<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:4.41-4.44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:4.41-4.44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="41"><p>Modo autem de eo, quod hac in oratione dicendum remanet,
disseramus.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="42"><p>Itaque dicimus, quod eo, quia ad elementorum inclinationem
propriae materiae necessario requiruntur, ideo explicare intendit
huiuscemodi ordinem inveniri. parem autem, inquit, distinctionem
<note type="footnote">7 cetera—similiter] interpretatio incerta: ad idem, cum in eo extiterit Al male
17 trahatur scripsi: coniungatur codd. Al 29 et 30 cf. Tim. 58 A anticrosas] ἀντικρούσεις?
31 eum scripsi: eos codd. Al</note>

<pb n="245"/>

in eis ponendam esse, qua proria natura propriaquae differentia <note type="marginal">f. 65v</note>
circumscribuntur, ne motu distinguerentur, perspicuum ac manifestum
existit. si enim unam quis ponat omnium corporum materiam,
ut inane aut plenum aut triangulos aut corpora immobilia,
<lb n="5"/> vel omnia corpora in sublime, vel deorsum omnia una inclinatione
ferantur necesse erit, alia vero loci mutatio non erit.
&lt;quare&gt; vel nihil erit absolute leve, si omnia corpora
inclinant, veluti insectilia aut plenum; et quae ex maioribus, quaeque
ex pluribus partibus constant, levia &lt;potius&gt; dicuntur, cum
<lb n="10"/> vel ob partium eorum exilitatem vel paucitatem vel aliquid simile
parum deorsum inclinent. atqui hoc demonstratum est ante
et videmus corpora quaedam propria eorum natura in sublime
semper et uhique ferri, sive parva, sive magna portio ab eis
sumatur, et quaedam deorsum ferri. at si quis omnium corporum
<lb n="15"/> materiam inanitatem esse posuerit aut aliquid tale, quod sursum
movetur, consentaneum erit, ut omnia corpora sursum ferantur,
nihil autem propria eius natura deorsum feratur. ex hoc autem
omnes eae incommoditates necessario sequentur, | quas superius <note type="marginal">f. 66r</note>
retulimus. etenim si quid eorum accipiatur, quae inter terram et
<lb n="20"/> ignem medium tenent, maiore celeritate quam terra [deorsum]
movebitur; quemadmodum si quaedam aeris copia accipiatur, in
qua quae hahet insectilia vel trianguli vel ignis multo plura sint
quara ea, quae in quadam terrae portione inveniuntur. praeterea
erit aliquid, quod maiore celeritate quam ignis sursum feretur,
<lb n="25"/> veluti aqua &lt;vel aer&gt;, si inanitas maior in aere vel aqua quam in
igne sumatur. verum nec aliquid eorum, quae inter ignem et
terram medium occupant, maiore celeritate deorsum quam terra,
nec sursum quam ignis movebitur. id autem necessario sequitur
(quemadmodum dicebamus) si quis unam tantum iuclinationi materiam
<lb n="30"/> statuerit. si vero duas veluti ii, qui inane et plenum posurer,
hac etiam ratione in iis corporibus, quae inter ignem et
terram constituuntur, aliena onspicerentur; cum enim ipsa emineant,
quemadmodum moveutur modo, neque etiam subsidunt?
etenim cum ignis (iuxta eorum sententiam) inane esse dicatur,
<lb n="35"/> terra autem plenum, grave quidem absolute et leve absolute
essentiam habebit; ea autem, quae interiecta sunt, cum iuxta illorum
sententiam horum duorum permixtione oriantur, etsi aer plus
ignis, hoc est inanitatis, aqua vero plus terrae, hoc est plenitudinis,
habeat, nihil prohibet, ut aliqua aeris portio plenitudinis
<lb n="40"/> plus quam aquae portio quaedam habeat, quare oportehit hunc
<note type="footnote">2 ne] coaicio ut 4 immobilia] exspectes indivisibilia 7 si scripsi: aut codd.
Al 15 quod—movetur emendavi: parvum in sublimi codd. Al 30 si scripsi:
vel codd. Al</note>

<pb n="246"/>

aerem etiam celerius deorsum quam hanc aquam moveri; quod <note type="marginal">f. 66r</note>
nunquam videmus. non itaque convenit, ut, quae in medio locata
sunt, ex horum duorum extremorum coufusione constitui ponamus.
quodsi ex illorum permixtione uon constituantur, necessario
<lb n="5"/> conveniet, ut propriae atque aequales distinctiones illis omnino debeantur;
et quemadmodum terrara dicunt propriam distinctionera
habere et hac de causa deorsum semper moveri, quoniam plenum
habeat, sic de aere eos dicere oportebit, ipsum ad proprium eius
locum, supra aquam propria quadam distinctione distinctione moveri,
<lb n="10"/> quia hac tantum ratione propriam quandam naturam in se contineat.
eadem quoque aquae ratio erit. quamquam his minime assentiuntur,
sed inclinationi duo statuunt loca, quemadmodum inane
et plenum; et quoniam terrae inest plenum, necessario fit (quemadmodum
saepe diximus) ut portio quaedam sit utrorumque illorum,
<lb n="15"/> quae in medio sunt constituta, quae contrarietatis ordine cuidam
portioni illius alterius praepolleat, si, quae interiecta sunt, ex duorum
extremorum permixtione constituantur. etenim aeris quaedam
copia aquae portionem quandam inclinatione ad infera, et aquae
portio quaedam aeris portionem quandam inclinatione ad supera
<lb n="20"/> superabit. cousentaneum autem non est, ut eodem argumento Aristotelem
impugnemus, qui omnibus quatuor elementis unam materiam
posuerit, quo illi impugnantur, qui inclinationi unum locum statuerunt,
aut insectilia aut triangula aut aliquid tale, siquidem ii uni
huic loco unam inclinationem necessario attribuerunt, veluti gravitatem
<lb n="25"/> omnibus corporibus insectilibus; ipse autem universali materiae
ne unam quidem inclinationem attribuit posuitque omnes
quatuor materias ex istiusmodi materia constare. cum itaque illorum
motum cum inclinatione eorum combinasset ac horum unicuique
propriam materiam statuisset, quae in propria eius distinctione
<lb n="30"/> consistit, modo quidem explicare intendit figuras non ita se habere,
quemadmodum nonnulli existimarunt, dicentes, insectilium corporum,
ea quae rotunda figura praedita sunt, celeriore motu moveri, cum ipse
contendat figuras motus elementorum in universum causam non esse,
sed ut celerius moveantur, quatenus modo quodam illis opem ferunt,
<lb n="35"/> aut tardius, ex eo, quod ilia prohibeut. nee cur figura prohibeat ac
moretur, difficile est animadvertere, quemadmodum neque etiam
difficile est dubitationem, quae hoc loco contingit, dissolvere. dicif:
&lt;Democritus enim&gt; putabat causam, cur corpora, quae lata sunt, innatent,
et quae angusta sunt, in profundum ferantur, insectilia esse
<lb n="40"/> corpuscula, quae ignis essentia praedita sunt, cum ex aqua sursum
exspirant ac dissolvuntur; dum enim latis corporibus occurrunt.
<note type="footnote">5 aequales Al: distinctae codd. 38 Democritus enim scripsi ex coniectura: quaeritur
enim hoc tempore Al male</note>

<pb n="247"/>

cum multa sint insectilia [praevalidaque], ea sustinent ac ferunt; <note type="marginal">f. 66r</note>
cum autem angustis corporibus obviaut, quia pauciora sunt, quae
ipsis occurrunt insectilia, non possunt ea sustinere. dicit: quodsi a
Democrito etiam quaeramus, cur hoc in aere non accidat, ut corpora
<lb n="5"/> lata in eo innatent, angusta autem in profundum ferantur, ipse debilem
ac mechanicam explicationem affert, dicens hoc in aere non
contingere, quoniam insectilia corpuscula, quae sursum exspirant,
hac caliditate et firmitudiue non moventur, quia in eo diffunduntur.
Aristoteles autem huius rei causam | affert, inquiens, ea corpora, <note type="marginal">f. 66v</note>
<lb n="10"/> quae cohaerent, partim facile dividi possunt,
partim minus, et ea, quae vim secandi habent, eodem modo
alia maiorem vim, alia minorem habent. lata igitur corpora,
quia multum amplectuntur, facile dividi non possunt;
quo quid enim maiorem quantitatem amplectitur, eo difficilius disrumpitur;
<lb n="15"/> si autem non secentur, neque etiam in profundum feruntur,
sed innatant; corpora autem, quae magis angusta sunt ac coutrario
modo se habent figura, propter contrarias causas secant
ac disrumpunt neque eminent, sed deorsum feruntur. [quoniam]
autem [et] pondus inclinationis vim quandam babet, qua etiam dividit,
<lb n="20"/> et in continui natura alia potentia invenitur, quae obstat,
quominus pellatur, ac repugnat: concluditur eiusmodi potentias ea
ratione, qua inveniuntur, sibi invicera collatas efficere, ut ea, quae
continuata sunt, dividantur, si vis inclinationis superabit, ut veronon
dividantur, si ea vis superabit, quae divisioni &lt;et&gt; propulsioni
<lb n="25"/> eorum, quae continuata sunt, [repugnat.]</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="43"><p>Finis</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="44"><p>Commentarii Themistii in Quatuor Libros
Aristotelis de Caelo et Mundo.</p><note type="footnote">4 accidat scripsi: in profundum non feratur codd. Al (cf. p. 232,12) 17. 18 fort, cum Al
legendum secantur ac disrumpuntur 23 ut—repugnat (25) emendavi: mimis autem
dividantur, cum eorum corporum, quae continuata sunt, vis expulsionis superabit Al (cf.
p. 234, 30).</note></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>