<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:13-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:13-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Et est manifestum, quod est substantia, nam est initium substantiae;
at nihil initium est substantiae nisi substantia, et ipsuni
turn substantiae initium sine dubio, turn principium erit omnium
eorum, quae sunt; cetera namque entia nisi aftectus qualitates motusque
substantiae non existunt, ut superius probatum est. at quaerendum
<lb n="35"/> de hac substantia, quae universum hoc corpus movet, quid
sit. utrum anima ponenda est an intellectus an quid aliud ab his
ambobus diversum? sed cauti esse debemus, ne accidens aliquod
de primo principio praedicemus ex his, inquam, quae cetera entia
necessario consequuntur; reliquis vero entibus inest potestas et
<note type="footnote">2 non emendavi: duo ABCF 3 immo—esse add. F 6 sensibilibus substantiis
F: sensibili substantia ABD: sensibilium substantia C 27 at et sq.] cf. Av. 309 G
33 sunt BCF: segregantur AD 34 superius] Z 1 36 anima—intellectus]
ponendum est aut anima C2 37 sed F: aut BC: cum AC; ad verbum: cum cauli
providique simus 39 post potestas inserit atque actus F</note>

<pb n="12"/>
variis tempovibus sunt variis modis neque semper in eodem statu <note type="marginal">f.8</note>
permanent, cuiusmodi sunt generabilia et corruptibilia; in his enim
interdum idem est actu, interdum potentia, ut vinum est actu cum
fervet atque movetur (?), alias vero potentia erat, cum humor, ex
<lb n="5"/> quo generatur, adhuc erat in vinea ipsa, caro quoque quandoque
est actu, quandoque vero potentia erat in elemetitis, ex quibus
generatur. nee aliud siguificare volumus, cum actum et potentiam
dicimus, nisi materiam atque formam. forma intellego formam, (??)si
separabilis est, aut id, quod ex forma materiaque constat, separa(??)
<lb n="10"/> bilis autem est, ut lumen ac teuebrae, si separari ab aere queunt.
ex ambabus vero compositum, ut corpus sauum et aegrotans. cum
materiam dico, intellego id, quod utrumque fieri potest, ut corpus,
quod quandoque sanum, quandoque morbo obuoxium efficitur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Quae vero actu et potentia sunt, quandoque non solum per elementa
<lb n="15"/> variantur, quae sunt in rebus, i. e. per formam et materiam, ex quibus
constant, sed per res etiam, quae sunt extra, ut earum motrices,
quarum materia fortasse non cadem est ac rerum inde generatarum
quarumque forma non cadem est, sed diversa. quod
mente servandum puto in quaestione primae causae, nam aliquae
<lb n="20"/> moventes causae in forma convenientes sunt rei motae ipsique
proximae, quas sequuntur remotiores. proxima causa est ut pater,
sol vero remotior est, sole adhuc remotior est circulus declivis.
quae quidem causae non sunt ad modum materiae rei generabilis
aut formae aut privationis, sed motrices sunt; uec conveniunt
<lb n="25"/> in forma neque proximae sunt ut pater, sed remotiores
et in agendo fortiores. nam principia proximarum quoque causarum
sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Amplius, dum quaerimus de prima causa, cernere oportet causarum
alias universales, alias singulares particulares [dici posse].
<lb n="30"/> vera principia non sunt universalia, sed singularia particularia, ut
hoc singulare initium est huius singularis et hie homo
huius hominis, non universalis, quoniam non existit, sed hie
est pater huius et haec aqua (sic!) est causa huiusce aquae, universale
enim, si causa esse dicatur, est causa universalis, ut substantia est
<lb n="35"/> causa substantiae et quantitas causa quantitatis; at principia, quae
vere principia sunt, in singularibus quaeri debent. nam materia
non est absolute materia homiuis, sed materia inea est mea materia
et materia tua est tua materia, veluti alia forma tua est, alia mea,
<note type="footnote">1 variis temporihus] ἄλλοτε loco ἄλλα τε Ar. a5 8 forma] exspectes actu intellego
—aut] namque, si separabilis est, actu est: sic et F ex emendatione. in sequentibus στέρησις
omittitur 24 nec—forma (25)] οὔτε ὁμοειδές Ar. 17; verba οὔτε ὅλη ὄντα et
ad solom et circulum declivem tantum referuntur. 33 aqua . . aquae] depravatum
ex B et BA (ABBREV ex ABBREV)</note>

<pb n="13"/>
non forma uuiversalis, sed singulavis. et hoc idem est diceudum
de movente. explanavimus igitur, quomodo priucipia omnium rerum
possint esse eadem et quomodo nou possint. diximus posse eadem
esse uno trium modorum: aut universali ratione, aut pioportione et
<lb n="5"/> comparatione quadam, aut propterea quod principia substautiae sunt
principia omnium, nam si alia dicautur esse, hoc habent a substantia,
et cum ab ipsa substantia sint, patt quoque a principiis
substautiae esse, cuncta haec prius statuenda erant. mox poterimus
indagari priucipium, de quo coepimus disserere. ceterum commodissime
<lb n="10"/> ab his initium coepero, quae a nobis superius tradita sunt.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>