<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.62-3.68</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.62-3.68</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="62"><p>Ac eorum quidem sententiae, qui ilia ex corporibus generari
volunt, continget dicere inane existere; cum autem explicatum sit id
fieri non posse (quemadmodum alibi docuit) fit, ut eiusmodi sermo
<lb n="15"/> improbetur. qua autem ratione eiusmodi sententia inane introducatur,
eodem sermone videndum nobis erit. omne enim quod
oritur, aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus existit, ac
ita conseutaneum erit uno in loco duo corpora siraul consistere,
quod falsum est — esset enim hac ratione possibile, ut omnia corpora
<lb n="20"/> in parvo loco congregentur, si unus et idem locus omnia corpora,
quae ad eum inclinant, una cum iis, quae in eo praeerant, semper
reciperet, et reliqua incommoda, quae ad eiusmodi sermonem consequuntur
— aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus non
existit, eritque hac quidem ratione eiusmodi locus inanitas; quandocunque
<lb n="25"/> enim antea non erat in eo corpus, ac deinceps in eo extiterit,
inanitas est. in hac autem Aristotelis sententia difficultas
inest, cum voci alicui vim, quam non habet, subiecerit. cum enim
dicere debuisset: non est in eo corpus, vel corpus in loco invenitur,
iuquit: vel est, vel non est corpus &lt;ἀσώματον&gt; omne enim,
<lb n="30"/> quod nascitur, vel incorporeum erit, in quo ortus eius
existit, nec . . in eo duo sunt corpora; dicit autem incorporeum
pro loco, in quo corpus non consistit. quamobrem recte quidem
inquit Alexander, quod, cum ait: in quo ortus eius existit, consonum
non est, ut intellegamus materiam, sed locum; qui enim
<lb n="35"/> dicit matriam esse ἀσώματον, quod posuit, de medio tollit; materia
autem si corpus fuerit tempore, quo illud nascitur, et non materia,
erit ex corpore, id quod ipse non pouebat; sique materia ex uno
corpore in aliud mutetur, in uno eodemque loco duo corpora non
erunt. si vero ea, qua inveniuntur ratione, remanent, qui igitur
<note type="footnote">14 alibi] Phys. IV 8 16 cf. Averr. p. 216M 19 possibile scripsi: impediens
codd. Al 26 cf. Averr. p. 217 BC 27 cum—subiecerit
et quasi transpositio in verbis Averr.: et magna verborum contrarietas Al 31 nec—
corpora] mutilata senteutia 33 cf. Averr. ib. D 37 non addidi</note>

<pb n="191"/>
fieri poterit, ut primum illud corpus aliud veluti materiam recipiat, <note type="marginal">f. 51v</note>
cum locus modo eiusmodi materiam debeat recipere; id sane
perspicuum est.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="63"><p>Quare primum divisionis membrum hoc ordiue indagavit; secundum
<lb n="5"/> autem ita disquirit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="64"><p>Si elementa ex alio (?) corpore orirentur, necessario efficeretur,
ut aliud corpus sit elementis prius. hoc autem
si gravitate aut levitate sit praeditum, omnino quidera
elementum quoddam erit, non autem elementis antiquius, nec ex
<lb n="10"/> eo elementa generabuntur; si autem nulla in eo sit inclinatio
nullaque gravitas neque levitas, immobile erit et mathematicum;
quodsi tale est, neque etiam erit in loco, si enim in
loco esset, omnino quidem immobile non extitisset; quo enim
loco aliquid quiescit, eodem etiam moveri potest, si vi in
<lb n="15"/> eo quiescit, vi in eo movetur, si vero natura, [natura]
etiam movebitur. si vero in loco non sit, nihil etiam ex
eo oriretur. itaque necessario fiet, ut id, quod nascitur,
et illud, ex quo oritur, eodem loco simul existant et ut id,
quod nascitur, et illud, ex quo oritur, locum occupent. quodsi id, ex
<lb n="20"/> quo elementa conflantur, in loco non existat, neque illud ens, neque
etiam haee entia, cum nihil ex particularibus corporibus sit, quod
in loco non cousistat. [ac si in loco | sit et alicubi, erit f. <note type="marginal">52r</note>
aliquod elementum;] siquidem vel superiorem, vel inferiorem,
vel medium locum tenebit; si enim inferiorem, terra est, si vero
<lb n="25"/> aliis in locis extiterit, perspicuum est aliquod elementorum esse,
eius autem sermoni ἐν τόπῳ adiecit που, ut corpus ab lis discriminaret,
quae ex accidenti in loco inveniuntur, quemadmodum albedo,
dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis, haec etenim
ex eo, quod in loco ex accidenti cousistunt (quandoquidem ea, in
<lb n="30"/> quibus ipsa consistunt, in loco esse dicuntur), alicubi non sunt, at
fieri potest, ut ἐν τόπῳ καί που meminerit, cum de loci significatione
dubitetur. quoniam igitur nec ex incorporeo nec ex alio
corpore elementa oriri possunt, relinquitur tertium divisionis
membrum, ea nempe alia ex aliis oriri.</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="65"><p>[Rursus] ergo videndum est, num ortus ceterorum omnium
corporum ab elementis sit, quemadmodum Empedocli placet — congregatione
videlicet corpora ex his oriri, quateuus ipsa actu in
illis inveniuntur, corrumpi vero, secundum quod ab invicem segregantur
— an ut ii, qui ex extremitatibus corpora conflant — siquidem
<note type="footnote">2 cum emendavi: vel quod codd. Al 16 fort, ante si lacuna hiat (Ar. p. 305 a 28/9); cf.
infra 21 haec supplevi 22 ac—elementum (23) Al secund. text.: et ubi
elementorum necessario existat codd. corrupti 26 ἐν τόπῳ et που scripsi (cf. Arist.
p. 304a19): (sermoni) locum Al 31 cum—dubitetur incerta.</note>

<pb n="192"/>
hi ponunt elementa, hoc est ignem et reliqua, ex extremitatibus, <note type="marginal">f. 52r</note>
deinde ex his cetera corpora oriri, quatenus non sunt in eo, ignis
videlicet et reliqua elementa — sique hoc modo non erit neque altero,
profecto alius modus invenitur, quo id fieri poterit. cum itaque ex
<lb n="5"/> his, quae proxime dicuntur, perspicuum sit perscriptis his duobus
modis geueratiouem fieri non posse, in Libro de Ortu et Interitu
explicatur, quouam modo id fieri coutingat. modo autem adversus
Empedoclis sequaces se couvertit, ubquiens, hos propriam positionem
oblitos esse, cum non ponant generationem inveniri, sed [secuudum
<lb n="10"/> existimationem tantum]; ignis enim non generatur, quando sensus
existimat, quasi ignis ex acre oriatur, sed eius sensatio ipsa est, quae
oritur; atque ita de aere reliquisque statuendum erit. sin minus,
qui fieri poterit, ut ortus in iis existat, quae ab eo exemta inveniuntur?
sed oriri quidem existimautur, quouiam ad seusum non
<lb n="15"/> apparent, quod in iis consistant, ex quibus generantur. etenim
generatio est, ut hoc modo aliquid sit ex eo, quod hoc modo quidem
non est, nee quicquam erit, quod per se unum remaneat. etenim
modo, quouiam mutatiouem esse dicunt eorum, quae ex subiecto
aliquo eliciuntur, non quatenus tale subiectum secundum se quidem
<lb n="20"/> mutatur, sed ad instar separationis segregationisve ex vase; sed id
profecto evitare uon poterit aliquis, neque ut sit etiam generatio.
quamvis autem concedat fateaturque generationem hoc modo existere,
absurda evitare non poterunt, quae ex eo sequuntur. eadem enim
magnitudo constrictioue fieri non potest, ut gravior reddatur,
<lb n="25"/> siquidem lana haec vel aliquod aliud corpus, quod eiusdem
sit, cuius haec, generis, constrictionis causa gravior non efficitur,
quod confiteri ii coguntur. cum enim dicaut aquam ex aere oriri,
omnino dicaut oportebit aquam, dum aeri infusa est, leviorem esse,
cum vero ab aere dissolvitur ac cogitur, graviorem reddi, siquidem
<lb n="30"/> maioris gravitatis dispositionem coarctationi omnino ascribunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="66"><p>Praeterea, inquit, corporum, quae inter se permixta
sunt, fieri non potest, alterum cum secretum separatumque
fuerit, ut maiorem locum obtineat, maiorem (inquam)
quam is locus sit. quern aute possidebat, dum cum altero permixtum
<lb n="35"/> turn fuerat. at cum ex aqua aer exoritur, maiorem locum
tenet: aer igitur ab aqua non separatur, quatenus re ipsa in ea
consistit. serraonem autem in secunda figura hoc ordine coutexit:
<note type="footnote">2 non—eo corrupta 6 de Ortu] II cap. 7. 8
(10) Al secundum textum: fieri posse ut inveniatur codd. 10 quando—
atque (12)] Al exhibet: quemadmodum apparet, dum ex aere oritur, in eoque sensatio per se
quidem inest male 13 eo emendavi: iis (illis) codd. Al 15 ex—generantur]
fort, emendandum quae ab eo (videlicet sensu) segregata sunt 23 evitare scripsi:
codd. corrupti: Al exhibet: hoc quidem modo confiteri illis non poterit, quin absurda sint ea,
quae 28 infusa] κεχυμένον Simpl. p. 632, 33</note>

<pb n="193"/>
aer cum ex aqua oritur, maiorem locum tenet; nullum autem <note type="marginal">f. 52r</note>
corpus, quod ex permixtione cum altero secernitur ac separatur,
maiorem locum tenet: aer igitur cum ex aqua oritur, minime quidem
ex partium permixtione separatur. et iuxta hunc ordinem neque
<lb n="5"/> almd etiam, cum ex alio oritur, ex alius permixtione segregatur
separaturque. at si aer maiorem locum occupat, hoc quidem fit,
quoniam ex subtilioribus partibus constat; quod enim ex subtilioribus
partibus constat, in latiore loco est. id, quod in
transitione, hoc est alteratione, perspicuum est. cum enim aer
<lb n="10"/> ex humore quodam ascendit ac in vaporem convertitur, quemadmodum
vinum(?), latiorem locum tenet; propterea vasa, quae eundem
humorem continent, rumpuntur scindunturve, siquidem non potest
geuitus aer maiorem locum obtinere. quoniam autem hoc in loco
dubitatio quaedam occurrit, siquidem quispiam dicere posset, cum
<lb n="15"/> ex aquae transmutatione aer oritur, maiorem locum non occupat,
quam is locus erat, quem autea tenebat, dum aqua erat — hac enim
ratione couveniret, ut inanem locum occuparet, cum maior sit quam
an tea, et propterea maiorem loum circumscribat — vel si ita | sit, <note type="marginal">f, 52v</note>
uecessario efficitur, ut aqua in aerem mutetur, ac sat erit. et
<lb n="20"/> quoniam hie (quemadmodum dicebamus) dubitandi locus erat, proprium
sermonem prosequendo ait: si ergo esset, quemadmodum
aiunt ii, qui eiusmodi sermones de corpore atferebant, perspicuum
est hoc fieri non posse; est autem impossibile, quoniam fieri
non potest, ut aer, cum ex aqua oritur, maiorem locum occupet.
<lb n="25"/> cum autem ipse non velit, ut conversio efficiatur, sed contra contineat
se in referendo id, quod hie fieri non potest, ut credendum
sit impossibile, quod retulit, necessario quidem contrarium efficere:
banc vel similem solutionem acquirit ac reddit causam, cur proprium
sermonem non dividat, ex eo, quod [alteri] sermoni contrarietur
<lb n="30"/> asserendo fieri non posse, ut aer, dum ex aqua oritur, maiorem
locum occupet et dicit: sin est inane ac extensio, &lt;irrationale
est&gt; maiorem locum id, quod mixtum est, separatione
quam is locus sit, quem ante eius separatiouem possidebat. in alia
enim permixtione non apparet, nt id hoc modo se haheat, e. g. in
<lb n="35"/> tritici hordeique permixtione; siquidem haec duo, si ab invicem secernantur,
eorum unumquodque aequalem ei locum tenebit, quem
ante segregationem possidebat. sed Alexander hunc locum alio
quidem modo explicavit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="67"><p>Ipse autem deinceps aliquid deducit, quod ad illorum senaliud
<note type="footnote">4 . . alio . . alius (5) scripsi: unus . . aqua . . aliorum codd. Al 27 ne-
—dividat (29)] fort, mendis sublatis vertendum: eius tantum esse, qui eiusmodi solutionem
conirariam perhibet, rursus causam acquirit, cur proprius sermo non tollatur (?)
29 alteri A]: om. codd. 32 irrationale est supplevi; cf. Averr. p. 220 H</note>


<pb n="194"/>

tentiam necessario sequitur, qui elementa ex mutua eorum se- <note type="marginal">f. 52v</note>
gregatione dilatationeque oriri existimabant: videlicet quod deficit
desinitque origo elementorum alterna. terra enim (exempli gratia)
cum finita sit, nullum in se continet corpus, quod re ipsa infinitum
<lb n="5"/> existat. aqua igitur si ex eiusmodi terra, quae terminata posita
fuit, secretione separationeque oriretur: aqua, quae in terra remanet,
minor quam antea extiterit, idque semper eveniet, donec ea
ratione terra relinquatur, ut aqua in ea re ipsa nullo modo existat;
cum autem terra hoc quidem modo non remaneat, sed semper in
<lb n="10"/> terra aqua relinquatur, necessario fiet, ut in re finita infinita
insint, siquidem terra actu finita existit. cum igitur fieri
non possit, ut semper aqua ex terra, quae remanet, oriatur, nisi
omnino fiat, ut infinita corpora contineat, perspicuura est igitur
terram remanere, ex qua aqua non oritur, et deficiat maneatque
<lb n="15"/> necesse est origo elementorum alterna; at terra non deficiet, quin
ex ea oriatur aqua, siquidem in omnibus terrae particulis manebit:
non igitur segregatione separationeque vicissim elementa oriuntur.
idemque de reliquis formandum ac statuendum erit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="68"><p>Cum itaque elementa segregatione separationeque alia in
<lb n="20"/> alia verti ac mutari non possint, relinquitur ergo alterutro modorum
hoc fieri posse, nempe aut transfiguratione, veluti ea, (piae
ex cera finguntur, aut dissolutione in extremitates. at si transfiguratione
elementa oriuntur, in tantum ut figura, quae pyramis dicitur,
ignem innovet, et quae tessera appellatur, terram, et reliqua similiter:
<lb n="25"/> sequetur necessario, ut partes elementorum — cum eorum figura
et ipsae formentur atque ad eas ilia perveniat — figura elementis
aequales non sint; aut prima corpora individua erunt. at cum ex
iis, quibus id ante reiecimus, manifestum sit ea individua uon esse,
perspicuum est igitur ac manifestum, elementorum partes figura
<lb n="30"/> elementis aequales non esse, cum enim causa, ut ignis inveniatur
ignis, sit figura eius — pyramidis enim causa ipse invenitur — pyramidis
vero partes pyramis non sit omnino: ignis etiam partes
ignis non erunt. idem quoque de reliquis censendum erit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>