<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Cum vero hoc pacto sit, movebit necessario motu continenti
<lb n="30"/> actionemque peraget. nam si motor esset et motus eius non esset
continuus, ne ipse quidem aeterno tempore moveret. hoc autem
impossibile esse iam demonstratum est. nulla ergo prorsus erit
utilitas, si substantias sempiternas induxerimus, perinde
atque illi, qui form as separatas quiescentes veluti ideas quiescentes
<lb n="35"/> commenti sunt, at si naturales sint ac aeternae prioresque sensibilibus,
non decet naturam hanc nihil agentem supponere, sed potius oportet,
ut mutare aut movere sit potens. cum vero dico potens, baud inferre
volo, quod a potentia ad actum extrahatur, sed potentiam ab ea
omnino removendam esse censeo. nee hanc substantiam puto numerari
<lb n="40"/> inter substantias, quae quandoque actu, quandoque potentia sunt;
fieri enim non potest, ut aliquando principium primum potentia existat.
<note type="footnote">17 Auscultatione] VIII 8 18 minime—esse (19) om. A 20 separahilem]
eicitur CF 26 vilius—nobilioris (27) om. B 34 veluti—quiescentes
41 fieri—existat om</note>

<pb n="16"/>
nam hoc principium egeret altero pnncipio in actu, quod ipsum cle
potentia ad actum extraheret, cum fieri neuqeat, ut quidpiam potentia
existens a se ipso ad actum trahatur. nam id quod potentia est, in esse
suo imbecillum atque imperfectum est, et ei perfectio contingit, cum ad
<lb n="5"/> actum pervenerit. praeterea quod potentia est, quodammodo potest
ad alteruntrum contrarietatis extremum se flectere. et si ad unum magis
flectitur, nihil prohibet eum habere proportionem cum altero. debent
igitur ea, quae sunt, habere principium, quod nullam substantiam
habeat ante se. cum sic fuerit et aeternum, eum eo non miscebitur
<lb n="10"/> materia, nam id, cui admiscetur materia, in natura sua potentiam habet.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>