<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:4.31-4.37</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:4.31-4.37</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="31"><p>Oratione autem in longum producta ex hoc in id fertur,
quod ei annectitur, cum dicat: est [etiam] aliquid in horum
<lb n="5"/> medio locatum, quod ad utrumque eorum dicitur alterum.
intenditque etiam explicare, quod, si inter haec duo extrema locus
medius inveniatur, qui duobus modis invenitur, rationi quoque consonum 
erit, ut inter haec duo corpora duo collocentur. quae ad utrumque 
eorum relata alterius vim obtineant. quare &lt;dicit:&gt; quod et ut extremum
<lb n="10"/> et ut medium eorum invenitur, medium est, cum interiectum 
sit et ad utrumque eorum alterum sit et extremum, siquidem
superiori relatum, quod inter illud ac inferius existit, deorsum inveniri 
dicetur, inferiori autem contra pari ratione sursum. hoc
igitur modo continget, ut quod inter haec duo interiectum est ad
<lb n="15"/> utrumque latus inclinet ac supra et infra existat; ob eamque causam
quod inter absolute grave et absolute leve consistit, grave et leve
extiterit, ut aqua et aer.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="32"><p>Idem deinceps alia oratione hunc iu modum explicavit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="33"><p>Quod continet, id formae, quod vero contiuetur, id
<lb n="20"/> materiae esse ubique dicimus. haec vero duplicatio et differentia 
in omnibus generibus invenitur; nam in qualitate 
hoc formae, illud autem materiae locum tenet,
exempli gratia, operationes quidem formae, dispositio vero materiae 
vim obtinet atque in universum dispositio materiae, habitus
<lb n="25"/> formae rationem obtinet; in quantitate etiam quod non rectum
est et rectitudine caret, naateria existit, sed in eo, quod rectum
est et mensuram quandam habet, forma invenitur; et in iis,
quae in loco dicuntur, supra quidem formae, infra vero materiae 
locum tenet; supra enim terminus quidam ac finis est, infra
<lb n="30"/> vero terminatum propriumque. similiter in inclinatione quoque, id,
quod leve est, veluti forma, quod autem grave, veluti dispositio
existit. [quapropter] in ipsa etiam eius, quod leve est et
quod grave, materia, ilia ut forma, haec ut materia est. levis
autem et gravis materia, dispositio primae materiae ad inclinationem
<lb n="35"/> est; dispositio namque ad colorem ab ea dispositione diversa
est, quae ad caliditatem frigiditatemque existit, idque secundum
proportionem. ita gravis etiam dispositio est. nec per allatam orationem 
discerni vult, utrum materia dispositioque unum idemque
existant, an duo diversa sint. et in ipsa etiam materia, ilia quidem
<lb n="40"/> ut forma, haec autem ut materia est; ut forma quidem dispositio ad
levitatem (perspicuum est enim dispositionem cum supposito esse),
ut materia autem dispositio ad gravitatem existit, ex eo, quod
una et eadem ambobus est, sed dispositione distinguuntur; non
enim uniuscuiusque eorum essendi ratio eadem est. quem-

<pb n="239"/>

madodum sanabile et aegrotabile secundum subiectum unum ef <note type="marginal">f. 64r</note>
idem sunt, uniuscuiusque vero eorum essendi ratio eadem non
est; hoc est: eadem ratio non est eius, quod aegrotare
potest, et quod valere; etenim morbis obuoxium esse affectionis
<lb n="5"/> facilitate, hoc autem, nempe valere, afectionis fit difticultate.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="34"><p>Corpus enim quod eiusmodi materiam, levitateni nempe,
sortitur, veluti ignis, statim leve et supra invenitur, quod
autem coutrariam materiam habet, contra grave et infra
est, quemadmodum invenitur terra; et veluti ignis ex materia et
<lb n="10"/> forma coniunctis ad modum formae constat, ita terra ex materia et
forma ordinatis ad modum materiae, ob eamque causam ignis
quidem continet, terra autem continetur. et cum harum rerum
ordo hoc modo se habeat, in gravis et levis materia has duas
statuit distinctiones; vultque deinceps inter haec duo elementa,
<lb n="15"/> quae ad duas partes inclinant, duas alias materias collocare; cum
autem mancum sermonem adduxerit, ideo obscuram et inexplanatam.
orationem statuit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="35"><p>Inter has quidem, inquit, duas materias, levis nempe et gravis
materiam, duae aliae materiae collocantur, quae veluti duo earum
<lb n="20"/> fines existunt; fines autem non quemadmodum si diceremus superficies
formarum superficies esse, sed veluti naturae earum fines;
quae partim ab iis diversa est, &lt;partim&gt; commimis existit. quemadmodum
si de coloribus diceremus, terreum colorem cuiuscunque
albi et nigri coloris finem esse, cum eius terminus penes alterum
<lb n="25"/> ita. sit. ac cum illae duae materiae inveniantur, | quae iis oppositae <note type="marginal">f. 64v</note>
sunt, &lt;et&gt; duo fines illarum, illae ut forma sunt ordinatae, hae
vero ut materia existunt; ambae hae vero proportioue ad duo extrema
ac duo idtima supra et infra movebuntur, comparatione
vero unius ad alterum, haec superioris absolute, illa inferioris
<lb n="30"/> rationem habet. ob eamque causam aqua et aer, quibus hae
duae insunt materiae, levitatem et pondus habent, quorum
unumquodque duarum materiarum motum, versus superiorem et inferiorem
locum, insequitur. aqua quidem omnibus corporibus,
praeterquam terrae, substernitur, quoniam eius suppositum
<lb n="35"/> finem materiae, quae absolute gravis existit, proximum insequitur;
id vero locus est, qui post ultimum locum existit. atqui aer ob
eandem causam [omnibus corporibus,] praeter ignem, eminet.
<note type="footnote">9 quemadmodum et sqq.] Al exhibet: et quemadmodum invenitur terra, ita et ignis quoque.
ex materia enim et forma coniunctis terrae materia, ex materia autem et forma ordinatis,
ignis materia constat 20 fines] cf. Simpl. p. 719, 29 non om. codd.
21 superficies (alt.)] exspectes fines] finis codd. Al 22 quae—existit scripsi:
a quibus in aliquo dirersae sunt, ac illis communes existunt codd. Al 23 fuscum
ac terreum Al: intellege τὸ φαιόν 25 ac cum scripsi: quemadmodum codd. Al
26 et addidi</note>

<pb n="240"/>

quoniam autem materiae, quae initium ac finis dicuntur, duae <note type="marginal">f. 64v</note>
suut, quae igitur interiectae sunt, duae extiterint. cum enim
unum sit modo elementum, quod omnibus corporibus
eminet, id est ignis, unumque tantum, quod omnibus substernitur,
<lb n="5"/> hoc est terra: duo necesse est esse, quae simul et
eminent et substernuntur — num autem hoc necessarium sit, in
Libris de Ortu et Interitu explicabitur — et baec aquae et aeris ratio
est. quoniam autem baec omnia quatuor sunt, quatuor tantum
erunt eorum materiae; primae vero materiae hoc quidem modo
<lb n="10"/> quatuor sunt, secundum quod unam communem ac primam inclinationem
habent. necessario autem convenit, ut communi alicui
occurrant, quod unum est . . . cum id, quod omnibus corporibus substernitur,
unum existat, ita et quod omnibus eminet. omnino igitur
conveniet, ut quae interiecta sunt, duo existant. num autem hoc
<lb n="15"/> conveniat, in Libro de Ortu Interituque explicabitur. atqui absolute
nullo pacto duo sunt, quoniam contraria, cum duo siut, quae
interiecta sunt, convenit, ut duo existant. &lt;et&gt; cum fortuito
elementorum sumat atque ex hoc necessario &lt;non&gt; etficiat
iuxta elementorum numerum esse quatuor, tametsi ex iis, quae
<lb n="20"/> deinceps dicuntur, perspicuum evadet ratione consonum esse, ut,
quern diximus, motus tiat, inquit:</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="36"><p>Nihil enim obstat, quominus in medio contrariorum
unum et plura sint. et inquit Alexander: qui omnino quatruplicem
materiam efficit, quae uniuscuiusque elementorum inclinationi
<lb n="25"/> accommodatur, difficultates omnes evadet, quas innuit supra eos,
qui unum vel duo loca inclinationem posuere. atqui eos necessario
fateri cogit, ut plurimus aer, cum maior in eo inanitas sit quam
in pauco igne, eo levius existat, ac ignis sit, qui ex pluribus triangulis
constet, cum ilia (?) per se esse dicantur. magis autem
<lb n="30"/> conveniret, ut elegantiore ratione ac disputatione dicatur, cum existimetur
haec de elementis ab eo dicta esse, ac inclinationis materiam
teriam ponat, nisi quod retulit: gravitatis materia est,
quatenus tale est potentia, quatenus vero tale, materia
levis, id ipsum prohiberet; elementa enim potestate materia inclinationis
<lb n="35"/> nou sunt, sed actu ita dicuntur esse, ac id etiam, quod
retulit: ipsam quidem eandem existere, &lt;esse autem&gt; non ita
se habere, quemadmodum id se habet, quod valere et
<note type="footnote">1 duae (materiae) codd, ac finis Al.: finium codd. 7 de Ortu] Π 2 11 ut—
quod (12) scripsi: quod communi alicui occurrit, unum sit quodque Al (fort, post est lacuna
hiat) 12 cum—explicabitur (15) delenda sunt 14 et 16 duo Al: aequales codd.
16 duo sunt corruptum: conicio declaratur (cur . . conveniat) (cf. Averr. p. 263 K
17 et addidi sumut scripsi: sumamus codd. Al 21 motus suspectum
23 Alexander] cf. Simpl. p. 720, 9 et sqq. (locus corruptus) 27 aer Al (cf. Simpl.
l. 17): aurum codd. 29 ante cum lacuna hiat 32 retulit] 312a17</note>

<pb n="241"/>

aegrotare potest, intellegi prohibet hoc de elementis dictum <note type="marginal">f. 64v</note>
fuisse.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="37"><p>Deinceps explicare vult elementis, quae interiecta sunt, [pondus]
inesse . . ., praeterquam (?) iis in locis, quibus supereminet
<lb n="5"/> de hoc autem supra etiam meminerat, modo vero uberiorem
hac de re tractationem aggreditur. etenim haec etiam una ex
actionibus est, quae levi gravique necessariae existunt, estque illi
de iis disserendi locus, probat autem haec duo in propriis eorum
locis pondus habere ex eo, quod, cum ilia, in quibus uitebantur,
<lb n="10"/> subtrahuntur, statim ad haec eorum loca moventur, aer
quidem ad aquae locum, aqua autem ad locum terrae;
sursum vero ad ea loca, quae supra eis existunt, non nisi vi moventur
illis ablatis. aqua enim ad aeris quidem locum vi tantum
movetur, ac aer etiam in ignis locum vi tantum fertur; aqua namque
<lb n="15"/> vi sursum trahitur, quemadmodum si per fistulae cavitatem
vel aliquid simile ore sursum trahatur, cum aeris, qui in fistula
existit, extremitas, quam superficiem ipse appellavit, ad subiectam
aquae extensionem colligitur, extensioque, qua in unum coeunt,
una fit; hoc est ipsa attrahitur, cum ad attractionem aeris,
<lb n="20"/> qui in fistula est, una secum aqua movetur atque ad aeris attractionem
attrahitur, quando nempe celeritas motus aeris, qui una cum
aqua sursum attrahitur, et aquae motio, celeritate aquae celerior
fuerit, qua ex superiore loco in inferiorem movetur. quemadmodum
in cucurbitis accidit, dum corpori cuipiam imponuntur, veluti collo (?)
<lb n="25"/> vel alicui simili, idque deinde sursum attollitur; humor etenim | <note type="marginal">f. 65r</note>
aufertur, donec eo ordine trahatur, qui ab eius gravitate discrepat,
atque α capite deorsum descendat. in [sublime] autem [ad] ignis
regionem, nisi vi, idem aer non feretur; terra autem ad locum
aquae simili hac divisione non feretur, propterea quod aqua fieri
<lb n="30"/> non potest, ut eadem extremitate cum terra trahatur. et ob hanc
causam, quoniam aer ea extremitate cum aqua trahitur, qua aqua
colligitur, ac ea extremitate, qua aqua colligitur, terra non attrahitur,
aqua in vas trahitur, secundum quod incalescit,
quoniam aer eius caliditate movetur, et quoniam ipse in ignem
<lb n="35"/> sursum convertitur ac secum aquam attrahit, cui ipse alligatur, ab
eodemque aqua attrahitur; terra autem non attrahitur, eo, quod ipsa
<note type="footnote">4 signum lacunae posui 17 ad—coligitur (18)] exspectes subiectam . . ad se . . colligit
18 extensioque et una fit (19) emendavi: ponitque extensionem et unam esse codd. Al
21 celeritas—simili (25)] locum obscurum vertit Al: levitas motus . . aqua attrahitur, sursum
extiterit et aquae motio, levitate aquae levior fuerit . . . quemadmodum iis usu venit, quae
lentore visciditateque praedita sunt, quibus aliquid annectitur, dum aliquis corpus quidpiam
eis adhaerere facit, veluti trabem vel aliquid simile. 29 divisionel fort, emendandum
attractione</note>

<pb n="242"/>

non contrahitur alligaturque aeri excalefacto, qui in vase consistit. <note type="marginal">f. 65r</note>
siquidem penes exitum (?) aeris, qui incalescit ac in ignem convertitur
quique in vase consistit, vel aqua trahitur, si proxima
erit, vel aer, qui extra existit; aer namque fieri potest, ut una cum
<lb n="5"/> aqua trahatur. et quemadraodum terra in sublime non fertur
detracta aqua, quae supra existit, ita ignis etiam infra non subsidit,
si aer auferatur, qui sub eo manet, propterea quod
consentaneum est, ut id, quod infra subsidere potest, gravitatem
possideat, ignis autem nullius est ponderis, quemadmodum nec terra
<lb n="10"/> ullius levitatis est particeps; quare neque liaec etiam alicui eminet.
duo autem, quae in medio loeata sunt, deorsum feruntur, si
ea, in quibus nituntur, auferantur, quoniam id, quod absolute
grave tantum est ac omnibus corporibus substernitur, infra amplius
descendere non potest, quoniam nullus alter sub eo locus invenitur;
<lb n="15"/> quae autem inter haec duo loeata sunt, quoniam absolute
gravia non sunt, sed ad aliud relata, cum ipsa omnibus corporibus
non substernantur, locum habent, in quo, dum trahuntur profundius
substernuntur. et ideo ad propria loca moventur, si in locis, quae
illis superstant, inveniantur, et ad loca, quae sub illis manent,
<lb n="20"/> feruntur, quibus supereminent, si &lt;infera&gt; subtrahantur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>