<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.5-3.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.5-3.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="5"><p>Philosophi itaque, qui antea (?) de veritate disseruerunt,
et huic nostrae, quam hoc tempore afferimus, sententiae
<lb n="5"/> non consentiunt, et inter se ipsi discreparunt.
nostra autem, quam hoc tempore afferimus, sententia est ortum
atque interitum non omnibus in rebus inveniri, sed in quatuor
tantum elementis atque in iis, quae ex illis constant, horum
autem nonnulli ortum [et interitum] funditus sustulerunt —
<lb n="10"/> nihil enim eorum, quae sunt, oriri aiunt vel interire — nonnulli
vero ortum omnibus rebus accommodarunt. atqui prioris sententiae
auctores, quoniam ortum non posuerunt, minime nobis satisfaciunt.
verum alterius sententiae auctores neque etiam videntur
nobis recte sentire, quandoquidem omnibus in rebus ortum omnino
<lb n="15"/> esse volunt. nec etiam consentiunt inter se, quandoquidem primae
sententiae auctores ortum in nulla re inveniri asserunt, auctores vero
alterius sectae oppositum statuerunt; dicunt enim ortum in omni re
inveniri. ii vero, qui ortum in universum sustulerunt, Melissus
et Parmenides fuere, quos veluti captivos ducere conabimur ad
<lb n="20"/> oppositum illius, quod velint. siquidem hi, quoniam incorporeas
tantum essentias posuere, forte res sensibiles essentias non vocarunt;
illae vero cum substantiae sint sublimioris, non corpora, ortum non
admittunt; idem rebus sensibilibus quasi attulerunt (?). viam autem invenire
possumus, ut sermo eorum intellegatur. etenim etsi, quae
<lb n="25"/> de aliis dicunt, praeclare dicta sunt, haec certe non ex naturae arte
existimandi sunt dicere. esse enim naturas quasdam, quae
ortae non sunt, et quae omnino immobiles, etsi in hoc recte
dicant, hoc tamen dicere alterius artis, metaphysicae nempe disputationis,
est proprium. non esse autem physice locutos vel hinc
<lb n="30"/> intellegi potest; physicae enim speculationis non eat, si res, de
quibus disputatur, non genitae ac immobiles sunt, convenit autem
ut ea ratione sermo intellegatur, quatenus nempe ilia causa adiungitur,
cuius gratia ea, quae &lt;in&gt;corpories maxime congruunt,
setisibilia transtulerunt; hoc autem (inquit) contingit, quia nihil
<lb n="35"/> aliud praeter sensibil&lt;ium&gt; substantiam inveniri
alia vero ex parte recte sentiebant, siquidem convenit, si
qua esse debet cognitio ac scientia eorum, quae sunt, ut naturae
quaedam ingenitae atque immobiles inveniautur. cognitio
namque et scientia de iis non est, quae variis temporibus varie se
<note type="footnote">3 antea Al male: codd. corrupti; cf. p. 146, 34 9 et interitum Al: om. codd.
22 illae—attulerunt (23) emendavi: cum res ipsae incorporeae corpora sublimiora sint: quippe
incorporeae, quoniam ortum non admittunt, perinde quasi earum corpus supra res sensatns
constituitur Al male 30 non supplevi 32 illa causa scripsi: causae omnes
33 incorporeis] corporibus codd. Al</note>

<pb n="148"/>
habent, setl de iis, quae semper eodem modo se habent, quae <note type="marginal">f. 40v</note>
quidem ingenita posuere; atcpie res, quae sub seusum cadunt, imaginariae,
illa vero tantum entia dicuntur. etenim ea tantum, cum
semper eodem modo sese habeant, entia appellantur, sed res sensatae
<lb n="5"/> ut entia dicantur, non est necesse; existimantur quidem esse, sed
re vera entia non sunt — aliae enim post alias oriuntur — hae vero
entia non sunt, sed illa entia dicuntur, quae corpora non sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="6"><p>Illi igitur, inquit, res omnes esse ingenitas existimabant. alii
vero nonnulli in alia, quae huic contraria est, fuerunt
<lb n="10"/> sententia. etenim nullam rerum ingenerabilem esse dicunt, sed
oriri [omnia]; sin autem aliquando orta sunt, eorum partem
semper sine interitu manere, partem rursus interire. in
his fuere sectatores Hesiodi, deinde ceterorum etiam, qui
primo de natura disputarunt. alii quoque sunt, qui omnia
<lb n="15"/> oriri labique dicunt, nihil autem stabile esse, positam vero
tantum naturam permanere, ex qua res genitae constant; quoties
enim baec erit natura, et aliae erunt dispositiones. quidam enim
omnium rerum materiam aquam esse voluere, alii terram, alii vero
aliud quiddam esse posuere; quod placuisse cum plerisque aliis,
<lb n="20"/> tum Heraclito Ephesio videtur. qui sane si hoc modo de re omni
absolute decernerent, nemo quidem eorum sententiam admitteret;
verum | si iis de rebus tantum, quae sub sensum cadunt, hoc <note type="marginal">f. 41r</note>
decrevissent, dissentaneum forte non erit, ut a veritatis scopo non
deviarint.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="7"><p>Deinde dicit: sunt et alii nonnulli, per quos Platonem intellegit,
ob ea quae in Timaeo retulit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="8"><p>Modo autem intendit contra hos sermones disputare; aliorum
enirii impugnatio &lt;aliis in locis&gt; apparebit. facile autem est videre,
quae contraria probatis mathematicorum artibus iis dicere et disputare
<lb n="30"/> contingat, qui haee affirmarunt, quamquam aequum erat,
postquam ea in medium adduxerunt ac tales sermones obligarunt,
quibus matbematicorum fundamenta tolluntur et destruuntur, aut
horum fundamentorum principiorumque nihil amovere, aut si in
universum ea convellere ac subvertere velint, veris ratiouibus ea
<lb n="35"/> convellere. qua autem ratione matbematicorum fundamenta ac principia
hic sermo subvertat, nempe in quo dicitur corpora ex superficiebus
conflari, et quot dissidia ac fatuitates ad eiusmodi sermonem
hic necessario subsequantur, utpote alias ah ipso demonstrata, in
praesentia relinquit, de hoc enim eo in libro Aristoteles pertra-
<note type="footnote">8 inquit correxi: inquiunt codd. Al 11 omnia Al: secundum se codd. 19 quod
—videtur (20)] ita Al secundum textum Arist. lectio codd. mendosa 23 a—deviarint
(24) incerta 26 Timaeo] cap. 20 33 nihil scripsi; quippiam codd. Al</note>

<pb n="149"/>
ctavit, quem de insectilibus lineis edidit, eum nempe, quern nonnulli <note type="marginal">f. 41r</note>
Theophrasto ascribunt. deinde cuivis in promptu est has
fatuitates intellegere. hac enim ratione omnino sequeretur, ut res
dividuae ex individuis rebus constarent, ac ea, quae crassitudinem
<lb n="5"/> habent, ex iis, quae eadem destituuntur. praeterea etiam omnino
sequeretur, ut nec divisio in immensum procederet, nec omnis magnitudo
esset partibilis, neque sectio omnis super duas lineas in duas
fieret medietates; quemadmodum lineam ex punctis numero segregatis
componi ob hanc etiam causam sequeretur; neque etiam ea
<lb n="10"/> omnia, quae haec praecedunt, ex quibus initium sumunt, nee demum
principia ipsa mathematicorum subsisterent. quod autem demonstration
(?) (quemadmodum diximus) ea incommoda eos sequantur,
qui corpora ex superficiebus conflant, nec non etiam mathematicis
principiis adversentur, id sane Aristoteles silentio praetermisit, nec
<lb n="15"/> de eo ullam mentionem fecit; hoc vero naturali divisione explicare
intendit, ex ea ratione, quam in medium affert. cum enim mathemathica
(quemadmodum ipsemet ponit) ex detractione dicantur
— etenim si et materia et corporeae affectiones abstrahantur,
quod reliquum est, trina tantum dimensione praeditum
<lb n="20"/> quadam cum forma existit, idque mathematicum corpus dicitur —
cum naturalia vero ex additioue dicantur — si ei namque,
quod trina dimensione praeditum est, durities, caliditas, frigiditas,
motus et quae eiusdem sunt, cuius haec generis, addantur, ex hoc
naturalis corporis qualitas conflatur —: mathematicum igitur corpus
<lb n="25"/> naturalis corporis ambitu clauditur, cum eius finis existat,
verum non ita e converso res se habet. omnia igitur incommoda ad
eos etiam sequuntur, qui corpora ex superficiebus conflant mathematica
divisione.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>