullum enim perpetuum motum nisi solum localem, qui
<note type="footnote">5 praeterea—flectere (6)] BC exhibent: fieri vero potest quodammodo, ut in actu non sit;
quod potentia est, ad — se flectit 7 nihil—habere FC: necessario tamen habet
8 substantiam] conicio potentiam 21 aere] luce C i. t.; i. m. laudatur Av., qui iure
chao exhibet; cf. initium cap. 7 22 Hesiodus] Sinodes sive Sudes codd.: Dinodes Av.
30 ex se—generandam (32)] locus vix integer 34 commiscuit CF: instituit . . (in suis)</note>

<pb n="17"/>
circulo cietur, dici posse credimus; hie solus uamque praeter ceteros <note type="marginal">f.11</note>
motus eontiuuus est. nec tamen quemquam dixisse constat, utrum
primus motus corporum naturalis sit an praeter naturani. nam nihil,
quod temere moveatur, invenimus, sed aut natura aut ab intellectu
<lb n="5"/> aut vi, cum status eius huic statui sit oppositus. neque dicuut. quisuam
motuum prior sit, naturalisne an is, qui ab intellectu [mauat], (ni is.
qui praeter naturam existit. magni enim id inter esse videtur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Sed diligentius senteutias illorum scrutantes iuveuiemus ipsos
ponere primum motum confusum atqne inordinatum; post quem
<lb n="10"/> ponunt ordinatum motum cum anima et orbe et cum ordiue
eorum, quae sunt, at rationem mdlam invenimus, cur inordinatum
rem ordinatam praecedat, sed videmus ordinatum rem inordinatam
praecedere. atqui videmus sphaeram omniaque caelestia corpora circulo
cieri continuis conversionibus partim diuturni temporis. partim
<lb n="15"/> brevis, et reverti ad punctum, a quo initium sumpsere; et hoc
aequissimis revolutionibus atque perfectissimis. quod autem habet
continuum ac uniformem motum iure et merito causam habere debet,
quae comparata cum corporibus motis sit uniformis. si quid vero
variis temporibus varium in modum movetur, causa motrix pro
<lb n="20"/> varietate temporum eandem rationem, quam id, quod movetur, habebit.
at nihil inexistens corporibus generationi corruptionique obnoxiis
unquam eodem modo se habere potest, habent igitur liaec corpora
aliquam causam variam secundum ipsorum variationem. cum autem
generatio atque corruptio semper sint nec unquam deficiant, consentaneum
<lb n="25"/> estearum quidem causam efficientem variari, continenter
tamen perseverare. ex se quidem necessario haec causa varia
est, continuationem autem accipit ab alia causa; hoc igitur a
prima causa aut ab alia causa, quod autem cogit hoc esse a
prima causa, est, quoniam causa est tum istius permansionis, tum
<lb n="30"/> permansionis secundae causae, et hac ratione praestantior
est maiorisque momenti. nam ceterae causae nee permansionem nee
continuationem habent perinde atque causa prima; proprium enim <note type="marginal">f.12</note>
secundae causae est variare, primae vero perseverare. necessario
igitur hae omnes (?) causae erunt perseverantiae et
<lb n="35"/> varietatis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Neque hoc pro placito habeas, quod ponimus quidem, cui tamen
sensus repugnat; nemo namque tarn caecutiens et sensu et mente
est, qui non videat ac intellegat primum orbem circumeuntem ceteros
orbes semper uniformiter ciere, orbes vero errantium stellarum semper
<lb n="40"/> motu vario moveri et unum alterum praecedere, ita ut inter se sint
<note type="footnote">25 continenter] leg. ut vulg. ἀεὶ all 29 istius] non diiudicandum est, utrum vs 15
ἁυτῷ an αὐτῷ legerit 31 momenti AC: permanentiae BF 39 cieri AF:
ciere BC</note>

<pb n="18"/>
diversi, atque omuia, quae geueratiouem et corruptionem subeunt, <note type="marginal">f.12</note>
ab ipsis vecipere motum continuum et motum varium.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>