<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Sed ex motu ipso hoc eruamus. contendimus motum necessario aut
aeternum esse aut genitum. si genitus, iam praecessit motor, at
quonam modo licet animo comprehendere motorem aeternum esse,
a quo motus non semper manet; nihil enim prohibet, quominus inde
<lb n="25"/> fluat, neque novatum quippiam est, quod aliquo modo motorem ad
motum excitaverit. nam quidquid fit, ab eo tantum fit, nihil
externum impedit eum, nihil iocitat. neque possumus dicere: prius
non poterat movere et mox potuit; nam sequeretur eum mutationem
subire et aliquid praeter eum existere, quod mutaret. quodsi quis contendat
<lb n="30"/> eum impeditum esse, praeterquam quod vilipendit, dum aliud
praeter ipsum inducit, adhuc eum magis vilipendit, | cum necessario <note type="marginal">f.10</note>
hoc impediens sit eo valentius. praeterea qui fieri potest, ut haec causa
infinito tempore inhibuerit, tandem vero eum absolverit? hoc certe esse
nequit, nisi aut diversa sit, aut ipsa quoque mutetur nee se possit
<lb n="35"/> eodem modo semper habere, motor igitur aliquando se abstineret a
motu, aliquando moveret. cum vero novatio motus absque motu non
fiat, motus erit ergo ante motum. nam variare, alternare, sistere sunt
motus species eumque sectantur. amplius impossibile est hoc, quod
motu cietur, non esse corpus quodpiam. quod quidem si ingenitum
<lb n="40"/> ponatur, sed post quietem moveri, tunc cogimur causam dare, qua
<note type="footnote">5 Auditu nat.] VIII 1 14 appellat.] κατηγορήματα Them, ad Phys. 41223
38 impossibile—quodpiam (39)] ad verbum: fieri non potest, quin corpus aliquod existat,
movetur</note>

<pb n="15"/>
motum mutatumve sit de quiete ad motum. si vero hoc corpus <note type="marginal">f.10</note>
genitum dicatur, motus esset genitus, antequam corpus fuisset ortum,
quod idem valet, ac si diceres motum praecedere motum: ueque igitur
potest motus a quiete nasci. at si ex omnino uon ente hoc
<lb n="5"/> corpus dicatur fieri, simul erit utrumque et principium generationis
motus erit et ipsum principium generationis corporis, cum autem
impossibile sit ex omnino non ente quiequam fieri, ne motus quidem
poterit a quiete novari. cum igitur motum aeteruum esse iam
declaraverimus atque quomodo tempus ad motum se habeat, quae
<lb n="10"/> sequuutur faciliora evadent. sic enim ratiocinando inferemus: si motus
aeternus sit, et iam corpus, quod movetur, aeternum erit; nam si
huiusmodi est accidens, multo magis est substantia, primus vero
motus est localis, secundus autem et tertius in aliis sunt praedicamentis.
et motuum localium alii recti, alii circulares; solus
<lb n="15"/> autem circularis motus continuus est. nam omnes reliqui motus
statu intercipiuntur, si memoria tenes, quae vi demonstrationis in
Auscultatione naturali ostensa sunt, et continuatio aeternis valde
necessaria est; nam quod mutatur et consistit, minime aeternum
dici potest, pari ratione inde colligi potest tempus continuum esse;
<lb n="20"/> nullam enim partem ipsius separabilem cogitare possumus. ex quo
rursus licet concludere motum et ipsum continuum esse; ab eo
namque tempus novatur. siquidem igitur motus ille solus, qui
circulo fit, praeter alios continuus est, circularis utique motus
aeternus ponendus est. proinde necessario etiam motor istius motus
<lb n="25"/> aeternus est. nam quod non est aeternum, ne causa quidem potest
esse perennis motus. cum in ceteris quoque minime detur villus
causam esse nobilioris. satis igitur patefactum est motorem primum
aeternum esse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>