<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.55-3.61</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.55-3.61</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="55"><p>li enim, qui ignem primum corpus corpus partim (quemadmodum
praefatus est) ei figuram adhibent, partim banc quidem
non adhibent, sed plane et absolute eum ceterorum omnium corporum
<lb n="10"/> tenuissimis partibus constare faciunt, periude quasi inflatione
surgant, annectantur evadantque, quemadmodum auri scobes,
quae quidem, secundum quod segregantur (?), in unum colliguntur.
utriuque autem sectae professoribus, videlicet qui igni figuram
adhibent et qui eam illi non adhibent, si dixerint magnitudine
<lb n="15"/> eius individuum esse ut individuum, rursus eaedem rationes, quibus
illi refelluntur, qui individua faciunt, opponi possunt ac eadem incommoda
eos sequuntur, nec non etiam mathematicorum principiis adversantur.
praesens autem sermo praeter id, quod incongruus per se ac
dissentaneus videtur, naturae ordine falsus invenitur. siquidem convenit,
<lb n="20"/> venit, ut magnitudine inter se eadem sit relatio, quemadmodum terra,
aer et aqua, ac figura, hoc est magnitudo, corporum,quae sunt tenuiora,
maior semper appareat. hac enim ratione aer maiorem quam aqua occupat
locum, [siquidem eius magnitudo magnitudine aquae maior existit,
et ignis etiam maiorem ac] aer locum occupat, et reliqua eodem
<lb n="25"/> modo. itaque necessario convenit, ut ignis elementum natura bis
elementis mains existat; atqui ignis elementum aeris elemento
magnitudine praevalet et aeris elementum elemento aquae: igitur
aeris elementum ignis elemeuti magnitudine clauditur. ex lis autem
non deducitur eiusmodi elementum individuum non esse, sed parvum
<lb n="30"/> non existere; quoniam ii, qui individua faciunt, non dicunt ea parva
admodum esse, quaudoquidem in eis invenitur, quod existimatione
in septem partes sectionem admittit, dicuntque hoc in pauciora non
dividi. atque in universum non convenit, ut pouamus ignem,
quoniam aere maior existit, ex elementis contlari, quae eum constituunt,
<lb n="35"/> neque [aer] quia maior non est, sed magnus tantum
existit, propter eum iunovari. nee non ad bunc sermonem alter
sequetur, nempe si divisihile existerit, et reliqua, quae sequuntur,
perinde quasi explicatum sit eiusmodi elementum individuum
non esse.</p><note type="footnote">9 eum—partibus (10)] ita AI, fort, ex coniectura falsa: codd. corrupti 21
Al: quantitas codd. 23 siquidem—ac (24) om. codd. 28 et sqq.]
Averr. p. 211 LM! 31 eis scripsi: eo codd. Al 32 hoc in pauciora]
corrupta; conicio haec actu (cf. infra) 37 divisibile (Ar. 304 b 2) scripsi: rectum
codd. Al</note><pb n="187"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="56"><p>Atque dicit, quae eos sequantur, qui ignem describunt, <note type="marginal">f. 50v</note>
hoc est qui ei figuram tribuunt, nec non et eos, qui eum magnitudine
determinant, ac ii sunt, qui eum tenuissimum posuere; ipsi
enim differentiam, quae est secundum tenuitatem, secundum magnitudinem
<lb n="5"/> cognominant. quare iis, qui igni figurara tribuunt, accidet
ignis partem non esse ignem; etenim propterea quod
elementum est ignis, qui pyramis est, huius pars autem est ignis,
perspicuum est ignem partem habere, si aliquo modo dividuus est;
et propterea quod pyramis, secundum quod dividitur, in consimiles.
<lb n="10"/> figuras non dividitur, quae pyramides dicuntur, ignis igitur in
ignem non dividitur. itaque ignis partes, et ignis et non ignis
extiterint; ignis quidera, quoniam ignis pars est, non ignis autem,
quoniam pyramides non sunt ei similes, quae a principio dividitur.
pmetevea cum hoc etiam necessario efficitur non omne corpus
<lb n="15"/> vel elementum esse, vel ex elemeutis. pyramidis enim pars
hoc quidem iure se habet, quandoquidem non est etiam elementum —
cum pyramis tantum apud eos elementum sit — neque etiam ex elementis
— id enim, quod ex elementis est, id esse dicitur, quod ex
pyramidibus constat — haec autem ratio eo fundamento nititur, quod
<lb n="20"/> antea posuit, nempe ignis elementum ex eo, quod dividuum est, re
ipsa etiam dividuum existit, licet in sermonibus superius allatis explicatum
non fuerit dividuum esse, sed minimum quidem non | <note type="marginal">f. 51r</note>
existere. atqui nos dicimus ex eo, quod minimum non est, dividuum
non existit.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="57"><p>At iis, qui magnitudine illud determinant — tenuitatis
autem loco maguitudinem sumit — omnino continget, ut aliud elementum
sit, quod eiusmodi elemento antiquius existat;
atque eo aliud prius, et sic in infinitum; semper enim minus eo,
quod assumptum est, assumere possumus, idque ob divisionem in
<lb n="30"/> infinitum, at si in sue sermon e tenuitatem posuisset, dicendum ei
non erat, quod, antequara tenue esset, aliud tenuius sumeretur
et hoc in infinitum; quamobrem tenuitatis loco maguitudinem dicere
voluit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="58"><p>Deinde dicit: praeterea iis etiam idem accidit atque illis,
<lb n="35"/> qui corpora similium partium raritate et densitate terminarunt, hoc
est elementa existere secundum relationem adinvicem. siquidem id,
quod acre tenuius est, secundum quod aer aquae tenuitate praevalet,
ad aerem comparabitur, ac eam rationem ad aerem habebit,
quam aer ad aquam habere dicitur, ac similiter in ceteris; sermonis
<lb n="40"/> enim eiusmodi ratio perspicua est. cum autem propria incommoda
retulisset, quae ad unumquemque illorum duorum necessario seautem
<note type="footnote">7 non est ignis codd. Al 15 elementis (hic et infra) Al: elemento codd.
23 non ante est addidi 36 elementa einendavi: inane codd.</note>

<pb n="188"/>
quuntur, qui unum ponunt elementura, sive aquam sive aerem sive <note type="marginal">f. 51r</note>
aliquid ex his duobus sive iguem illud posuere, deiuceps quod in
universum omnibus contingit, in medium affert dicendo: commune
omnium peccatum, hoc est errorem, esse, quod unum atque solum
<lb n="5"/> motum naturalium cuiusque corporum efficere coguntur. etenim cum
in omnibus corporibus, quae natura constant, motus principium
insit, si omnia iuxta horum sententiam unum quiddam sint vel ex
uno, omnia sane eiusmodi tantum motu ciebuntur, ac summa motus
pluvalitatis eorum summa terminabitur. itaque consentaneum erit,
<lb n="10"/> si eiusmodi elemeutum, ex quo reliqua efficiuntur, ignis extitisset,
ut, quot et quanta ilia corpora fuerint, eo motu in sublime tantum
ferantur; nunc autem huius oppositum manifestum est, nempe inveniri
corpora, quae quo plura maioraque fuerint, eo magis [celeriusque]
ad infera, et alia corpora ad supera cieantur, cum motus
<lb n="15"/> priucipia sint diversa. quare cum ob banc causam plura etiam elementa
inveniuntur, tum ob eas incommoditates, quas superius retulimus,
quae ad eos omnino sequuntur, qui unum elementum posuere.
cum enim (quemadmodum ante praefati sumus) motus
quidam simplex inveniatur, corpora igitur, quae natura eo motu
<lb n="20"/> feruntur, simplicia sunt; quae quidem elemeuta existunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="59"><p>Quoniam autem, inquit, nee innumerabilia sunt elementa
nec unum tantum, relinquitur, ut [pluar ac] finita sint.
at cum dicendum ei relinqueretur, quot ipsa numero sint, ait: sed
primum videndum est, utrum aeterua sint vel innovata;
<lb n="25"/> hoc enim ostenso perspicuum erit, quot et qualia sint.
aeterna quidem esse non posse, id in corpore ostendit. nam et
aquam et ignem et unumquodque simplicium corporum
dissolvi cernimus; quodsi eorum natura, cum dissolvuntur,
aeterna extitissent, uno eodemque tempore simul orirentur dissolverenturque,
<lb n="30"/> sique dissolutionis tempus infinitum esse ponatur, omnino
efficitur, ut tempus, quo geuerantur, infinitum existat. etenim
ortus et compositio difficilior ac eius tempus longius existit, cum
dissolutio quidem sit veluti dissolutio quaedam eorum, quae ipsa
compositione sunt innovata; hac autem ratione [tempus compositionis
<lb n="35"/> dissolutionis tempore prius erit, ac ita fiet, ut] tempus infinitum
iufinito tempore prius existat, hoc est tempus generationis; quasi
dicat tempus compositionis corruptionis, hoc est dissolutionis, tempore
prius erit. atque ex hoc necessario efficitur, ut extra infinisive
<note type="footnote">1 aquam scripsi: nec codd. Al 7 si] etiam si codd. Al 18. 19 motus quidam
simplex et (19) eo motu] plur. numerum praetulerim 21 quoniam] praecedit lemma
mutilatum 22 plura ac Al secundum textum: om. codd. 31 etenim scripsi:
non enim codd. Al 34 tempus—ut (35) om. codd. 35 non erit Al:
existit codd.</note>

<pb n="189"/>
tum aliquid existat; quod cum fieri non possit, dissolutio igitur f. 51r
non erit in infinitum.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="60"><p>Elementa vero si ad certum quendam terminum devenerint,
non insistere nec cessare in id, quod dissolvi ac corrumpi nequit,
<lb n="5"/> hoc quidem pacto declaravit; nempe si dissolutio eo perveniet, quo
insistet, terminabiturque in id, quod dissolvi nequit, in tantum ut
aeternum existat, erit illud, apud quod stabit, aut individuum — &lt;id
quod antea refutavimus&gt; — aut dividuum quidem, sed quod
dividetur, &lt;quemadmodum qui Empedoclem sequuntur,
<lb n="10"/> elementa&gt; dividua quidem esse, sed non dividi. ipsi enim incorruptibilia
ilia posuere, ex iisque dicunt reliqua oriri, ipsa vero ingenita
esse, quoniam communem materiam non habent, quae ex illis constet.
dicunt enim, quod, etsi baec vicissim alia ex aliis oriri videantur,
tamen non oriuntur tempore, quo &lt;alia generate&gt; destruuntur,
<lb n="15"/> ex eo, quod alia in aliis re ipsa insunt, in tantum ut alia ex aliis
dissolutione et segregatione fiant. elementa igitur (quemadmodum
dicebamus) vel in iis insistent, quae individua sunt, vel in iis,. quae
dividua, scilicet in iis, quae nunquam corrumpuntur, si in iis insistunt,
quae dissolvi nequeunt atque aeterna sunt, ipsa autem in
<lb n="20"/> individuis non insistere, hoc iam satis superque ex iis perspicuum
evadit, quae ad huius sententiae | impugnationem superius a <note type="marginal">f. 51v</note>
nobis sunt allata, nec ipsa in iis insistere, quae nunquam corrumpuntur,
perspicuum est. minus enim corpus facilius quam
maius secundum accidens consumi potest; corpus autem maius in
<lb n="25"/> minus dissolvitur in eoque insistit ex eo, quod hoc celerius quam id
corrumpitur. duobus autem modis id, quod minus est, consumitur.
nam vel a contrario interit, cum extinguitur, atque
in universum ab alia re, vel extinguitur eo, quod &lt;per se&gt; dissolvitur
(?), quemadmodum ignem his duobus modis interire cernimus
<lb n="30"/> atque his duobus modis affici, a contrario, nee non ab eo, quod &lt;per
se&gt; dissolvitur (?). tantoque celerius minus afficitur, quanta
excellit multitudine agens, quod in eo operatur. atqui id quidem,
nempe raultum in paucum et magnum in parvum dissolvi, perspicuum
est ex eo, quod multum ignem finiri cernimus, secundum
<lb n="35"/> quod quod in paucum ignem dissolvitur, ita et multa aqua,
igitur elementa intereant et ortum babeant necesse est.
etenim cum in immensum non dissolvantur, perspicuum est igitur
<note type="footnote">7 id—elementa (10) supplevi 12 communem] cf. Simpl. p. 628
constet] fort, emendandum: ex qua constent 14 alia generata supplevi
15 cf. Simpl. p. 628, 12 18 et 22.23 nunquam (corrumpuntur) einendavi: alio
lempore (incorruptibilia sunt) codd. Al 18 si emeadavi: non itaque codd. Al
25 fort, aute ex eo supplendum: itnque quod minus est hoc pati magis est rationabile
27 cum extinguitur] fort, delendum 28 extinguitur] lege interit</note>

<pb n="190"/>
ac manifestum dissolutionem eorum remanere; cumque dissolution <note type="marginal">f. 51v</note>
eorum insistat, omnino hoc sit absque eo, quod in aliquod immortale
finiatur; igitur dissolutio quidem insistet, secundum quod in
mortale quippiam fiuitur; igitur corporum elementa hac quidem
<lb n="5"/> ratione corruptibilia etiam sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="61"><p>Cum itaque coporum elementa ortum habeant, autex
corpore aut ex incorporeo eorum erit origo; si ex corpore,
aut ex alio corpore extra, hoc est aliud ab iis, aut ex eo, quod
aliud ab ipsis non est. cumque banc divisionem posuisset, a prima
<lb n="10"/> primae divisionis extremitate exorditur disquiritque, ex quonam
ortus eorum proficiscatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>