<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:4.38-4.44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:4.38-4.44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="38"><p>Haec autem sententia cum iis, quae ad sensum apparent, dissentanea
est, tum etiam propter illa, quae antea a nobis dicta sunt, rationi ac
veritati dissentanea est. absurdum namque ac dissentaneum est elementis
in propriis eorum locis omnino poudus inesse. num autem
<lb n="25"/> iis, quae ad sensum apparent, dissentanea haec sententia videatur,
hinc perspici licet, etenim parva ilia vasa, quae a medicis exstruuntur
quaeque cucurbitulae dicuntur, si aerem in eis contentum
suxerimus, eoque magis, quo crassior extiterit, ac is (!) attenuetur,
inaniattur, excalefiat ac suscipiendae aquae diverso quidem modo
<lb n="30"/> ab eo, quo antea erat, disponatur (nihil enim interest, quocunque
modo inanitas fiat, dum modo haec vasa aquae suscipiendae
disposuerimus) cum itaque praefato modo disposita sumantur,
sique vasis orificium claudatur ac super aqua ponatur atque operculum
orificii tollatur deincepsque vasis orificium aquae superficiem
<lb n="35"/> palpitet, perspicuum est aquam in vasis capacitatem ascendere.
itaque manifeste apparet tunc nibil esse, cur aer in vase contentus
trahat, nisi quod in vase, quod magis contineat, extiterit;
et boc magis aquam etiam non attrahet. cur enim, antequam
vas tangat aquam, attractio aliqua in eo non existit? praetera
<lb n="40"/> (?) postquam eius orificium clausum fuerit, et secundum quod
<note type="footnote">1 non addidi 32 cum—sumantur suspecta 36 itaque et sqq.] cf. Averr, p. 265 I et eiusdem
Paraphr. p. 335 G et sqq. cur et nisi quod scripsi: quod (aerem . . contentum) et si
codd. Al (locus non integer) 38 cur . . non existit emendavi: non . . extiterit codd. Al</note>

<pb n="243"/>

tangit, &lt;cur&gt; fertur in illud? ipse autem dixit non alia ratione aquam <note type="marginal">f. 65r</note>
ascendere, nisi quia cum aere, dum tangit, aquam ascendere deprehendimus,
cum ipse contrahitur; is enim, qui in vase considit,
antequam aquae proximus evaderet, quiescebat; aquae autem
<lb n="5"/> proximus faetus statim aquam trahit; attrahit deinceps secum
aquam, quandoquidem ei alligatur. hoc autem, ex quo huius rei
probationem assumit, ex iis positum fuit, quae ad sensum apparent,
nempe cum aquam violenta suctione suxerimus, hoc ita se
habebit; cumque id, quod est ante, operetur, multo magis id quoque
<lb n="10"/> operabitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="39"><p>Alexander autem inquit, quod, si aer attenuetur ac in maiorem
mensuram effundatur repleaturque inanitas, quae eodem in vase
consistit, rursus deminuitur, secundum quod ex aquae frigiditate incrassatur,
quando eam tangit, et statim aquam attrahit, quae ei
<lb n="15"/> proximum extiterit, siquidem ei tantum loci cedit, quantum tempore
transfusionis auctus ac deinceps deminutus occupaverat. sed perdissentanea
est huius dubitationis solutio; quomodo enim fieri potest,
ut corpus contiunum maiorem vel minorem locum occupet, nisi inane
in corporibus circumfusum ac in illis interceptum sit; corpus
<lb n="20"/> enim minime permeat corpus, et tametsi alibi fateantur id facile
animo concipi non posse, tamen, etsi ambiguum sit, nil minus
huic dicto assentiuntur, nempe: quemadmodum aer frigiditate colligitur
ac incrassatur, ita caliditate diffunditur ac rarior efficitur;
et si aqua, quam tangit, calida existat, attamen in vas | trabitur, <note type="marginal">f. 65v</note>
<lb n="25"/> etiamsi aer, qui in vas transfunditur, in eo non colligatur nec
aquae locum cedat, in quern ingrediatur. atque existimavit alia
ratione fieri posse, ut in vas aqua trabatur, eamque ad Aristotelis
sententiae confirmationem attulit; etenim inquit, fieri posse, ut aer,
qui in vase consistit, dum caliditate attenuatur humoremque attrahit,
<lb n="30"/> ex attracto humore conteratur opprimaturque ac in vaporem convertatur.
verum haec oratio destruit sese, siquidem ponit incalescentem
aerem ab humore a se attracto expelli; dissentaneum
namque est fierique non potest, ut trahens quippiam ex eo, quod
attrahit, simul etiam ab attracto expellatur.</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="40"><p>Quod autem rationi dissentaneum sit, quod in hoc allatum
est, iam diximus; et ex eo, quod in his duobus elementis ad
propria eorum loca inclinatio praecessit, multoque magis, si necessario
id ceteris illis contingat, neque in propriis eorum locis
quiescere, neque ad haec loca moveri necessario illis continget,
<lb n="40"/> sed ferri ex his. aer namque (exempli gratia) si in proprio loco
<note type="footnote">11 Alexander] cf. Simpl. p. 724, 11 et Averr. p. 265 I et sqq. 13 deminuitur
emeadavi: occultabitur codd. Al 24 attamen—etiamsi] ita Al e coniectura: codd.
corrupti quod et sqq.] cf. p. 242, 22.</note>

<pb n="244"/>

gravis extitisset ac deorsum inclinavet, ex hoc omnino conveniret, <note type="marginal">f. 65v</note>
ut motus deorsuni natura ei inesset, siquidem eos motus elementis
natura inesse dicimus, quibus ad quemvis locum ipsa inclinant.
aqua enim ex aeris regione infra natura movetur, quoniam
<lb n="5"/> ad hanc partem inclinat, postquam in aere extitit; cumque
alio in loco etiam fuerit, quivis esse dicatur, deorsum ad terrae
locum inclinabit; cetera elementa similiter (?). atque in universum
ex hoc conveniret, ut motus naturalis dicatur ex proprio eius loco
in illum; etenim duo fines tantum, veluti ignis et terra, cum nullus
<lb n="10"/> igne superior nee terra inferior locus inveniatur, necessario in
propriis eorum locis consistunt; ea autem, quae interiecta sunt,
cum duo proxime illis constituta loca natura possideant, quid prohibet,
quin ad ea inclinent? et quamobrem necessario efficitur, ut
aqua et terra una cum aere, extremitatum illorum coniunctionis
<lb n="15"/> causa, sursum et non eademmet ratione deorsum trahautur? et
cur aeris cum aquae extremitate coniunctio non efficit, ut cum
aqua deorsum trahatur? cur pondus hoc efficit, quamvis consentaneum
magis sit dicere aerem cum aqua trahi (quandoquidem
ipse, cum &lt;facile&gt; terminetur, capi potest ac praeterea
<lb n="20"/> est) quarn affirmare aquam, quae gravis est, cum aere ipso
trabi. itaque Platonis sententia, in qua dicitur nullam alicui elementorum
in proprio eius loco inclinationem inesse, proposito magis
convenit veritatique magis consentauea existit, quemadmodum
neque ipsi toti caelo haec inest; quare omnibus corporibus natura
<lb n="25"/> inest, ut locum sibi ordinatum minime egrediantur, sed in eo maneant
ac quiescant, ex eo, quod non ad alium locum inclinationem
habent, alio vero in loco quiescunt. causamque adiecit, cur ad
alia loca revertantur, cum ad huius totius ambitum protrahuntur,
siquidem (inquit) forte et durum ad propriam essentiam sese colligere
<lb n="30"/> vult nee inane quippiam relinquit, efficitque anticrosas?, ut
horum causas praeter emn quispiam assequi non valeat. quo
autem buius totius ambitus distinguatur, et quomodo istaec alia
separentur et distinguantur, id ex iis, quae scriptis mandavit, ex
sociis ac eius sequacibus perspici potest.</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="41"><p>Modo autem de eo, quod hac in oratione dicendum remanet,
disseramus.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="42"><p>Itaque dicimus, quod eo, quia ad elementorum inclinationem
propriae materiae necessario requiruntur, ideo explicare intendit
huiuscemodi ordinem inveniri. parem autem, inquit, distinctionem
<note type="footnote">7 cetera—similiter] interpretatio incerta: ad idem, cum in eo extiterit Al male
17 trahatur scripsi: coniungatur codd. Al 29 et 30 cf. Tim. 58 A anticrosas] ἀντικρούσεις?
31 eum scripsi: eos codd. Al</note>

<pb n="245"/>

in eis ponendam esse, qua proria natura propriaquae differentia <note type="marginal">f. 65v</note>
circumscribuntur, ne motu distinguerentur, perspicuum ac manifestum
existit. si enim unam quis ponat omnium corporum materiam,
ut inane aut plenum aut triangulos aut corpora immobilia,
<lb n="5"/> vel omnia corpora in sublime, vel deorsum omnia una inclinatione
ferantur necesse erit, alia vero loci mutatio non erit.
&lt;quare&gt; vel nihil erit absolute leve, si omnia corpora
inclinant, veluti insectilia aut plenum; et quae ex maioribus, quaeque
ex pluribus partibus constant, levia &lt;potius&gt; dicuntur, cum
<lb n="10"/> vel ob partium eorum exilitatem vel paucitatem vel aliquid simile
parum deorsum inclinent. atqui hoc demonstratum est ante
et videmus corpora quaedam propria eorum natura in sublime
semper et uhique ferri, sive parva, sive magna portio ab eis
sumatur, et quaedam deorsum ferri. at si quis omnium corporum
<lb n="15"/> materiam inanitatem esse posuerit aut aliquid tale, quod sursum
movetur, consentaneum erit, ut omnia corpora sursum ferantur,
nihil autem propria eius natura deorsum feratur. ex hoc autem
omnes eae incommoditates necessario sequentur, | quas superius <note type="marginal">f. 66r</note>
retulimus. etenim si quid eorum accipiatur, quae inter terram et
<lb n="20"/> ignem medium tenent, maiore celeritate quam terra [deorsum]
movebitur; quemadmodum si quaedam aeris copia accipiatur, in
qua quae hahet insectilia vel trianguli vel ignis multo plura sint
quara ea, quae in quadam terrae portione inveniuntur. praeterea
erit aliquid, quod maiore celeritate quam ignis sursum feretur,
<lb n="25"/> veluti aqua &lt;vel aer&gt;, si inanitas maior in aere vel aqua quam in
igne sumatur. verum nec aliquid eorum, quae inter ignem et
terram medium occupant, maiore celeritate deorsum quam terra,
nec sursum quam ignis movebitur. id autem necessario sequitur
(quemadmodum dicebamus) si quis unam tantum iuclinationi materiam
<lb n="30"/> statuerit. si vero duas veluti ii, qui inane et plenum posurer,
hac etiam ratione in iis corporibus, quae inter ignem et
terram constituuntur, aliena onspicerentur; cum enim ipsa emineant,
quemadmodum moveutur modo, neque etiam subsidunt?
etenim cum ignis (iuxta eorum sententiam) inane esse dicatur,
<lb n="35"/> terra autem plenum, grave quidem absolute et leve absolute
essentiam habebit; ea autem, quae interiecta sunt, cum iuxta illorum
sententiam horum duorum permixtione oriantur, etsi aer plus
ignis, hoc est inanitatis, aqua vero plus terrae, hoc est plenitudinis,
habeat, nihil prohibet, ut aliqua aeris portio plenitudinis
<lb n="40"/> plus quam aquae portio quaedam habeat, quare oportehit hunc
<note type="footnote">2 ne] coaicio ut 4 immobilia] exspectes indivisibilia 7 si scripsi: aut codd.
Al 15 quod—movetur emendavi: parvum in sublimi codd. Al 30 si scripsi:
vel codd. Al</note>

<pb n="246"/>

aerem etiam celerius deorsum quam hanc aquam moveri; quod <note type="marginal">f. 66r</note>
nunquam videmus. non itaque convenit, ut, quae in medio locata
sunt, ex horum duorum extremorum coufusione constitui ponamus.
quodsi ex illorum permixtione uon constituantur, necessario
<lb n="5"/> conveniet, ut propriae atque aequales distinctiones illis omnino debeantur;
et quemadmodum terrara dicunt propriam distinctionera
habere et hac de causa deorsum semper moveri, quoniam plenum
habeat, sic de aere eos dicere oportebit, ipsum ad proprium eius
locum, supra aquam propria quadam distinctione distinctione moveri,
<lb n="10"/> quia hac tantum ratione propriam quandam naturam in se contineat.
eadem quoque aquae ratio erit. quamquam his minime assentiuntur,
sed inclinationi duo statuunt loca, quemadmodum inane
et plenum; et quoniam terrae inest plenum, necessario fit (quemadmodum
saepe diximus) ut portio quaedam sit utrorumque illorum,
<lb n="15"/> quae in medio sunt constituta, quae contrarietatis ordine cuidam
portioni illius alterius praepolleat, si, quae interiecta sunt, ex duorum
extremorum permixtione constituantur. etenim aeris quaedam
copia aquae portionem quandam inclinatione ad infera, et aquae
portio quaedam aeris portionem quandam inclinatione ad supera
<lb n="20"/> superabit. cousentaneum autem non est, ut eodem argumento Aristotelem
impugnemus, qui omnibus quatuor elementis unam materiam
posuerit, quo illi impugnantur, qui inclinationi unum locum statuerunt,
aut insectilia aut triangula aut aliquid tale, siquidem ii uni
huic loco unam inclinationem necessario attribuerunt, veluti gravitatem
<lb n="25"/> omnibus corporibus insectilibus; ipse autem universali materiae
ne unam quidem inclinationem attribuit posuitque omnes
quatuor materias ex istiusmodi materia constare. cum itaque illorum
motum cum inclinatione eorum combinasset ac horum unicuique
propriam materiam statuisset, quae in propria eius distinctione
<lb n="30"/> consistit, modo quidem explicare intendit figuras non ita se habere,
quemadmodum nonnulli existimarunt, dicentes, insectilium corporum,
ea quae rotunda figura praedita sunt, celeriore motu moveri, cum ipse
contendat figuras motus elementorum in universum causam non esse,
sed ut celerius moveantur, quatenus modo quodam illis opem ferunt,
<lb n="35"/> aut tardius, ex eo, quod ilia prohibeut. nee cur figura prohibeat ac
moretur, difficile est animadvertere, quemadmodum neque etiam
difficile est dubitationem, quae hoc loco contingit, dissolvere. dicif:
&lt;Democritus enim&gt; putabat causam, cur corpora, quae lata sunt, innatent,
et quae angusta sunt, in profundum ferantur, insectilia esse
<lb n="40"/> corpuscula, quae ignis essentia praedita sunt, cum ex aqua sursum
exspirant ac dissolvuntur; dum enim latis corporibus occurrunt.
<note type="footnote">5 aequales Al: distinctae codd. 38 Democritus enim scripsi ex coniectura: quaeritur
enim hoc tempore Al male</note>

<pb n="247"/>

cum multa sint insectilia [praevalidaque], ea sustinent ac ferunt; <note type="marginal">f. 66r</note>
cum autem angustis corporibus obviaut, quia pauciora sunt, quae
ipsis occurrunt insectilia, non possunt ea sustinere. dicit: quodsi a
Democrito etiam quaeramus, cur hoc in aere non accidat, ut corpora
<lb n="5"/> lata in eo innatent, angusta autem in profundum ferantur, ipse debilem
ac mechanicam explicationem affert, dicens hoc in aere non
contingere, quoniam insectilia corpuscula, quae sursum exspirant,
hac caliditate et firmitudiue non moventur, quia in eo diffunduntur.
Aristoteles autem huius rei causam | affert, inquiens, ea corpora, <note type="marginal">f. 66v</note>
<lb n="10"/> quae cohaerent, partim facile dividi possunt,
partim minus, et ea, quae vim secandi habent, eodem modo
alia maiorem vim, alia minorem habent. lata igitur corpora,
quia multum amplectuntur, facile dividi non possunt;
quo quid enim maiorem quantitatem amplectitur, eo difficilius disrumpitur;
<lb n="15"/> si autem non secentur, neque etiam in profundum feruntur,
sed innatant; corpora autem, quae magis angusta sunt ac coutrario
modo se habent figura, propter contrarias causas secant
ac disrumpunt neque eminent, sed deorsum feruntur. [quoniam]
autem [et] pondus inclinationis vim quandam babet, qua etiam dividit,
<lb n="20"/> et in continui natura alia potentia invenitur, quae obstat,
quominus pellatur, ac repugnat: concluditur eiusmodi potentias ea
ratione, qua inveniuntur, sibi invicera collatas efficere, ut ea, quae
continuata sunt, dividantur, si vis inclinationis superabit, ut veronon
dividantur, si ea vis superabit, quae divisioni &lt;et&gt; propulsioni
<lb n="25"/> eorum, quae continuata sunt, [repugnat.]</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="43"><p>Finis</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="44"><p>Commentarii Themistii in Quatuor Libros
Aristotelis de Caelo et Mundo.</p><note type="footnote">4 accidat scripsi: in profundum non feratur codd. Al (cf. p. 232,12) 17. 18 fort, cum Al
legendum secantur ac disrumpuntur 23 ut—repugnat (25) emendavi: mimis autem
dividantur, cum eorum corporum, quae continuata sunt, vis expulsionis superabit Al (cf.
p. 234, 30).</note></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>