<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.45-3.64</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.45-3.64</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="45"><p>Cum autem Anaxagorae sententiam reprobasset et contra
<lb n="30"/> eum illam reflexisset, ad Leucippi et Democriti sententiam refellendam
sese convertit declaratque, quod nec rationi consentanea
sunt ea, quae ad amborum sententiam consequuntur. quamobrem
ait, quod arabo bi posuerunt principia individua, quae primae
magnitudines dicuntur, ac ea numero infinita esse aiunt. at
<lb n="35"/> magnitudine ponunt ea individua, hoc est minime discreta, cum e
corporum numero baec tantum continua sint, quandoquidem in iis
aqua (?) non inest. cum ipsa individua sint, nee ex [uno plura,
nec ex] pluribus eorum unum efficitur. siquidem aiunt fieri
non posse, ut aliquid sit divisibile, nisi ea, in quae segregatur,
<note type="footnote">6 corpus] cf. Averr. 203 G 7 de Sensu] Simpl. p. 608,1 citat Phys. VII 2. 244a28
10 de Sensu] cap. 6. 445b23 (Averr. l. c. laudat de Anima) 19 per—ubi (20) om.
codd. 20 de Ortu] Averr. scribit in Primo Phys. (cap. 4) ut Simpl. 608, 12
37 aqua corruptum: 1. inane 39 divisibile . . in quae] continuum . . quae Al
segregantur ac dein Al</note>

<pb n="178"/>
connectuntur et complexii colliguntur; sed hac quidem ratione <note type="marginal">f. 48v</note>
necessario convenit, ut inter ea iuaue sit in illis extensum. dicuntque
omnia haec non mixtione et corruptione, sed [concursu
et] complexu generari. id autem, quod apud eos complexu et confusione,
<lb n="5"/> oritur, collectionem et confusioneni appellant, ex similium
vero collectioue nullum continuum generatur, uec aliquid erit uuum,
nisi quando continuum extiterit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="46"><p>Deinde elicit: ambo quodammodo omnia, quae sunt,
numeros faciunt et ex uumeris. et in hoc aliqua ex parte
<lb n="10"/> Pyth agorae senteutiam insequuntur, aed &lt;non&gt; absolute,
ipsi nou pouunt corpora ex uumeris constare, qui ex unitatibus
compouuntur, quasi haec corpora uon sint, sed ex iudividuis corporibus
effici, quemadmodum uuitates etiam individuae sunt, quamvis
autem non pouant eiusmodi corpora ex incorporeis unitatibus constare,
<lb n="15"/> quia tamen mundi constitutionem ex iudividuis rebus ponunt,
aliqua quidem ex parte illud absurdum admittere videntur, quod unitates
individuas comitatur, quasi ipsi ponant ea, quae suut, non
aliter ac si ex uuitatibus ac numeris corporeis coustarent. ac ambo
etiam in eadem seutentia sunt cum iis, qui ea, quae suut, ex
<lb n="20"/> numeris quibusdam constare asserunt, dicentes fieri non posse, ut
ex iudividuis continuum uuum efficiatur, iuxta senteutiam dicentium
nullum continuum ex unitatibus effici.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="47"><p>Et cum hoc etiam dicunt eorum omnium individuorum figuras
infinitas esse, siquidem in hoc ditferunt inter se. nou enim
<lb n="25"/> ex eo difterunt, quod individua sint, neque etiam quatenus unum
corpus continuum sint, cum id omnibus illis sit commuue; quorum
vero principia sunt iofinita . . . igitur individua etiam dicunt esse infinita.
neque figuram aliquam, quae innovatur, unicuique elementorum
tribuunt, quemadmodum ii, qui igui figuram pyramidalem
<lb n="30"/> tribuunt, dicuntque terram eius figurae similitudinem repraesentare,
quae cubus appellatur, reliquis vero duas alias figuras accommodant;
siquidem ambo igui modo tribuunt figuram, videlicet sphaericam,
quoniam continui motus ac partium admodum tenuium existit,
et ob banc causam immergitur ac omne permeat corpus, quoniam
<lb n="35"/> caret angulis, neque etiam a re aliqua prohibetur; atqui aeri,
aquae et terrae nullam propriam tribuunt figuram. neque etiam
eiusmodi elementa nisi magnitudine inter se distinguuntur; terrae
namque elementa aquae, nee non aquae elementa aeris elementis
magnitudine praevalent. secundum figuram autem eadem omnium
<note type="footnote">3 sed concursu et (4) Al: sed non codd. corrupti 10 non addidi 27 post
infinita supplendum: haec el ipsa sunt infinita 28 neque et sq.] cf. Averr. 204 I
34 immergitur] διαδύεσθαι Simpl. 610, 20</note>

<pb n="179"/>
ratio est; nihil enim eorum, quodcunque est, ex aliqua figura particulari, <note type="marginal">f. 48r</note>
sed ex omnibus figuris quasi generatio ex semine confuso
generatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="48"><p>Primum quidem in eodem etiam isti atque Anaxagorae sectatores
<lb n="5"/> errore versantur, nempe fieri posse, ut inveniantur, quae
prorsus eadem sint, licet elementa infinita non efficiant, sed ad
sermonem de infinito inclinant, quatenus nec sermo, nec ratio aliqua
invenitur, qua ad id deducantur. deinde in hoc etiam aberrarunt,
quoniam non animadvertunt, si corpora sensibilia, quae
<lb n="10"/> totum appellant, infinitis differentiis non differant inter se, neque
etiam individua elementaque, quorum causa eiusmodi corpora
generantur, quae sensum movent, infinita existere, idque est, quod
adversus Anaxagorae sententiam ante praefati sumus. praeterea,
inquit, eos necesse est, qui individua corpora dicunt,
<lb n="15"/> mathematicorum scientias destruere, tametsi eos deceret, ut
vel probabilioribus rationibus eas destruerent — ac idest, quod ante
dictum fuit, dum ad alios responsionem afferebat — vel quod
quicquam earum non moverent. atqui eos admonet, ut non asserant
divisionem non fieri in infinitum, siquidem magnitudines semper
<lb n="20"/> dividuae non erunt, neque etiam magnitudo perfectior erit, nec
demum magnitudo omnis in duas aequas partes secabitur. haec
autem etsi in universum hic per se magnum pondus habere non
videantur, ad ea tamen, penes quae principiorum vim habent,
magnum pondus habere dicuntur. et hac quidem ratione mathematicorum
<lb n="25"/> scientias tollerent; | multisque praeterea adversarentur <note type="marginal">f. 49r</note>
ex iis, quae manifesta sunt sensuique perspicua,
quemadmodum non dari temperamentum &lt;κρᾶσιν&gt;, neque
in corporibus, neque etiam effectus in eo, quod afficitur,
nec insuper animatum et plantam in corpore uniri, neque mutationem,
<lb n="30"/> neque conversiouem, neque accretionem continuam et
quae eiusdem generis sunt, quae partim sensui perspicua sunt,
partim hominum multitudini videntur. et subiungit: de quibus
ante, dum in Libris de Natura de motu disputavimus,
dicebamus: fieri non posse, ut continui divisio in infinitum non procedat,
<lb n="35"/> sed in numerum quendam terminatum; etenim minima quaedam
magnitudo inveniretur, quae prima existeret.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="49"><p>Simul autem et ea, quibus pugnant ipsi secum, dicant necesse
est. siquidem aiunt terram, aquam, aera et ignem alia ex
aliis oriri, dum individua magna a parvis segregantur, distinguuntur
<lb n="40"/> ac separantur et ex contrario; sed hoc quidem modo alia ex
aliis sic tantummodo oriri possunt, quatenus, dum magna dividuntur,
<note type="footnote">4 Anaxagorae sectatores (5)] Pythagoraei Al 16 ante] Arist. 299a5
33 Natura] VI 1 37 cf. Averr. 205 M</note>

<pb n="180"/>
parva ex illis efficiuntur. exempli gratia, dicunt terram differre <note type="marginal">f. 49r</note>
ab aqua, non quia individua, ex quibus unaquaeque earum perficitur,
figura differant inter se, cum individuorum, ex quibus
unaquaeque earum innovatur, quaevis forma profecto eadem sit,
<lb n="5"/> sed differunt ex eo, quod individua, ex quibus terra ac eius formae
perficiuntur, secundum se magna existunt, individuorum autem, ex
quibus aqua perficitur, multa quidem in aqua inveniuntur, at individuorum,
ex quibus terra perficitur, longe plura in terra deprehenduntur.
dicuntque ex terra in aquam secretione, divisione ac
<lb n="10"/> segregatioue individuorum, quae terram innovant, vel omnium vel
plurimorum, fieri transnmtationem, ac terram etiam ex aqua fieri, secretione,
divisione ac segregatione individuorum, quae aquam constituunt,
vel omnium vel plurimorum. si enim individuum dividuum
extitisset, quod in partes dividi non potest per sui ipsius partes
<lb n="15"/> incrementum et defectum magnitudine admitteret; quare ex eis aqua
innovabitur ea ratione, qua magna parva efficiuntur, terra autem,
secundum quod magna revertuntur. cum autem magnitudine transmutationem
non admittat, omnino quidem contingit, ut alterum deficiat,
vel terra, vel aqua, nec ex iis, quae terram constituunt,
<lb n="20"/> aqua, vel ex iis, quae aquam efficiunt, terra fiet, cum haec duo
iuxta eorum senteutiam alterum ex altero oriantur. haec enim duo,
videlicet alia ex aliis oriri ac ea individua esse, sibi invicem adversantur.
cum autem modum explicasset, quo individua vicissim
alia ex aliis oriri ac praeterea aliud ex alio effici asserunt, hac
<lb n="25"/> nempe ratione, quod maiora vel minora sunt, huic sane aliud
quaesitum adiungendum, quod nos inquirimus, quanam ratione vi-
cissim alia ex aliis oriantur. cum autem se illis opposuisset, ac
illo altero quidem modo eos reiecisset, secundum quem aliquid per
individua ipsa generari dicunt, quatenus nempe maiora vel minora
<lb n="30"/> efficiuntur, cum hoc sane refellit alia ex aliis vicissim generari.
iuxta vero eorum senteutiam modus, quo aliud ex alio fit, alter
est, quatenus aliud etiam per segregationem et seretionem invenitur;
siquidem hac ratione dicetur ex eo, quod medicina concoquitur, hac
de causa aliud efficitur, ut cum tenuiores vini partes ab igne resolvuntur,
<lb n="35"/> quod reliquum vini est defrutum efficitur. atque in universum
sive hoc modo res se habeat, sive alio, convenit, ut in suffragium
eorum convertatur, ex eo, quod eo modo, quo ipsi loquuntur, eodem
sane referre deberet, ut res contra se habeat, et non per aequivocationem
sermonem illorum refellere.</p><note type="footnote">23 individua—oriri] locus vix integer 25 (ratione,) quod scripsi: non quod
non ex eo quod Al 26 adiungendum—inquirimus emendavi: adiunxit atque
Al 31 iuxta et sqq.] cf. Averr. 206 Α et eius Paraphr. 321 C</note><pb n="181"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="50"><p>Praeterea neque secundum eorum sententiam, qui Leucippi et <note type="marginal">f. 49r</note>
Democriti sectam insequuntur, elementa, quae horum duorum
seuteutia individua sunt, infinita videntur existere. modo modo secundum
sententiam Anaxagorae de elementis infinitis plane et
<lb n="5"/> absoluto sermone non loquitur, sed dixit: ue horum quidem duorum
sententia, quia iam &lt;supra&gt; explicatum fuit, videlicet: neque
sententia aliorum. atqui &lt;antea&gt; docuit (iuxta eius
nullum elementum esse infinitum ex eo, quod posuit ea, quae consimiles
partes habent, dififerentiis, quae sensum movent, sibi invicem
<lb n="10"/> opponi; explicatum autem fuit has differentias esse finitas,
ergo hac sententia elementa infinita non sunt, et simili ratione
dedaratur horum duorum senteutia individua esse finita, siquidem
ipsi ponunt individua figuris differre inter se; atqui monstratum
fuit figuras esse finitas. porro figuras dixi (?), quoniam figura
<lb n="15"/> omnis vel rectis, vel rotundis lineis concluditur, quarum duarum
unaquaeque hoc quidem modo consumitur. etenim figura, quae
rectis lineis continetur, in triangulos et pyramides dividitur, videlicet
superficies in triangulos, solida vero in pyramides. | at figura, <note type="marginal">f. 49v</note>
quae non rectis lineis constat, in octo partes secatur, quemadmodum
<lb n="20"/> modum est in sphaera; hae vero octo existunt, secundum quod
sphaera in duas medietates, unaquaeque autem medietas in quatuor
partes seceruitur. verum argumentatio ita procedit, qitatenus figurae (?)
in principia finita resolvuntur. atque tamquam praecedens sermo de
primis figicris positus est, sed retulit tantummodo banc, quae pyramis
<lb n="25"/> dicitur, esse octavam sphaerae partem, ut consequent, vero inducit,
quod ait: omnino consentaneum esse, ut principia aliqua sint finita.
sed non inquit omnino consentaneum esse, ut haec sit figurae
principium; sed quotcunque hae numero sint, profecto tot sunt
simplicia corpora, quot numero illae existunt. perspicuum est
<lb n="30"/> autem et manifestum figuras regulatas esse finitas, quemadmodum
sunt omnes figurae, quae aequilaterae sunt ac acquis angulis constant,
figurae autem irregulatae termino ac fine vacant, itaque si
isti dixerint individua ita se habere, quemadmodum etiam dicere
Solent, consentaneum non est, ut per hunc sermonem eis opponatur.</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="51"><p>Aristoteles autem deinceps ex simplicium corporum motu
rationem inducit, qua quidem perspicuum fit ea infinita non esse.
<note type="footnote">3 infinita scripsi: finita codd. Al 6 supra] 303 a 3 ἀλλὰ μὴν . . 7 eius
scripsi: horum codd. Al 11 hac scripsi: horum duorum codd. Al 22 verum
et sqq.] sublatis mendis locum difficilem ita interpretandum esse censeo. Al exhibet:
verum ad id figura ascendit, quatenus ei, quod finitum est, illius ascensus addunt.
cum vero antea de primis figuris mentionem non fecissel, sed retulit hanc . . . partem praesenti
sermone id prosecutum esse invenimus, siquidem ait 27 sit . . principium scripsi:
sint . . principia codd. Al 29 perspicuum — opponatur (34)] cf. Averr. 206 L et eiusdem</note>

<pb n="182"/>
quoniam enim simplicium corporum motus duo sunt, unus rotundus, <note type="marginal">f. 49v</note>
alter vero rectus, quorum unusquisque simplici corpori inest,
ac suus cuiusque corporis naturalis proprius motus est, convenit,
ut corpora simplicia duo genere sint. cum autem loca etiam
<lb n="5"/> sint terminata, secundum quod corpus omne natura pracditum sui
proprii motus initio determinatur, quo provenit ac suam formam
adipiscitur, cum cuiusque corporis natura generata sit: quae unum
et eundem motum habent, una et eadem prorsus erunt. [igitur si
plura corpora ad eum locum cientur, qui inferiori proximus existit,
<lb n="10"/> omnia ex terra constabunt;] si vero multa corpora in suiteriorem
locum feruntur, omnia ex igne conflabuntur. idem etiam couvenit,
ut de iis dicamus, quae circa medium, sunt, cum de medio ea contrarietas
sit declarata, quae penes aliud consistit. itaque cum explicatum
sit simplices motus non esse infinitos, quibus nou existentibus
<lb n="15"/> infinitis, igitur simplicia corpora, quae his motibus terminantur,
quibus formam adipiscuntur; infinita non sunt: ergo clementa non sunt
infinita.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="52"><p>[Quoniam autem finita sint oportet, restat, ut videamus] utrum
unum an plura existaut? cum enim nonnulli elementum, ex (pio
<lb n="20"/> reliqua corpor constant, unum modo pouant, propterea de eorum
opinione quaestionem constituit. hoc unum vero elementum partim
aquam, partim aera, alii inter aera et aquam aliquod medium, quod
est aqua minutius, aere vero densius duriusque, ponunt; nonnulli
vero dicunt caela ac mundos infinita esse, ii quidiem, qui hoc
<lb n="25"/> elementum unum primum, ex quo reliqua fiunt, ignem faciunt vel
aquam vel aliquod aliud, quod inter aera et aquam medium tenet,
deinde ex eo raritate et densitate cetera corpora generant, se ipsi
fallunt, ac eorum sententia necessario efficitur, ut id quidem, quod
primum ponunt, primum ab illis positum non sit, siquidem aiunt
<lb n="30"/> primum et elementum id esse, in quod corpora dissolvuntur, posterius
autem, quod ex elemento compositum est. si enim raritas est
dissolutio, quemadmodum densitas est compositio, eorum sententia
necessario etiam efficitur, ut ex boc uuo raritatis ordine multa fiant,
quatenus id, quod ex eo constat, omuino quidem raritatis ordine
<lb n="35"/> generatur. quoniam autem id, quod raritate fit, primum est — hoc
enim modo elementa prima fiunt, videlicet omnino raritate — necessario
illis efficitur, ut id, quod ex boc uno raritatis ordine fit, eo auti-
quius existat. cum autem ignis omnium corporum subtilissimum sit,
<note type="footnote">8 igitur — constabunt (10) om. codd. 12 circa medium scripsi: media inter haecl
codd. Al cum de . . itaque cum scripsi: cum autem de . . ac codd. Al 16 quibus
— sunt infinita emendavi: ac forma eorum provenit, quaeque elementa non sunt, infinita non
sunt Al codd. 18 Quoniam — videamus om. codd. 25 ignem faciunt vel .
Al: codd. corrupti. cf. p. 188,1 27 se ipsi fallunt Al arbitrario: codd. corrupti</note>

<pb n="183"/>
qui quidem raritate lit, sequitur eis autiquiorem esse, nihil <note type="marginal">f. 49v</note>
autem interest; si enim quispiam diceret, ignem corpus non esse,
quod ceterorum omnium corporum minutissimis partibus constat,
sed tantummodo tenuiorem existere, esse autem unum aliud ab igue: id
<lb n="5"/> igitur hoc uno antiquius erit, ex quo dicunt cetera corpora constare.
Aristotelis autem sermo si ipse per se spectatur, ab eius fine
pendet, cui alligatus est, ubi inquit raritatem esse dissolutionem;
sed qui haec ponunt, huic forte minime assentiuntur. quare in
eiusmodi sermonibus sane duplicata est depravatio veritatis (?), siquidem
<lb n="10"/> illi ponunt id, quod rarum et densum iutercedit, nee primum
nec elementum esse, cum ipse sententiis eorum contortis ratiocinetur (?),
quasi inter haec duo constaret. ambae enim extremitates eo priores
sunt, quod in medio locatum est, et si ambae non sint, tamen
baud dubie earum altera prior est; siquidem album et nigrum
<lb n="15"/> purpureo colore (exempli gratia) priora sunt, quoniam inter ea
medium tenet, senectus autem ac aetas florens, ambae quidem
[clamosae aetatis, sen extremae senectutis tempore] priores non
sunt, sed | earum altera dubio procul prior est. praesentem <note type="marginal">f. 50r</note>
autem sermonem, quern modo afferemus, contexit, ac perspicuus
<lb n="20"/> existit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="53"><p>Praeterea ex hoc uno tali modo, hoc est raritate et densitate,
reliqua generari aliud non est quara tenuitate et crassitudine;
nam quod rarum est, id tenue, et quod densum [crassum est].
rursus autem tenuitate et crassitudine idem est, quod
<lb n="25"/> magnitudine et parvitate; tenue enim est, quod minus est,
et crassum, quod mains; quod enim valde extensum dilatatumque
est, tenue dicitur, quale est id, quod ex minutis
partibus constat, quare hoc modo onmino efficitur, ut reliqua
ex hoc uuo fiant magnitudine et parvitate, ita ut ex relativis
<lb n="30"/> speciem innovent; ponunt enim hoc modo inter se apertissime
distingui. itaque ex hoc necessario fit, ut in singulis eorum propria
substantia non insit, sed omuis substantia ad aliud referatur. at
<note type="footnote">4 sed — existere scripsi levi mutatione: siquidem ea, quae raritatis ordine fiunt, tenuiora
existunt Al male 6 cf. Averr. 207 M 208 A et eiusdem paraphr. p. 322 A, qui
dictum Themistii laudat, quod nusquam reperimus 9 depravatio — constaret (12)]
loc. difficilem sic verti: quare in eiusmodi sermonibus duplicata fuit vera conversio, siquidem
hoc eos ponere, est, id quod rarum et densum intercedit, nec primum nee elementum
esse affirmare, ut convertalur et infringatur sermonibus eorum, quod ex his duohus constet
Al 17 clamosae — tempore addidit Al, cui ego non assentior
19 contexit ac] ita Al procul dabio falso: codd. corrupti; coll. p. 187,40 vertendum est:
ratio autem sermonis, quern modo attulimus, perspicua est. 23 crassum est Supplevi
29 relativis scripsi: duobus additamentis codd.: quae, tametsi additamenta sini, speciem innovant
Al ficticie</note>

<pb n="184"/>
quanam ratione hoc necessario sequituv? dicimus id omniuo necessario <note type="marginal">f. 50v</note>
effici: quoniam inter se quautitate termiuautur, hoc
est magnitudine et parvitate, itaque magnitudines inter se
aliquam relationem habebunt ad ignem et terram, ac earum
<lb n="5"/> proportio talis erit, qualem ea nota, quae παρανήτη appellatur, ad
eam habere dicitur, quae νήτη vocatur. si igitur eandem similitudinem
sumpseris in aliis magnitudinibus maioribus vel minoribus,
earum quidem vel haec erit ignis, vel ilia terra, quemadmodum in
aliis sonis maioribus vel minoribus efficitur, ut vel hic paranete,
<lb n="10"/> vel ille nete existat, modo quidem soui, qui desumuntur, omnino
secundum eam proportionem sumantur, quam paranete ad nete
habere dicitur. si vero cum his tertia alia magnitudo accipiatur,
cuius proportio ad magnitudinem ignis talis erit, qualem ignis
magnitudo ad terram habet, turn illa tertia maguitudo desumpta
<lb n="15"/> proportione ad ignem, qui a principio est, igms erit, et ignis, qui a
principio est, comparatus ad banc tertiam magnitudinem desumptam,
terra extiterit, eritque ad terram, quae principium principii est,
ignis; quemadmodum si paranete penes alium tertium sonum, qui
gravior sit, inveniatur, nete extiterit, sed penes nete erit paranete,
<lb n="20"/> ac ita in reliquis. convenit enim, ut magnitudo, quae desumitur,
elementi cuiusdam proportione semper dividatur, quando quidem
minores magnitudines maiorum ambitu semper clauduntur,
ac omnis proportio in una maguitudine clausa est, propter divisionem
in infinitum, quod quidem et iis accidit, qui plura
<lb n="25"/> elementa ponunt dicuntque magnitudine et parvitate
inter se differre. hi vero sunt, de quibus antea meminit, quod
igni tantum figuram trihiumt, reliquis autem nullam propriam figuram
accommodant, sed dicuut hoc omnino eveuire ac fieri magnitudine
ac parvitate insectilium. ex iis autem, quae reliquis his de
<lb n="30"/> rebus retulit, videlicet raritatem et densitatem tenuitatem et crassitudinem
esse, ac tenuitatem et crassitudinem magnitudinem et
parvitatem existere, confirmavit atque omnino deduxit cousentaneum
esse, ut ignis, terra et reliqua iuxta relationem tantum ad invicem
existerent. etenim si aeris tenuitas mensura sit terminata, turn omni
<lb n="35"/> eo, quod eiusmodi mensura tenue est, id, quod tenuius existit, ignis
tantum erit; nee amplius &lt;ignis&gt; erit, quatenus eo tenuius
tota hac mensura, existit, qua hoc terram tenuitate excedit, cum
fieri nullo modo possit, ut ignis et aeris tenuitatem multum egrediatur.
etenim si ei, quod tenue admodum, quemadmodum ignis et
<lb n="40"/> aer existit, extensio inesset, ignis et aer minime esset, nee remaneret
<note type="footnote">4 ad—terram] conicio velut ignis et terra (fort, lacuna hiat) 5 post paranete
codd. Al graece 37 terrain scripsi: ignem codd. Al 40 minime . . nec scripsi:
pulchritudine (185, 1) corruptum; locum difficilem Al vertit: (36) nec quatenus eo tenuius tota</note>

<pb n="185"/>
in sua pulchritudiue, quatenus ignis tenuissimus existit, ipsi <note type="marginal">f. 50r</note>
enim ita asserunt, hunc aerem tenuem admodum esse, talemque
comparatione ad quam ignem esse, ac rursus aera comparatione
ad ignem aquam. haec igitur dubitatio, quam retulimus, sat est
<lb n="5"/> ut horum suffragio adversetur ac sermones eorum infringat; hoc
autem est, quando elementum medium extiterit et inter duo extrema,
fieri nou potest, ut sit primura. quamobrem ipsemet ait: qui
autem ignem primum elementum ponunt, hanc illi tantum
dubitationem evitarunt; ignis namque veluti extremum quoddam
<lb n="10"/> ac finis apparet, non autem medium, siquidem corporum, quae
per se subsistunt, tenuissimum existit. quare fieri non potest, ut
se ipso tenuius existat ac ex eo aliud gignatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="54"><p>Deinde dicit: qui ignem prius et antiquius ponunt, tametsi
hoc quidem incommodum vitant, alia tamen absurda suscipere coguntur.
<lb n="15"/> eorum enim alii figuram ad ignem adhibent, alii figuram
non adhibent. de hoc autem postea sermonem absolvit, cum
haec in medio posuerit, videlicet qui igni figuram adhibent, quoniam
eius figuram pyramidem esse iudicarunt. horum nonnulli
causam dicunt, quamobrem ignis figuram habeat pyramidalein, [eo
<lb n="20"/> quod figurarum quidem pyramis una ex omnibus maximam vim
secandi habet, ideoque] eiusmodi figura igni accommodatur. alii
autem magis quidem sufficiente sermone de forma loquuntur, siquidem
| aiunt, quemadmodum id, quod ceteris corporibus tenuius <note type="marginal">f. 50v</note>
est, ignis esse videtur, ita omnia ex pyramidibus constant; itaque
<lb n="25"/> primum in corporibus ignis erit, in figuris autem pyramis; primo
’O corpori prima figura convenit. quare cum ignis primum corpus sit,
primafigura ei inest;haecautem figura ea est, quae pyramis vocatur. dicit,
eos quasi hunc sermonem ostentationis (?) gratia protulisse, licet similem
sermonem ipse etiam Aristoteles in Primo Libro contexat, ubi palam
<lb n="30"/> fecit corpus quoddam quintum inveniri. inquit enim: quoniam
motus, qui in orbem fertur, simplex est, ac id, quod motum affert,
simplici motu movetur, [convenit igitur, ut, quod simplici motu movetur,
simplex existat]. si vero quispiam diceret, quod, quia motus
in naturalibus rebus ex iis est, quae per se existuut, vel quia nahac
<note type="footnote">mensura exuherantia quadam existit, igne tenuius eril: cum . . possit, ut in ignis . . tenuitatem
transeat: posset namque, si ei . . . inesset: at ignis et aer est, remanetque in . . .
existit 2 talemque emendavi: nec is est Al 4 haec—infringat (5)
fort, scribendum: si haec vero dubitatio . . sat sit, ut in horum suffragium convertalur, nec
hoc sermones eorum infringet. ad rem cf. supra p. 183 6 elementum scripsi: dubitatio
(media)codd. Al 19 eo—ideoque (21) om. codd. 24 ignis—videtur
primum existit, videlicet ignis Al 28 ostentationis suspectum: iocandi more Averr. p.
intellegitur κομψοτέρως 304 a 13 23 primo emendavi (cf. Averr. p. 210 EF et eiusdem
paraphr. p. 322 HI): superioribus Libris Al 30 inquit] Arist. p. 269 a 2, sed mutilatum
32 convenit — existat (33) Al (sed vix probandum): om. codd.: fort, inter est et id lacuna
statuenda</note>

<pb n="186"/>
tura etiam est principium motus, — eiusmodi namque corpora naturalia <note type="marginal">f. 50v</note>
dicuntur, quia natura eis inest et quia motus (quemadmodum
memoravi) in rebus naturalibus natura invenitur — non indignum
videtur eiusmodi sermonem contexere: dicimus nos formam etiam per
<lb n="5"/> se in corpore inesse; convenit enim, ut in corpore naturali propria
etiam forma inveniatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="55"><p>li enim, qui ignem primum corpus corpus partim (quemadmodum
praefatus est) ei figuram adhibent, partim banc quidem
non adhibent, sed plane et absolute eum ceterorum omnium corporum
<lb n="10"/> tenuissimis partibus constare faciunt, periude quasi inflatione
surgant, annectantur evadantque, quemadmodum auri scobes,
quae quidem, secundum quod segregantur (?), in unum colliguntur.
utriuque autem sectae professoribus, videlicet qui igni figuram
adhibent et qui eam illi non adhibent, si dixerint magnitudine
<lb n="15"/> eius individuum esse ut individuum, rursus eaedem rationes, quibus
illi refelluntur, qui individua faciunt, opponi possunt ac eadem incommoda
eos sequuntur, nec non etiam mathematicorum principiis adversantur.
praesens autem sermo praeter id, quod incongruus per se ac
dissentaneus videtur, naturae ordine falsus invenitur. siquidem convenit,
<lb n="20"/> venit, ut magnitudine inter se eadem sit relatio, quemadmodum terra,
aer et aqua, ac figura, hoc est magnitudo, corporum,quae sunt tenuiora,
maior semper appareat. hac enim ratione aer maiorem quam aqua occupat
locum, [siquidem eius magnitudo magnitudine aquae maior existit,
et ignis etiam maiorem ac] aer locum occupat, et reliqua eodem
<lb n="25"/> modo. itaque necessario convenit, ut ignis elementum natura bis
elementis mains existat; atqui ignis elementum aeris elemento
magnitudine praevalet et aeris elementum elemento aquae: igitur
aeris elementum ignis elemeuti magnitudine clauditur. ex lis autem
non deducitur eiusmodi elementum individuum non esse, sed parvum
<lb n="30"/> non existere; quoniam ii, qui individua faciunt, non dicunt ea parva
admodum esse, quaudoquidem in eis invenitur, quod existimatione
in septem partes sectionem admittit, dicuntque hoc in pauciora non
dividi. atque in universum non convenit, ut pouamus ignem,
quoniam aere maior existit, ex elementis contlari, quae eum constituunt,
<lb n="35"/> neque [aer] quia maior non est, sed magnus tantum
existit, propter eum iunovari. nee non ad bunc sermonem alter
sequetur, nempe si divisihile existerit, et reliqua, quae sequuntur,
perinde quasi explicatum sit eiusmodi elementum individuum
non esse.</p><note type="footnote">9 eum—partibus (10)] ita AI, fort, ex coniectura falsa: codd. corrupti 21
Al: quantitas codd. 23 siquidem—ac (24) om. codd. 28 et sqq.]
Averr. p. 211 LM! 31 eis scripsi: eo codd. Al 32 hoc in pauciora]
corrupta; conicio haec actu (cf. infra) 37 divisibile (Ar. 304 b 2) scripsi: rectum
codd. Al</note><pb n="187"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="56"><p>Atque dicit, quae eos sequantur, qui ignem describunt, <note type="marginal">f. 50v</note>
hoc est qui ei figuram tribuunt, nec non et eos, qui eum magnitudine
determinant, ac ii sunt, qui eum tenuissimum posuere; ipsi
enim differentiam, quae est secundum tenuitatem, secundum magnitudinem
<lb n="5"/> cognominant. quare iis, qui igni figurara tribuunt, accidet
ignis partem non esse ignem; etenim propterea quod
elementum est ignis, qui pyramis est, huius pars autem est ignis,
perspicuum est ignem partem habere, si aliquo modo dividuus est;
et propterea quod pyramis, secundum quod dividitur, in consimiles.
<lb n="10"/> figuras non dividitur, quae pyramides dicuntur, ignis igitur in
ignem non dividitur. itaque ignis partes, et ignis et non ignis
extiterint; ignis quidera, quoniam ignis pars est, non ignis autem,
quoniam pyramides non sunt ei similes, quae a principio dividitur.
pmetevea cum hoc etiam necessario efficitur non omne corpus
<lb n="15"/> vel elementum esse, vel ex elemeutis. pyramidis enim pars
hoc quidem iure se habet, quandoquidem non est etiam elementum —
cum pyramis tantum apud eos elementum sit — neque etiam ex elementis
— id enim, quod ex elementis est, id esse dicitur, quod ex
pyramidibus constat — haec autem ratio eo fundamento nititur, quod
<lb n="20"/> antea posuit, nempe ignis elementum ex eo, quod dividuum est, re
ipsa etiam dividuum existit, licet in sermonibus superius allatis explicatum
non fuerit dividuum esse, sed minimum quidem non | <note type="marginal">f. 51r</note>
existere. atqui nos dicimus ex eo, quod minimum non est, dividuum
non existit.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="57"><p>At iis, qui magnitudine illud determinant — tenuitatis
autem loco maguitudinem sumit — omnino continget, ut aliud elementum
sit, quod eiusmodi elemento antiquius existat;
atque eo aliud prius, et sic in infinitum; semper enim minus eo,
quod assumptum est, assumere possumus, idque ob divisionem in
<lb n="30"/> infinitum, at si in sue sermon e tenuitatem posuisset, dicendum ei
non erat, quod, antequara tenue esset, aliud tenuius sumeretur
et hoc in infinitum; quamobrem tenuitatis loco maguitudinem dicere
voluit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="58"><p>Deinde dicit: praeterea iis etiam idem accidit atque illis,
<lb n="35"/> qui corpora similium partium raritate et densitate terminarunt, hoc
est elementa existere secundum relationem adinvicem. siquidem id,
quod acre tenuius est, secundum quod aer aquae tenuitate praevalet,
ad aerem comparabitur, ac eam rationem ad aerem habebit,
quam aer ad aquam habere dicitur, ac similiter in ceteris; sermonis
<lb n="40"/> enim eiusmodi ratio perspicua est. cum autem propria incommoda
retulisset, quae ad unumquemque illorum duorum necessario seautem
<note type="footnote">7 non est ignis codd. Al 15 elementis (hic et infra) Al: elemento codd.
23 non ante est addidi 36 elementa einendavi: inane codd.</note>

<pb n="188"/>
quuntur, qui unum ponunt elementura, sive aquam sive aerem sive <note type="marginal">f. 51r</note>
aliquid ex his duobus sive iguem illud posuere, deiuceps quod in
universum omnibus contingit, in medium affert dicendo: commune
omnium peccatum, hoc est errorem, esse, quod unum atque solum
<lb n="5"/> motum naturalium cuiusque corporum efficere coguntur. etenim cum
in omnibus corporibus, quae natura constant, motus principium
insit, si omnia iuxta horum sententiam unum quiddam sint vel ex
uno, omnia sane eiusmodi tantum motu ciebuntur, ac summa motus
pluvalitatis eorum summa terminabitur. itaque consentaneum erit,
<lb n="10"/> si eiusmodi elemeutum, ex quo reliqua efficiuntur, ignis extitisset,
ut, quot et quanta ilia corpora fuerint, eo motu in sublime tantum
ferantur; nunc autem huius oppositum manifestum est, nempe inveniri
corpora, quae quo plura maioraque fuerint, eo magis [celeriusque]
ad infera, et alia corpora ad supera cieantur, cum motus
<lb n="15"/> priucipia sint diversa. quare cum ob banc causam plura etiam elementa
inveniuntur, tum ob eas incommoditates, quas superius retulimus,
quae ad eos omnino sequuntur, qui unum elementum posuere.
cum enim (quemadmodum ante praefati sumus) motus
quidam simplex inveniatur, corpora igitur, quae natura eo motu
<lb n="20"/> feruntur, simplicia sunt; quae quidem elemeuta existunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="59"><p>Quoniam autem, inquit, nee innumerabilia sunt elementa
nec unum tantum, relinquitur, ut [pluar ac] finita sint.
at cum dicendum ei relinqueretur, quot ipsa numero sint, ait: sed
primum videndum est, utrum aeterua sint vel innovata;
<lb n="25"/> hoc enim ostenso perspicuum erit, quot et qualia sint.
aeterna quidem esse non posse, id in corpore ostendit. nam et
aquam et ignem et unumquodque simplicium corporum
dissolvi cernimus; quodsi eorum natura, cum dissolvuntur,
aeterna extitissent, uno eodemque tempore simul orirentur dissolverenturque,
<lb n="30"/> sique dissolutionis tempus infinitum esse ponatur, omnino
efficitur, ut tempus, quo geuerantur, infinitum existat. etenim
ortus et compositio difficilior ac eius tempus longius existit, cum
dissolutio quidem sit veluti dissolutio quaedam eorum, quae ipsa
compositione sunt innovata; hac autem ratione [tempus compositionis
<lb n="35"/> dissolutionis tempore prius erit, ac ita fiet, ut] tempus infinitum
iufinito tempore prius existat, hoc est tempus generationis; quasi
dicat tempus compositionis corruptionis, hoc est dissolutionis, tempore
prius erit. atque ex hoc necessario efficitur, ut extra infinisive
<note type="footnote">1 aquam scripsi: nec codd. Al 7 si] etiam si codd. Al 18. 19 motus quidam
simplex et (19) eo motu] plur. numerum praetulerim 21 quoniam] praecedit lemma
mutilatum 22 plura ac Al secundum textum: om. codd. 31 etenim scripsi:
non enim codd. Al 34 tempus—ut (35) om. codd. 35 non erit Al:
existit codd.</note>

<pb n="189"/>
tum aliquid existat; quod cum fieri non possit, dissolutio igitur f. 51r
non erit in infinitum.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="60"><p>Elementa vero si ad certum quendam terminum devenerint,
non insistere nec cessare in id, quod dissolvi ac corrumpi nequit,
<lb n="5"/> hoc quidem pacto declaravit; nempe si dissolutio eo perveniet, quo
insistet, terminabiturque in id, quod dissolvi nequit, in tantum ut
aeternum existat, erit illud, apud quod stabit, aut individuum — &lt;id
quod antea refutavimus&gt; — aut dividuum quidem, sed quod
dividetur, &lt;quemadmodum qui Empedoclem sequuntur,
<lb n="10"/> elementa&gt; dividua quidem esse, sed non dividi. ipsi enim incorruptibilia
ilia posuere, ex iisque dicunt reliqua oriri, ipsa vero ingenita
esse, quoniam communem materiam non habent, quae ex illis constet.
dicunt enim, quod, etsi baec vicissim alia ex aliis oriri videantur,
tamen non oriuntur tempore, quo &lt;alia generate&gt; destruuntur,
<lb n="15"/> ex eo, quod alia in aliis re ipsa insunt, in tantum ut alia ex aliis
dissolutione et segregatione fiant. elementa igitur (quemadmodum
dicebamus) vel in iis insistent, quae individua sunt, vel in iis,. quae
dividua, scilicet in iis, quae nunquam corrumpuntur, si in iis insistunt,
quae dissolvi nequeunt atque aeterna sunt, ipsa autem in
<lb n="20"/> individuis non insistere, hoc iam satis superque ex iis perspicuum
evadit, quae ad huius sententiae | impugnationem superius a <note type="marginal">f. 51v</note>
nobis sunt allata, nec ipsa in iis insistere, quae nunquam corrumpuntur,
perspicuum est. minus enim corpus facilius quam
maius secundum accidens consumi potest; corpus autem maius in
<lb n="25"/> minus dissolvitur in eoque insistit ex eo, quod hoc celerius quam id
corrumpitur. duobus autem modis id, quod minus est, consumitur.
nam vel a contrario interit, cum extinguitur, atque
in universum ab alia re, vel extinguitur eo, quod &lt;per se&gt; dissolvitur
(?), quemadmodum ignem his duobus modis interire cernimus
<lb n="30"/> atque his duobus modis affici, a contrario, nee non ab eo, quod &lt;per
se&gt; dissolvitur (?). tantoque celerius minus afficitur, quanta
excellit multitudine agens, quod in eo operatur. atqui id quidem,
nempe raultum in paucum et magnum in parvum dissolvi, perspicuum
est ex eo, quod multum ignem finiri cernimus, secundum
<lb n="35"/> quod quod in paucum ignem dissolvitur, ita et multa aqua,
igitur elementa intereant et ortum babeant necesse est.
etenim cum in immensum non dissolvantur, perspicuum est igitur
<note type="footnote">7 id—elementa (10) supplevi 12 communem] cf. Simpl. p. 628
constet] fort, emendandum: ex qua constent 14 alia generata supplevi
15 cf. Simpl. p. 628, 12 18 et 22.23 nunquam (corrumpuntur) einendavi: alio
lempore (incorruptibilia sunt) codd. Al 18 si emeadavi: non itaque codd. Al
25 fort, aute ex eo supplendum: itnque quod minus est hoc pati magis est rationabile
27 cum extinguitur] fort, delendum 28 extinguitur] lege interit</note>

<pb n="190"/>
ac manifestum dissolutionem eorum remanere; cumque dissolution <note type="marginal">f. 51v</note>
eorum insistat, omnino hoc sit absque eo, quod in aliquod immortale
finiatur; igitur dissolutio quidem insistet, secundum quod in
mortale quippiam fiuitur; igitur corporum elementa hac quidem
<lb n="5"/> ratione corruptibilia etiam sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="61"><p>Cum itaque coporum elementa ortum habeant, autex
corpore aut ex incorporeo eorum erit origo; si ex corpore,
aut ex alio corpore extra, hoc est aliud ab iis, aut ex eo, quod
aliud ab ipsis non est. cumque banc divisionem posuisset, a prima
<lb n="10"/> primae divisionis extremitate exorditur disquiritque, ex quonam
ortus eorum proficiscatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="62"><p>Ac eorum quidem sententiae, qui ilia ex corporibus generari
volunt, continget dicere inane existere; cum autem explicatum sit id
fieri non posse (quemadmodum alibi docuit) fit, ut eiusmodi sermo
<lb n="15"/> improbetur. qua autem ratione eiusmodi sententia inane introducatur,
eodem sermone videndum nobis erit. omne enim quod
oritur, aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus existit, ac
ita conseutaneum erit uno in loco duo corpora siraul consistere,
quod falsum est — esset enim hac ratione possibile, ut omnia corpora
<lb n="20"/> in parvo loco congregentur, si unus et idem locus omnia corpora,
quae ad eum inclinant, una cum iis, quae in eo praeerant, semper
reciperet, et reliqua incommoda, quae ad eiusmodi sermonem consequuntur
— aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus non
existit, eritque hac quidem ratione eiusmodi locus inanitas; quandocunque
<lb n="25"/> enim antea non erat in eo corpus, ac deinceps in eo extiterit,
inanitas est. in hac autem Aristotelis sententia difficultas
inest, cum voci alicui vim, quam non habet, subiecerit. cum enim
dicere debuisset: non est in eo corpus, vel corpus in loco invenitur,
iuquit: vel est, vel non est corpus &lt;ἀσώματον&gt; omne enim,
<lb n="30"/> quod nascitur, vel incorporeum erit, in quo ortus eius
existit, nec . . in eo duo sunt corpora; dicit autem incorporeum
pro loco, in quo corpus non consistit. quamobrem recte quidem
inquit Alexander, quod, cum ait: in quo ortus eius existit, consonum
non est, ut intellegamus materiam, sed locum; qui enim
<lb n="35"/> dicit matriam esse ἀσώματον, quod posuit, de medio tollit; materia
autem si corpus fuerit tempore, quo illud nascitur, et non materia,
erit ex corpore, id quod ipse non pouebat; sique materia ex uno
corpore in aliud mutetur, in uno eodemque loco duo corpora non
erunt. si vero ea, qua inveniuntur ratione, remanent, qui igitur
<note type="footnote">14 alibi] Phys. IV 8 16 cf. Averr. p. 216M 19 possibile scripsi: impediens
codd. Al 26 cf. Averr. p. 217 BC 27 cum—subiecerit
et quasi transpositio in verbis Averr.: et magna verborum contrarietas Al 31 nec—
corpora] mutilata senteutia 33 cf. Averr. ib. D 37 non addidi</note>

<pb n="191"/>
fieri poterit, ut primum illud corpus aliud veluti materiam recipiat, <note type="marginal">f. 51v</note>
cum locus modo eiusmodi materiam debeat recipere; id sane
perspicuum est.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="63"><p>Quare primum divisionis membrum hoc ordiue indagavit; secundum
<lb n="5"/> autem ita disquirit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="64"><p>Si elementa ex alio (?) corpore orirentur, necessario efficeretur,
ut aliud corpus sit elementis prius. hoc autem
si gravitate aut levitate sit praeditum, omnino quidera
elementum quoddam erit, non autem elementis antiquius, nec ex
<lb n="10"/> eo elementa generabuntur; si autem nulla in eo sit inclinatio
nullaque gravitas neque levitas, immobile erit et mathematicum;
quodsi tale est, neque etiam erit in loco, si enim in
loco esset, omnino quidem immobile non extitisset; quo enim
loco aliquid quiescit, eodem etiam moveri potest, si vi in
<lb n="15"/> eo quiescit, vi in eo movetur, si vero natura, [natura]
etiam movebitur. si vero in loco non sit, nihil etiam ex
eo oriretur. itaque necessario fiet, ut id, quod nascitur,
et illud, ex quo oritur, eodem loco simul existant et ut id,
quod nascitur, et illud, ex quo oritur, locum occupent. quodsi id, ex
<lb n="20"/> quo elementa conflantur, in loco non existat, neque illud ens, neque
etiam haee entia, cum nihil ex particularibus corporibus sit, quod
in loco non cousistat. [ac si in loco | sit et alicubi, erit f. <note type="marginal">52r</note>
aliquod elementum;] siquidem vel superiorem, vel inferiorem,
vel medium locum tenebit; si enim inferiorem, terra est, si vero
<lb n="25"/> aliis in locis extiterit, perspicuum est aliquod elementorum esse,
eius autem sermoni ἐν τόπῳ adiecit που, ut corpus ab lis discriminaret,
quae ex accidenti in loco inveniuntur, quemadmodum albedo,
dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis, haec etenim
ex eo, quod in loco ex accidenti cousistunt (quandoquidem ea, in
<lb n="30"/> quibus ipsa consistunt, in loco esse dicuntur), alicubi non sunt, at
fieri potest, ut ἐν τόπῳ καί που meminerit, cum de loci significatione
dubitetur. quoniam igitur nec ex incorporeo nec ex alio
corpore elementa oriri possunt, relinquitur tertium divisionis
membrum, ea nempe alia ex aliis oriri.</p><lb n="35"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>