<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Jam diximus substantias esse tres, duas | naturales, tertiam vero <note type="marginal">f.9</note>
immobilem. duae illae naturales in praecedentibus dilucidatae sunt
et iam uberius de iis antea disputavimus. nunc sermonem habemus
de substantia immobili et aetevna, et in primis quaerimus, numquid
<lb n="15"/> reperiatur substantia, quae tempore non attingatur neque sit obnoxia
alterationi aut mutationi, sed continuo in suo statu permaneat. et
saepe diximus hoc principium non posse demonstratione cognosci.
demonstratio enim ex principiis et causis constat, prima autem
causa, hoc est primum principium, nee causam ante se nee principium
<lb n="20"/> habet. sed quod volumus, hoc pacto fortasse consequemur,
considerando duo necessario inesse primo omnium principio: unum
quod est aeternum, alterum quod est immobile, separemus igitur
haec et de utroque singillatim disputemus. et primo numquid detur
substantia aeterna, postea numquid aliqua substantia sit immobilis;
<lb n="25"/> tunc sic procedendo voti compotes facile erimus. nam quod facere
solent infirmiores baiuli, quibus si quod grave suscipiendum est
onus, illud imrtiuutur itaque facillime perferunt, id nos imitabimur
in hac nostra perscrutatione. dico igitur: si omnes substautiae
corruptibiles sunt, substautiae autem omnes ceteris entihus
<lb n="30"/> priores sunt, omnia corruptibilia erunt. cum enim verum sit,
ut a principio dictum est, uuiversitatis, sive ad unum redacta sit sive
in recta continuatione serieque constet, radicem elementumque nec
principium partium ipsius substantiam esse: substantia corrupta
nihil remauebit eorum, quae ab ipsa pendent, quod si quis vel leviter
<lb n="35"/> intueatur, inveniet non posse fieri, ut substautiae et cetera,
quae sunt, non habeant perpetuam substantiam, per quam esse
suum obtiueant. neu mireris inter ea, quae sunt, dari substantiam
aeternam. nam inveniuntur quaedam in natura accidentium, quae
aeterna et incorruptibilia sunt, motus enim est aliquid inseparabile,
<lb n="40"/> per se non existens, cum sine duhio corpori insit aut substantiae; atque
multo magis tempus huiusmodi est. nam tempus finitimum habetur
<note type="footnote">16 sed—permaneat om. F 19 hoc—principium om. CD oi
huius libri</note>

<pb n="14"/>
motui; est enim ipsius mensura aut novatum ab ipso, sed ne <note type="marginal">f.9</note>
acutissimus quidem sophistes cogitatioue depingere posset motum
aut tempus subire ortum atque interitum. nam si tempus nativum
esset, ante sui ipsius ortum fuisset; rursus si caducum diceretur,
<lb n="5"/> esset post suum interitum, ut iam patuit ex Auditu uaturali; sed
illud iterare libet, quoniam potissimum opus est nobis quaesifuris,
quibus in rebus scientia primi principii consistat. motus igitur et
tempus nee oriuntur nee pereunt; neque hoc in ipsis supponi posse
ratio suppeditat. de tempore sat perspicuum est. nam si quis dicat
<lb n="10"/> fuisse tempus ante se tempus non babens, et futurum tempus, quod
non sequatur tempus, verba profert suas radices perimentia; nam
similia verba ut quandoque, erat et erit, antea et postea, quibus qui hoc
contendit necessario utitur, partes tantum temporis sunt aut termini
aut rationes ei coniunctae. sin vero ex his appellationibus asserere
<lb n="15"/> vellet generationem temporis, minime optatum obtinebit, nisi ponat
tempus esse, priusquam oriatur; pariterque si quaerit his
dictionibus uti, ut oceasum temporis monstret, nihil aliud habebit
nisi tempus manere post eius interitum. tempore igitur perenni
existente et motus itidem procul dubio est. nam, [ut diximus], aut
<lb n="20"/> mensura motus tempus est aut novatum ab ipso.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>