<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.27-3.33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.27-3.33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="27"><p>Eorum autem sententiam, qui ante mundum in inanitate ac
<lb n="25"/> tempore infinito innumerabilia corpora velut insectilia extitisse asserunt
(quemadmodum Leucippus ponebat), omnino idem
consequitur, ordinem nempe ac supremam descriptionem semper
praecedere. sive enim id, quod ponunt movere infinitum, unum sit
ac ita id, quod motum affert, moveat vel ut causa vel ut forma,
<lb n="30"/> quemadmodum figura vel exemplar vel aliquid eiusdem ordinis,
sive multa siut, quae moveant, atque, ut sermo continuetur, dicamus,
quod vel unum sit, quod ponunt insectilia haec corpora movere,
vel multa; si autem multa, vel finita sint vel infinita, ac
motus quoque et species motus infinitae sint: omnes &lt;motus&gt; ad eundem
<lb n="35"/> motum relationem habebunt atque ad unum et eundem locum et
iuxta eandem rationem, quemadmodum ii, qui insectilia gravitate
movent, tametsi ipsa infinita existant. si autem omnes motus ad
&lt;eundem&gt; motum atque ad eundem locum relationem habent,
hanc etiam rationem inordinati non invenientur; non enim ex eo,
<note type="footnote">3 et sq.] Averr. p. 189 D—F iisdem fere verbis utitur 19 iidem et sq.] quia
impossibile est, ut transferantur ab eo, secundum quod sunt Averr. 26 Leucippus]
Democritus secundum Simpl. 588, 10 (cf. supra)</note>

<pb n="163"/>
quod non eodem et eadem ratione feruntur corpora, id, quod inordinatum <note type="marginal">f. 44v</note>
est, sequitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="28"><p>Alexander vero postremum hunc sermonem hoc quidem
modo minime explicavit, sed diminutum esse ilium affirmavit; dicere
<lb n="5"/> namque debuerat fieri non posse, ut species motuum sint infinitae,
ac fieri non posse, ut ipsi quoque motus infiniti existant.
sed dissentaneum est hoc dicere, videlicet ut, cum quispiam secundum
positionem statuerit motum esse infinitum, inquirendo, quid ex
hac positione sequatur, dicat ex ea sequi, motum uon esse infinitum.
<lb n="10"/> hoc enim simile est, ac si qui disquireret, si hoc esset animal,
quid ex hac positione sequeretur, diceret: si hoc est animal, sequitur,
ut non sit animal, etenim cum positione aliquid statuatur,
omnino considerari debet, quid ex ilia positione sequatur. nos
vero dicimus fieri non posse, ut ponatur aliquid esse animal, si
<lb n="15"/> dixero: si id animal est, ergo hircocervus; sed non est hircocervus,
igitur nee animal, atque qua ratione hi duo sermones differant
inter se, facile intellegi potest, quaerenti, quid consequatur, omnino
conveuit, ut positionem fateatur; et cum positio erit perfecta, quod
continget, utique apparebit. exempli gratia, si, quid ex hac positione
<lb n="10"/> sequatur, disquirere velimus, nempe si homo habet alas,
[profecto non convenit, ut positio sumatur: videlicet si tu habes alas,]
non es homo; sed tu es homo, igitur non habes alas; sed convenit,
ut id sane speculemur, quod quidem hoc [vel simili] sequitur ordine;
nempe si tu habes alas, necessario eae tibi insunt. ex hoc autem
<lb n="25"/> necessario efficitur, ut voles; ex hoc vero, quod non sis in
terra nec in aqua vel id genus alia, hoc autem alio quidem
ordine nunc etiam positum fuit, non ut infinitum motum destrueret,
sed eius intentio fait demoustratione explicare, ordinem semper
iuveniri; quod similiter effici potest, si motus etiam infinitus
<lb n="30"/> poneretur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="29"><p>Praeterea illud inordinate nihil est aliud nisi contra
uaturam, siquidem proprius atque cognatus ordo eorum,
quae sub sensum cadunt, natura est. ad unum enim contrarium
aliud sequitur, quando per se, non autem ex accidente | f. 45r
<lb n="35"/> ad illud sequitur, si euim elementa infinitis temporibus inordinate
moverentur, eorum igitur status, qui praeter uaturam est, in infinitum
procederet. quod autemin unoquoque genere natura inest,
id quidem maiore ex parte ac diutiusei inest — homo namque
(exempli gratia) natura sanus est, siquidem hoc in maiore
<note type="footnote">1 eodem—ratione] ita Al: ad eundem locum codd. 3 Alexander] cf. Averr. p. 189 Μ
et sq. 9. 12 non om. Averr. lo nos Al: non codd. 21 profecto—alas om.
codd. 36 eorum—status emendavi: nonnulla igitur ordine praeter naturam in
onocederent Al 39 sanus Al: verus codd. male</note>

<pb n="164"/>
hominum parte ac diutius inest; quod vero aeger est, huius contrarium <note type="marginal">f. 45r</note>
existit — infinitum autem amplius est ac in maiore parte
temporis, cum sit in tempore infinito: nihil igitur inordinatum in eo
inest. itaque iis, qui hoc posuerunt, (innuit autem Platonem)
<lb n="5"/> contra contingit: nempe ut ordinis perturbatio a natura
proficiscatur, quoniam longo tempore perseveravit, ordo autem
et mundus contra naturam sit, quoniam eius tempos hoc tempore
brevius existit. hoc enim tempus infinitum est, mundi vero
tempus semper a finito tempore initium sumit, siquidem omne
<lb n="10"/> tempus, quodcumque sit, finitum existit. inde, quemadmodum praefati
sumus, sequitur, mundum esse contra naturam, tametsi natura
quidem sit. nihil autem secundum naturam et simul praeter naturam
esse potest, cum nihil eorum, quae sunt secundum naturam,
sit ut contingit, videlicet inordinatum et praeter naturam.</p><lb n="15"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="30"><p>Quare Anaxagoras bene fecit, qui praedicta absurda declinavit.
non enim ponit mundum ex iis coustare, quae antea inordinate
movebantur, sed ex iis, quae non moventur. quare etiam
alii, cum mundum quodammodo ab initio colligunt (quemadmodum
Empedocles), ad hunc modum ponunt, ex iis videlicet, quae quiescunt.
<lb n="20"/> et reliqua, quae huic addidit sermoni.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="31"><p>Atque in universum haec verba et quae paulo ante retulit
hunc sensum habent. &lt;nos vero dicimus:&gt; quod contra naturam
et quod natura est, non posuere tamquam esse et non esse,
sed ambo esse ponuntur, quatenus motu aliquo sunt, quod enim
<lb n="25"/> natura in homine inest, non est, ut absolute esse dicatur — alioquin
hac quidem ratione, quicquid est natura, esse diceretur —,
sed hoc quidem ex eo dicitur, quod est agere et movere. quemadmodum
illud egredi naturam aliud non est, nisi ut aliquid sit —
alioquin ex hoc omnino sequeretur, ut non essendi hircocervi disposition
<lb n="30"/> contra naturam inveniretur — sed ex eo dicitur, quod est
agere et movere. ita in reliquis aliis rebus natura aliquid invenitur et
contra naturam, motu aliquo et actione. quod autem natura est, prius
est eo, quod contra naturam atque inordinatum existit. videtur autem
motu et non motu. sed non motus absolute neque quadrat in id, quod
<lb n="35"/> natura, neque inid, quod contra naturam existit, siquidem, si desinentiam
sumpseris [intermissionemve], quae ex iis est, quae non motus ac
contra naturam esse existimantur, atque exacta diligentique indagine
eius dispositionem indagaveris, omnino quidem invenies eam
quoque aut motum aliquem esse aut motu prorsus non esse desti-
<note type="footnote">2. 3 amplius—tempore] ita codd. (recte): praeter naturam est, ac in maiore parte et diutius
Al e coniectura 3 inordinatum scripsi: ordinatum codd. Al 12 nihil—
naturam (14) om. Al 19 non ponunt codd. Al 22 nos—dicimus addidi
27 movere] moveri Al (hic et infra) 34 sed addidi 35. 36 desinentiam . . .
intermissionemve] codd. hic ef infra unam tantum vocem habent</note>

<pb n="165"/>
tutam, siquidem rei desinentia actio quaedam est. praeterea sic <note type="marginal">f. 45r</note>
etiam dici potest: rei intermissio [seu desinentia] sme ulla actione
non invenitur. huius vero agentis actio si fuerit mutata, haec
quidem mutatio non evit eius intermissio [seu desinentia] , sed corruptio
<lb n="5"/> tantum; si autem continuo mutetur, haec est eius intermissio
[ac desinentia]. quemadmodum intermissio eius, quod calefacit,
perinde est acsi ac si ipsum commutatum sit,
secundum transmutationem accepit, ac omnis transmutatio motus
quidam existit. istaec autem cum hoc quidem modo se habeant,
<lb n="10"/> consentaneum est, ut exacta discussione illorum sententiam perpendamus,
qui mundum ex iis, quae ab initio in aeternitate inordinata
extiterant, constare affirmabant. dicunt nempe mundum ex iis
innovatum esse, quae aliquo modo &lt;non&gt; mota sunt, perspicuum
autem dispositionem eius, quod natura existit, motu quidem in eo
<lb n="15"/> inveniri: mundus itaque ex eo, quod contra naturam est. &lt;quod
igitur contra naturam est,&gt; comparatione prius erit; quod
ac dissentaneum est. iis vero, qui mundi condendi initium ab iis,
quae non moventur, ducunt, nulla harum incommoditatum contingit.
non enim per non motum &lt;et motum&gt; intellegimus id, quod contra
<lb n="20"/> naturam et quod natura existit: igitur quod natura est, ex eo non
efficitur, quod contra naturam existit. videtur enim hoc etiam concedere,
siquidem non quod non est neque generabile ex genito, neque
etiam quod naturam egreditur ex eo, quod est natura, &lt;efficitur&gt;;
hac enim ratione esset id, quod contra naturam est, eo
<lb n="25"/> prius, quod natura existit. Anaxagorae autem atque Empedoclis
opinio fuit loco eius, quod contra naturam est, ponere id,
quod natura existit, quatenus id, quod natura est, eo prius erit,
quod contra naturam quodque postremo loco existit; hic
quoniam ait ex eo, quod res tranquillae manebant, intellectum eas
<lb n="30"/> segregasse, ille autem, quoniam &lt;dicit&gt; ex iis, quae segregata
&lt;minime&gt; constare neque fieri posse, ut hoc quidem modo
etenim ex uno eodemque non convenit, ut dicamus unum et idem
fieri eum affirmare, siquidem nunc | ex distinctis, non autem ex <note type="marginal">f. 45v</note>
confusis rebus constat, neque dicebat mundum mediante concordia
<lb n="35"/> generatum esse, sed penes id, quod de medietate concordiae retulit,
dicebat &lt;mundi&gt; ortum vincente concordia moliri. etenim dum
tentant congregantes aliquo modo, huic adstipulatur; con-
<note type="footnote">7 sed—quandam] sed eius dispositio est quam Al 13 non, item (15. 16) quod—est,
item (19) et motum addidi 26 loco—ponere locus incertus; fort, quod contra nat. est,
quodammodo ponere tamquam 28 hic] videlicet Anaxagoras: hoc Al 30 ille]
scil. Empedocles: id Al certe Al 30.31 dicit et minime supplevi: quoniam ex iis, quae
segregata erant, constabat. at dicere non potest, . . fuisse Al 35 generatum esse]
extitisse Al 36 vincente] fort, victa (locus difficilis) 37 tentant] Arist. p. 301a13</note>

<pb n="166"/>
cordia enim veluti coniunctio quaedam existit. atque hi duo, <note type="marginal">f. 45v</note>
quemadmodum dicebamus, praedicta incommoda evaserunt. qui
vero ex inordinatis rebus dicunt mundum esse generatum, haec absurda
evitave non possunt.</p><lb n="5"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="32"><p>Potest autem his sermonibus aliquis occurrere: praeter id, quod
non recte dispositi inveniuntur, Platonis sententiam, mundum
et ordinem ex inordinatis rebus constare, non satis intellexit; id
namque ex eius verbis elici non potest, sed id, quod nos modo
narrabimus: videlicet non ex ordine et mundo ordo &lt;et mundus&gt;
<lb n="10"/> efficitur, quandoquidem neque etiam ex sanitate, at quia inordinatum
duobus dicitur modis ut incultum ac informe — utrumque
enim duobus dicitur modis — quorum alter turpitudinem et confusam
dispositionem, alter vero [omnimodam] privationem significt:
similiter etiam non ordinatum. ut dicimus hominem (exempli
<lb n="15"/> gratia) omnino non esse ordinatum eodem modo, quo aliquid informe
dicimus, non eo, quod indecenti forma praeditum est, sed eo, quod
omni forma et creatione privatum existit — veluti materiam primam
informem vocare solemus, quatenus eam intellegimus nullum prorsus
ordinem habere — nos autem cum dicimus ex inordinato mundum
<lb n="20"/> fuisse constitutum, hoc ita intellegi debet, ut ex materia qualitatis
omnis aliquando experti fuerit constitutus; etenim non quale altero
horum duorum modorum omnino est non ordinatum, cum ordinatio
sit qualitas aliqua: igitur non quale est etiam non ordinatum. haec
enim nostra sententia et opinio est de eo, ex quo ordo et mundus
<lb n="25"/> constituuntur. quod autem Plato similiter fatetur ordinem ordinis
confusionem praecedere et id, quod natura est, id praecedcre, quod
contra naturam existit, hoc ex quam plurimis suorum librorum locis
perspicuum et manifestum existit ac ex his, quae nos &lt;etiam&gt;
hanc cogitationem adduxerunt, unusquisque etiam id perpendere
<lb n="30"/> potest, etenim cum posuerit ordinis perturbationem in malo, ac
divinum omne suapte natura bonum existat, ergo malum et discordia
(quemadmodum dixit) in divino non sunt, sed in natura
mortalium ac in eis, quae sunt posteriora; omne enim quod hue
modo vivum fuit, fieri potest, ut primo sit mortale et ut intereat.
<lb n="35"/> et alibi etiam &lt;ait&gt;, quod deus est aeternus sine fine et ordine.
itaque convenit, ut de his sermonibus absolute inquiramus, sed perinde
ac non universalitev essent dicti. sermo autem qui habet:
ordinis perturbationem ordinem praecedere, non est absolute verus
neque etiam assertio, in qua dicitur ordinem ordinis confusione
<note type="footnote">2. 3 qui vero—efficitur (167,3) Averr. p. 192 L iisdem fere verbis 9 et mundus supplev
secundum Averr. 31 et sq.] verba ipsa reperire non possum, de locis similis
argumenti, quales sunt Theaet. 176A, Phaedr. 247 A et Rep. 381 A, Eduardi Zelle
litteris edoctus sum. 37 non Al Averr.: om. codd.</note>

<pb n="167"/>
priorem existere, siquidem in his particularibus ordine aliquo <note type="marginal">f. 45v</note>
ordines confusio prior existit et in universum, quia omnis ordo ex
ordinis confusione efficitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="33"><p>Cum autem his argumentis demonstrationem in hoc absolvisset,
<lb n="5"/> corpora nempe motum quendam naturalem habere, posuit id, de
cuius indagatione sollicitus fuit, ea videlicet gravitatis et levitatis
inclinationem habere, omnino enim consentaneum est moveri ea;
fieri autem non potest, ut alia ratione hoc illis eveniat, nisi quia
inclinatio in illis invenitur. Alexander autem nobis commemoravit
<lb n="10"/> hunc Aristotelis sermonem, in quo dicitur omnino consentaneum
esse, ut inclinationem habeant, absolute de omnibus
corporibus non esse intellegendum, sed de nonnullis tantum,
quando quidem quintum corpus iuclinationem non habet. Aristoteles
autem sic argumentatur: si id, quod movetur, inclinationem
<lb n="15"/> non habet, moveri aut ad medium aut a medio
non potest, quare perspicuum est omnino consentaneum esse, ut
ordinata inclinatio in eo existat. cum itaque ex his perspicuum
fecisset naturalem quendam motum in eo inveniri, per deductionem
ad impossibile, quod intendit, palam facere conatur, siquidem ait:
<lb n="20"/> si fieri posset, ut deorsum inclinaret, quemadmodum movetur, quod
grave non est, et ob hanc causam A littera notetur, tempore quodam
per CD spatium feretur. sitque aliud corpus Β, in quo pondus
inest, ac ipsum quoque eodem tempore feratur &lt;per spatium CE&gt;; deinde
ponamus eam rationem corpus B, in quo pondus inest, ad suam
<lb n="25"/> partem habere, qualem rationem habet spatium CE ad spatium CD,
quod quidem est eius pars: fieri igitur potest, ut tempore, quo B
idem spatium CE couficit, eodem &lt;eius pars&gt; spatium CD dividat ac
eodem tempore corpus, quod sine pondere est, nempte A, idem
spatium persolvat. corpus igitur, quod sine pondere est, et
<lb n="30"/> quod grave est unum et idem spatium eodem tempore
conficient. hoc autem falsum existit. non itaquo spatium
corporis, quod sine pondere est, cui nempe A affixum est, spatium
terminatum terminato tempore existit. ipse autem in sermone disposuit
id, quod pondus habet, eodem tempore longius quam eius motum
<lb n="35"/> cieri, qui sine pondere est, ex proportione ad leve. etenim omne,
quod gravius est, longius quam id cietur, quod &lt;minus&gt; grave est,
quod gravius est, multo longius quam id cietur, quod&gt; sine | pondere <note type="marginal">f. 46r</note>
<note type="footnote">1.2 ordine aliquo et prior om. codd. 2.3 et—efficitur] fort, cum Averr. legendum: et
universaliter omnis ordinalio est prior inordinatione, ita ut τὰ καθ᾿ ἕκαστα et ἁπλῶς δὲ
se opponantur. 21 non om. codd. fort, scribendum: ut eodem modo, quo id, quod grave
est, moveretur, id quoque, quod grave non est, deorsum inclinaret 22 CD et sq.] litteras,
prorsus depravatas, omnes mutavi 23 spatium CE addidi 27 eius pars
supplevi 36 minus—quod addidi</note>

<pb n="168"/>
prorsus existit, tametsi qui ponit aliquid deorsum moveri, quod <note type="marginal">f. 46r</note>
grave non est, huic dicto sane non assentitur. et assumit etiam
absurdum ac dissentaneum esse, quod sine pondere et quod grave
est, aequale spatium eodem tempore decurrere, tametsi huic etiam
<lb n="5"/> assertioni non assentitur, qui ponit moveri aliquid deorsum, quod
grave non sit. eadem sententia convenit, ut de levitate
etiam dicatur. etenim in hoc tantum differunt, siquidem convenit,
ut &lt;hic&gt; motus ponatur nonnisi sursum institui; reliquos
sermones eadem proportione de hac etiam dici conveni.</p><lb n="10"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>