<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.6-3.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.6-3.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="6"><p>Illi igitur, inquit, res omnes esse ingenitas existimabant. alii
vero nonnulli in alia, quae huic contraria est, fuerunt
<lb n="10"/> sententia. etenim nullam rerum ingenerabilem esse dicunt, sed
oriri [omnia]; sin autem aliquando orta sunt, eorum partem
semper sine interitu manere, partem rursus interire. in
his fuere sectatores Hesiodi, deinde ceterorum etiam, qui
primo de natura disputarunt. alii quoque sunt, qui omnia
<lb n="15"/> oriri labique dicunt, nihil autem stabile esse, positam vero
tantum naturam permanere, ex qua res genitae constant; quoties
enim baec erit natura, et aliae erunt dispositiones. quidam enim
omnium rerum materiam aquam esse voluere, alii terram, alii vero
aliud quiddam esse posuere; quod placuisse cum plerisque aliis,
<lb n="20"/> tum Heraclito Ephesio videtur. qui sane si hoc modo de re omni
absolute decernerent, nemo quidem eorum sententiam admitteret;
verum | si iis de rebus tantum, quae sub sensum cadunt, hoc <note type="marginal">f. 41r</note>
decrevissent, dissentaneum forte non erit, ut a veritatis scopo non
deviarint.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="7"><p>Deinde dicit: sunt et alii nonnulli, per quos Platonem intellegit,
ob ea quae in Timaeo retulit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="8"><p>Modo autem intendit contra hos sermones disputare; aliorum
enirii impugnatio &lt;aliis in locis&gt; apparebit. facile autem est videre,
quae contraria probatis mathematicorum artibus iis dicere et disputare
<lb n="30"/> contingat, qui haee affirmarunt, quamquam aequum erat,
postquam ea in medium adduxerunt ac tales sermones obligarunt,
quibus matbematicorum fundamenta tolluntur et destruuntur, aut
horum fundamentorum principiorumque nihil amovere, aut si in
universum ea convellere ac subvertere velint, veris ratiouibus ea
<lb n="35"/> convellere. qua autem ratione matbematicorum fundamenta ac principia
hic sermo subvertat, nempe in quo dicitur corpora ex superficiebus
conflari, et quot dissidia ac fatuitates ad eiusmodi sermonem
hic necessario subsequantur, utpote alias ah ipso demonstrata, in
praesentia relinquit, de hoc enim eo in libro Aristoteles pertra-
<note type="footnote">8 inquit correxi: inquiunt codd. Al 11 omnia Al: secundum se codd. 19 quod
—videtur (20)] ita Al secundum textum Arist. lectio codd. mendosa 23 a—deviarint
(24) incerta 26 Timaeo] cap. 20 33 nihil scripsi; quippiam codd. Al</note>

<pb n="149"/>
ctavit, quem de insectilibus lineis edidit, eum nempe, quern nonnulli <note type="marginal">f. 41r</note>
Theophrasto ascribunt. deinde cuivis in promptu est has
fatuitates intellegere. hac enim ratione omnino sequeretur, ut res
dividuae ex individuis rebus constarent, ac ea, quae crassitudinem
<lb n="5"/> habent, ex iis, quae eadem destituuntur. praeterea etiam omnino
sequeretur, ut nec divisio in immensum procederet, nec omnis magnitudo
esset partibilis, neque sectio omnis super duas lineas in duas
fieret medietates; quemadmodum lineam ex punctis numero segregatis
componi ob hanc etiam causam sequeretur; neque etiam ea
<lb n="10"/> omnia, quae haec praecedunt, ex quibus initium sumunt, nee demum
principia ipsa mathematicorum subsisterent. quod autem demonstration
(?) (quemadmodum diximus) ea incommoda eos sequantur,
qui corpora ex superficiebus conflant, nec non etiam mathematicis
principiis adversentur, id sane Aristoteles silentio praetermisit, nec
<lb n="15"/> de eo ullam mentionem fecit; hoc vero naturali divisione explicare
intendit, ex ea ratione, quam in medium affert. cum enim mathemathica
(quemadmodum ipsemet ponit) ex detractione dicantur
— etenim si et materia et corporeae affectiones abstrahantur,
quod reliquum est, trina tantum dimensione praeditum
<lb n="20"/> quadam cum forma existit, idque mathematicum corpus dicitur —
cum naturalia vero ex additioue dicantur — si ei namque,
quod trina dimensione praeditum est, durities, caliditas, frigiditas,
motus et quae eiusdem sunt, cuius haec generis, addantur, ex hoc
naturalis corporis qualitas conflatur —: mathematicum igitur corpus
<lb n="25"/> naturalis corporis ambitu clauditur, cum eius finis existat,
verum non ita e converso res se habet. omnia igitur incommoda ad
eos etiam sequuntur, qui corpora ex superficiebus conflant mathematica
divisione.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="9"><p>Perspicuum est autem, inquit, ad eum sermonem, in
<lb n="30"/> quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, necessario
consequi, ut partes lineae non sint lineae, an autem hoc dissentaneum
sit, in Naturali Auscultatione expositum est. haec
incommoda in mathematica divisione sequuntur et ideo ordine
praecedit.</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="10"><p>Cum autem, inquit, mathematica ex detractione, naturalia vero
ex additione dicantur, [multa] igitur inveniuntur, quae iis,
quae ex detractione dicuntur, &lt;non conveniunt,&gt; iis vero, quae ex
additione, omnino conveniunt. punctum enim (exempli gratia) individuum
est; ei igitur nullo modo quippiam inesse potest, quod
<note type="footnote">1 de insectilibus lineis] cf. Simpl. p. 566, 25 15 divisione: auscultatione Al. male
26 e converso scripsi: sed contrario modo codd. AI; omnia] exspectes negationem
29 inquit] p. 299a6 32 Naturali Auscult.] VI 1 36 multa Al secundum textum
Aristot, 37 non conveniunt scripsi: om. Al codd.</note>

<pb n="150"/>
dividuum sit, si punctum individuum existat; in dividuo autem <note type="marginal">f. 41r</note>
omnino quidem dividuum quippiam inest. et hac de causa affectiones
quaedam in eo deprehenduntur, quemadmodum caliditas, dulcedo
et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis; punctum autem cum individuum
<lb n="5"/> absolute dicatur, in eo quidem haec minime inveniuntur,
verum in corpore, quod dividuum est, cernuntur. cuius rei causa
est, quoniam affectus duobus modis dividi potest, secundum speciem
aut secundum accidens. secundum speciem quidem, quoniam ex
affectione in affectionem commutatio fiet, qualis est mutatio ex
<lb n="10"/> caliditate in frigiditatem, ex albedine in nigredinem, ex mollitie in
duritiem, et similiter etiam in aliarum unaquaque. secundum accidens
vero, quoniam etsi affectus unus et idem specie maneat,
veluti si esset caliditas (exempli gratia) aut dulcedo vel motus,
haec etsi remaneant, id tamen, in quo inest, dubio procul ad corporis
<lb n="15"/> sectionem partitur. itaque incommodum, quod oos sequitur,
qui corpora ex extremitatibus conflant, ad naturalia spectat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="11"><p>| Praeterea in iis est, quae fieri non possunt, ut, cum duae <note type="marginal">f. 41v</note>
res sint, quarum neutra gravitatem habeat, ambae simul
iunctae gravitatem habeant. scite autem dictum esse opinor,
<lb n="20"/> ambas simul iunctas gravitatem habere, si enim totum diceremus,
forte quispiam occurrere potuisset inquiens, fieri posse, cum duae
res sunt, quarum neutra gravitatem habet, ut [totum,] quod ex
illis couflatur, gravitatem sortiatur, quemadmodum id, quod ex
materia et forma colligitur, quorum neutrum possidet gravitatem;
<lb n="25"/> id vero cum Aristoteles dixisset, omnem sustulit dubitationem, quae
hac in re contingere potuisset. sique fieri non potest (quemadmodum
diximus) cum duae res sint, quarum neutra gravitatem
habeat, ut ambae simul iunctae gravitatem habeant,
et corpora, quae sensu percipiuntur, vel omnia vel aliqua
<lb n="30"/> gravitatem habeant, ut terra et aqua: perspicuum est
igitur ea, ex quibus constant, gravitate quoque esse praedita. si
ergo ex superficiebus constarent, superficies etiam gravitatem haberent,
sique iis gravitas inesset, puncta etiam, ex quibus illae lineae constant,
gravia quoque extitissent; sed puncta gravitatem non habent:
<lb n="35"/> neque igitur lineae, nec etiam superficies gravitate praeditae sunt.
ex hoc etiam eadem ratione deduceretur, ut corpora quoque gravitatis
sint expertia; sed secundum existimationem gravia sunt — hoc
autem dissonum est — non igitur corpora ex superficiebus consistunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="12"><p>Atque in punctis nullam gravitatem inesse perspicuum
<lb n="40"/> est. quod enim grave, dividuum est; punctum autem di-
<note type="footnote">16 naturalia] τοιούτοις p. 299a24: naturulem considerationem Al 19 scite—diceremus
(20) om. codd.: cf. Averr. p. 178H, qui Alexandrum laudat, et Simp], p. 573, 12
22 totum Al: om. codd. 27 gravitatem om. codd. 33 post inesset excidisse videtur: lineae
etiam, ex quibus illae superficies constant, graves quoque extitissent, sique iis gravitas inesset</note>

<pb n="151"/>
viduum non est, nee quod dividuum est, fieri potest, ut in individuo <note type="marginal">f. 41v</note>
sit. an autem grave dividuum sit, hunc in modum doceri
potest, omne grave &lt;gravius&gt; alio et levius esse potest;
autem levius est et gravius, id leve et grave non est necessario.
<lb n="5"/> et quod eligibile est, aliquo eligibilius vel magis fugiendum
esse potest; &lt;quod autem eligibilius est et magis fugiendum&gt;,
potest, ut eligibile vel fugiendum necessario non sit. ex hac autem
sententia colligitur, quod plane et absolute dicitur, ex earum rerum
numero esse, quae finem admittunt. homo enim non dicitur comparatione,
<lb n="10"/> siquidem homo non dicitur magis comparatione ad alium
hominem, quodque eligibilius est altero comparatione, hand dubie
eligibile non est. pleraque enim sunt, quae, cum absolute
parva sint, aliis maiora sunt, queraadmodum eligibile etiam
aliquo eligibilius erit; quod vero eligibilius altero est, haud dubie
<lb n="15"/> eligibile non est; etenim morbus malo eligibilius quiddam est, absolute
autem eligibile non erit omnino. quibus praegustatis perspicuum
evadit, iuxta hypothetici syllogisimi ordinem, hoc modo sermonem
procedere. si quicquid penes nos, quatenus grave est et gravius
quoddam est, necessario pondeve quodam gravius esse dicitur, grave
<lb n="20"/> omne dividuum erit; atqui verum est assumptum, igitur et consequens.
omne itaque grave dividuum est; punctum vero dividuum
non est: ex hoc plane in secunda figura deducitur punctum grave
non esse, hie autem sermo verus est, sed ea ratione exstruitur,
qua illationis causam non habet. primo quidem quoniam propositio,
<lb n="25"/> quae de gravi dicebatur, quod alio gravius et alio levins etiam
esse potest, contingens est; item et ea, in qua dicitur, quod gravius
et quod levins est, fieri potest, ut grave vel leve necessario non sit;
dicere enim non est necesse potestate idem est ac dieere potest
esse, exemplum vero, quod in hoc deduxit, videlicet sieuti magnum
<lb n="30"/> maius erit, maius vero non omne magnum, ut necessarium
quidem ponitur, quatenus sermonem sensim disponit
postulatque, ut hoc modo intellegatur. deinceps, cum haec prius
disposuisset, quatenus positionem aceepit ad conclusionem minime
ordinatam nec ei accommodam, cum eam de hoc non dixerint, secundam
<lb n="35"/> illi adiunxit, non aliter ac si ei assentirent, eique consequens
adiecit, perinde quasi illud faterentur, ex eo, quod neque etiam
assumptum explicavit, quoniam ei non assentitur. etenim cum haec
conclusio, in qua dicitur omne grave dividuum est, eius consequens
sit, assumptum igitur natura tale erit: nempe quicquid grave est
<lb n="40"/> vel gravitate praeditum fuit, hand dubie necessario maius erit; id
<note type="footnote">3 gravius scripsi: gravitas codd. 6 quod—fugiendum supplevi 14 et seq.] cf.
Simpl. 570,7 οὐδὲ τὸ αἱρετώτερα καὶ ἀπλῶς αἱρετόν· καὶ γὰρ αἱρετώτερον νόσος κακίας . .
18. 19 gravius—esse emendavi: grave quoddam est, necessario gravius codd. Al male 24 cf.
Averr. paraphrasin p. 315 F 35 illi, ei assentirent emendavi: illis, eis assentiret codd. Al.</note>

<pb n="152"/>
autem assumpti loco dispositum non fuit, siquidem id poni non <note type="marginal">f. 41v</note>
potest, sed eius loco hunc sermonem ordinavit: si omne grave gravius
est, quatenus supposuit id, quod quaerebatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>