<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.25-3.44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.25-3.44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="25"><p>Quare, inquit, nec Leucippus neque Democritus confessionem
subterfugere possunt, quin motus quidam natura inveniatur,
siquidem insectilia, quae prima corpora ab eis dicuntur, vi in
inanitate infinita adinvicem moveri dicunt. Omnino enim
<lb n="10"/> dicendum erit eorum aliquid primum esse, quod natura cietur; in
infinitum nam que sermo progreditur, si alicubi non insistat
penes id, quod natura movet. ex his autem ad id, quod in Timaeo
scriptum est, Aristoteles regreditur. ait namque ex eo, quod elementa
confuso atque inordinato motu ante caeli ortum moveri solebant,
<lb n="15"/> imraortalis deus ea in ordinem redegit. quemadmodum (inquit)
Leucippi et Democriti sequaces, siquidem ponunt insectilia vi
adinvicem in inanitate moveri, fateri coguntur primum aliquid inveniri,
quod natura movet: ad eundem sermouem necessario et ii
ducuntur, qui, cum elementa ante mundi ortum inordinato ac confuso
<lb n="20"/> motu cierentur, a deo fuisse dicunt in ordinem redacta, quemadmodum
in Timaeo scriptum est. bac enim ratione tantum hae
duae sententiae ditferunt inter se, quoniam haec ponit, quod ea,
quae ante mundi ortum ipsa inordinate movebantur, &lt;in&gt;dividua
ilia vero elementa esse, quae hoc modo se habent, affirmat. itaque
<lb n="25"/> necessario huic quoque motum aliquem natura inveniri fatendum
est. aut enim vi ante mundi ortum inordinatus erat elementorum
motus aut natura; si vi, ne sermo in infinitum procedat (quemadmodum
paulo ante dicebamus), convenit, ut in id terminetur, quod
natura quidem movetur; quodsi hi motus natura extiterint, igitur
<lb n="30"/> motus natura invenitur. si autem hoc tamquam manifestum sumatur,
omnino efficitur, ut ordiuis perturbatio prius [ordine non
sit; siquidem quod natura est, prius] est eo, quod praeter naturam
existit. si enim primum &lt;movens&gt; moveatur, natura, non
movetur atque ilia etiam, [quae moventurj non vi in propriis
<lb n="35"/> locis quiescunt, quaudoquidem neque etiam praeter naturae ordinem
ad ea ferebantur; etenim id, quod motum affert, natura quidem
movet. cum &lt;vero&gt; id, quod movetur, natura etiam existat,
| ea etiam, in qui bus levitas est, sursum, ea autem, <note type="marginal">f. 44v</note>
in quibus pondus, deorsum quemadmodum nunc ferentur:
<note type="footnote">6 confessionem] pelitionem Al 10 cietur] fort, movet 13 ait] 30 A
18 movet] cf. supra 31 ardine ordine—prius (32) Al: om. codd. 34
emendavi: (illi etiam) videbant Al COdd. 37 vero addidi</note>

<pb n="162"/>
id omnion κόσμος est, quasi dicas suprema descriptio et ordo; <note type="marginal">f. 44v</note>
talis enim mundi nunc ratio est.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="26"><p>Idem praeterea alia ratione explicavit, quatenus de eo ad
certum quendam terminum uberius disseruit, reliquum vevo sermonis
<lb n="5"/> dimisit, ut illum nos absolveremus. etenim ait: iam vero hoc quispiam
ab eis quaerat, utrum fieri possit, ut inordiuato hoc motu
consensu quodam nonnulla adinvicem congregentur ac eiusmodi
permixtione inter se misceantur, ex qua quidem, si nunc fieret,
planta et animal innovaretur, quemadmodum Empedocli in amicitia
<lb n="10"/> fieri placuit — ait enim, si capita sine cervicibus extitissent ac
aliae partes, statim congregabantur, ex quorum compositione animal
quoddam innovabatur — an hoc fieri non possit? cum autem
usque ad id loci uberius disseruisset, [reliquum sermonem] reticuit,
ut nos illum absolveremus. etenim si fieri potest, ut simili permixtione
<lb n="15"/> miscerentur, planta ergo et animal ante mundum inveniebantur,
quae duo mundi partes sunt, quin immo mundus quidam
ex eis perficitur atque ordinatur. si vero fieri non potest, ut tali
permixtione misceantur, nec motus eorum interminati in infinitum,
sed ordinati extiterint; iidem namque sunt, qui erant in iis, a
<lb n="20"/> quibus proficiscuntur. si vero non, nihil prohiberet, quin hoc modo
misceantur, si motus eorum inordinati existant; motus enim interminatus
nullam partem impeditam habet, ad quam pervenire non
possit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="27"><p>Eorum autem sententiam, qui ante mundum in inanitate ac
<lb n="25"/> tempore infinito innumerabilia corpora velut insectilia extitisse asserunt
(quemadmodum Leucippus ponebat), omnino idem
consequitur, ordinem nempe ac supremam descriptionem semper
praecedere. sive enim id, quod ponunt movere infinitum, unum sit
ac ita id, quod motum affert, moveat vel ut causa vel ut forma,
<lb n="30"/> quemadmodum figura vel exemplar vel aliquid eiusdem ordinis,
sive multa siut, quae moveant, atque, ut sermo continuetur, dicamus,
quod vel unum sit, quod ponunt insectilia haec corpora movere,
vel multa; si autem multa, vel finita sint vel infinita, ac
motus quoque et species motus infinitae sint: omnes &lt;motus&gt; ad eundem
<lb n="35"/> motum relationem habebunt atque ad unum et eundem locum et
iuxta eandem rationem, quemadmodum ii, qui insectilia gravitate
movent, tametsi ipsa infinita existant. si autem omnes motus ad
&lt;eundem&gt; motum atque ad eundem locum relationem habent,
hanc etiam rationem inordinati non invenientur; non enim ex eo,
<note type="footnote">3 et sq.] Averr. p. 189 D—F iisdem fere verbis utitur 19 iidem et sq.] quia
impossibile est, ut transferantur ab eo, secundum quod sunt Averr. 26 Leucippus]
Democritus secundum Simpl. 588, 10 (cf. supra)</note>

<pb n="163"/>
quod non eodem et eadem ratione feruntur corpora, id, quod inordinatum <note type="marginal">f. 44v</note>
est, sequitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="28"><p>Alexander vero postremum hunc sermonem hoc quidem
modo minime explicavit, sed diminutum esse ilium affirmavit; dicere
<lb n="5"/> namque debuerat fieri non posse, ut species motuum sint infinitae,
ac fieri non posse, ut ipsi quoque motus infiniti existant.
sed dissentaneum est hoc dicere, videlicet ut, cum quispiam secundum
positionem statuerit motum esse infinitum, inquirendo, quid ex
hac positione sequatur, dicat ex ea sequi, motum uon esse infinitum.
<lb n="10"/> hoc enim simile est, ac si qui disquireret, si hoc esset animal,
quid ex hac positione sequeretur, diceret: si hoc est animal, sequitur,
ut non sit animal, etenim cum positione aliquid statuatur,
omnino considerari debet, quid ex ilia positione sequatur. nos
vero dicimus fieri non posse, ut ponatur aliquid esse animal, si
<lb n="15"/> dixero: si id animal est, ergo hircocervus; sed non est hircocervus,
igitur nee animal, atque qua ratione hi duo sermones differant
inter se, facile intellegi potest, quaerenti, quid consequatur, omnino
conveuit, ut positionem fateatur; et cum positio erit perfecta, quod
continget, utique apparebit. exempli gratia, si, quid ex hac positione
<lb n="10"/> sequatur, disquirere velimus, nempe si homo habet alas,
[profecto non convenit, ut positio sumatur: videlicet si tu habes alas,]
non es homo; sed tu es homo, igitur non habes alas; sed convenit,
ut id sane speculemur, quod quidem hoc [vel simili] sequitur ordine;
nempe si tu habes alas, necessario eae tibi insunt. ex hoc autem
<lb n="25"/> necessario efficitur, ut voles; ex hoc vero, quod non sis in
terra nec in aqua vel id genus alia, hoc autem alio quidem
ordine nunc etiam positum fuit, non ut infinitum motum destrueret,
sed eius intentio fait demoustratione explicare, ordinem semper
iuveniri; quod similiter effici potest, si motus etiam infinitus
<lb n="30"/> poneretur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="29"><p>Praeterea illud inordinate nihil est aliud nisi contra
uaturam, siquidem proprius atque cognatus ordo eorum,
quae sub sensum cadunt, natura est. ad unum enim contrarium
aliud sequitur, quando per se, non autem ex accidente | f. 45r
<lb n="35"/> ad illud sequitur, si euim elementa infinitis temporibus inordinate
moverentur, eorum igitur status, qui praeter uaturam est, in infinitum
procederet. quod autemin unoquoque genere natura inest,
id quidem maiore ex parte ac diutiusei inest — homo namque
(exempli gratia) natura sanus est, siquidem hoc in maiore
<note type="footnote">1 eodem—ratione] ita Al: ad eundem locum codd. 3 Alexander] cf. Averr. p. 189 Μ
et sq. 9. 12 non om. Averr. lo nos Al: non codd. 21 profecto—alas om.
codd. 36 eorum—status emendavi: nonnulla igitur ordine praeter naturam in
onocederent Al 39 sanus Al: verus codd. male</note>

<pb n="164"/>
hominum parte ac diutius inest; quod vero aeger est, huius contrarium <note type="marginal">f. 45r</note>
existit — infinitum autem amplius est ac in maiore parte
temporis, cum sit in tempore infinito: nihil igitur inordinatum in eo
inest. itaque iis, qui hoc posuerunt, (innuit autem Platonem)
<lb n="5"/> contra contingit: nempe ut ordinis perturbatio a natura
proficiscatur, quoniam longo tempore perseveravit, ordo autem
et mundus contra naturam sit, quoniam eius tempos hoc tempore
brevius existit. hoc enim tempus infinitum est, mundi vero
tempus semper a finito tempore initium sumit, siquidem omne
<lb n="10"/> tempus, quodcumque sit, finitum existit. inde, quemadmodum praefati
sumus, sequitur, mundum esse contra naturam, tametsi natura
quidem sit. nihil autem secundum naturam et simul praeter naturam
esse potest, cum nihil eorum, quae sunt secundum naturam,
sit ut contingit, videlicet inordinatum et praeter naturam.</p><lb n="15"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="30"><p>Quare Anaxagoras bene fecit, qui praedicta absurda declinavit.
non enim ponit mundum ex iis coustare, quae antea inordinate
movebantur, sed ex iis, quae non moventur. quare etiam
alii, cum mundum quodammodo ab initio colligunt (quemadmodum
Empedocles), ad hunc modum ponunt, ex iis videlicet, quae quiescunt.
<lb n="20"/> et reliqua, quae huic addidit sermoni.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="31"><p>Atque in universum haec verba et quae paulo ante retulit
hunc sensum habent. &lt;nos vero dicimus:&gt; quod contra naturam
et quod natura est, non posuere tamquam esse et non esse,
sed ambo esse ponuntur, quatenus motu aliquo sunt, quod enim
<lb n="25"/> natura in homine inest, non est, ut absolute esse dicatur — alioquin
hac quidem ratione, quicquid est natura, esse diceretur —,
sed hoc quidem ex eo dicitur, quod est agere et movere. quemadmodum
illud egredi naturam aliud non est, nisi ut aliquid sit —
alioquin ex hoc omnino sequeretur, ut non essendi hircocervi disposition
<lb n="30"/> contra naturam inveniretur — sed ex eo dicitur, quod est
agere et movere. ita in reliquis aliis rebus natura aliquid invenitur et
contra naturam, motu aliquo et actione. quod autem natura est, prius
est eo, quod contra naturam atque inordinatum existit. videtur autem
motu et non motu. sed non motus absolute neque quadrat in id, quod
<lb n="35"/> natura, neque inid, quod contra naturam existit, siquidem, si desinentiam
sumpseris [intermissionemve], quae ex iis est, quae non motus ac
contra naturam esse existimantur, atque exacta diligentique indagine
eius dispositionem indagaveris, omnino quidem invenies eam
quoque aut motum aliquem esse aut motu prorsus non esse desti-
<note type="footnote">2. 3 amplius—tempore] ita codd. (recte): praeter naturam est, ac in maiore parte et diutius
Al e coniectura 3 inordinatum scripsi: ordinatum codd. Al 12 nihil—
naturam (14) om. Al 19 non ponunt codd. Al 22 nos—dicimus addidi
27 movere] moveri Al (hic et infra) 34 sed addidi 35. 36 desinentiam . . .
intermissionemve] codd. hic ef infra unam tantum vocem habent</note>

<pb n="165"/>
tutam, siquidem rei desinentia actio quaedam est. praeterea sic <note type="marginal">f. 45r</note>
etiam dici potest: rei intermissio [seu desinentia] sme ulla actione
non invenitur. huius vero agentis actio si fuerit mutata, haec
quidem mutatio non evit eius intermissio [seu desinentia] , sed corruptio
<lb n="5"/> tantum; si autem continuo mutetur, haec est eius intermissio
[ac desinentia]. quemadmodum intermissio eius, quod calefacit,
perinde est acsi ac si ipsum commutatum sit,
secundum transmutationem accepit, ac omnis transmutatio motus
quidam existit. istaec autem cum hoc quidem modo se habeant,
<lb n="10"/> consentaneum est, ut exacta discussione illorum sententiam perpendamus,
qui mundum ex iis, quae ab initio in aeternitate inordinata
extiterant, constare affirmabant. dicunt nempe mundum ex iis
innovatum esse, quae aliquo modo &lt;non&gt; mota sunt, perspicuum
autem dispositionem eius, quod natura existit, motu quidem in eo
<lb n="15"/> inveniri: mundus itaque ex eo, quod contra naturam est. &lt;quod
igitur contra naturam est,&gt; comparatione prius erit; quod
ac dissentaneum est. iis vero, qui mundi condendi initium ab iis,
quae non moventur, ducunt, nulla harum incommoditatum contingit.
non enim per non motum &lt;et motum&gt; intellegimus id, quod contra
<lb n="20"/> naturam et quod natura existit: igitur quod natura est, ex eo non
efficitur, quod contra naturam existit. videtur enim hoc etiam concedere,
siquidem non quod non est neque generabile ex genito, neque
etiam quod naturam egreditur ex eo, quod est natura, &lt;efficitur&gt;;
hac enim ratione esset id, quod contra naturam est, eo
<lb n="25"/> prius, quod natura existit. Anaxagorae autem atque Empedoclis
opinio fuit loco eius, quod contra naturam est, ponere id,
quod natura existit, quatenus id, quod natura est, eo prius erit,
quod contra naturam quodque postremo loco existit; hic
quoniam ait ex eo, quod res tranquillae manebant, intellectum eas
<lb n="30"/> segregasse, ille autem, quoniam &lt;dicit&gt; ex iis, quae segregata
&lt;minime&gt; constare neque fieri posse, ut hoc quidem modo
etenim ex uno eodemque non convenit, ut dicamus unum et idem
fieri eum affirmare, siquidem nunc | ex distinctis, non autem ex <note type="marginal">f. 45v</note>
confusis rebus constat, neque dicebat mundum mediante concordia
<lb n="35"/> generatum esse, sed penes id, quod de medietate concordiae retulit,
dicebat &lt;mundi&gt; ortum vincente concordia moliri. etenim dum
tentant congregantes aliquo modo, huic adstipulatur; con-
<note type="footnote">7 sed—quandam] sed eius dispositio est quam Al 13 non, item (15. 16) quod—est,
item (19) et motum addidi 26 loco—ponere locus incertus; fort, quod contra nat. est,
quodammodo ponere tamquam 28 hic] videlicet Anaxagoras: hoc Al 30 ille]
scil. Empedocles: id Al certe Al 30.31 dicit et minime supplevi: quoniam ex iis, quae
segregata erant, constabat. at dicere non potest, . . fuisse Al 35 generatum esse]
extitisse Al 36 vincente] fort, victa (locus difficilis) 37 tentant] Arist. p. 301a13</note>

<pb n="166"/>
cordia enim veluti coniunctio quaedam existit. atque hi duo, <note type="marginal">f. 45v</note>
quemadmodum dicebamus, praedicta incommoda evaserunt. qui
vero ex inordinatis rebus dicunt mundum esse generatum, haec absurda
evitave non possunt.</p><lb n="5"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="32"><p>Potest autem his sermonibus aliquis occurrere: praeter id, quod
non recte dispositi inveniuntur, Platonis sententiam, mundum
et ordinem ex inordinatis rebus constare, non satis intellexit; id
namque ex eius verbis elici non potest, sed id, quod nos modo
narrabimus: videlicet non ex ordine et mundo ordo &lt;et mundus&gt;
<lb n="10"/> efficitur, quandoquidem neque etiam ex sanitate, at quia inordinatum
duobus dicitur modis ut incultum ac informe — utrumque
enim duobus dicitur modis — quorum alter turpitudinem et confusam
dispositionem, alter vero [omnimodam] privationem significt:
similiter etiam non ordinatum. ut dicimus hominem (exempli
<lb n="15"/> gratia) omnino non esse ordinatum eodem modo, quo aliquid informe
dicimus, non eo, quod indecenti forma praeditum est, sed eo, quod
omni forma et creatione privatum existit — veluti materiam primam
informem vocare solemus, quatenus eam intellegimus nullum prorsus
ordinem habere — nos autem cum dicimus ex inordinato mundum
<lb n="20"/> fuisse constitutum, hoc ita intellegi debet, ut ex materia qualitatis
omnis aliquando experti fuerit constitutus; etenim non quale altero
horum duorum modorum omnino est non ordinatum, cum ordinatio
sit qualitas aliqua: igitur non quale est etiam non ordinatum. haec
enim nostra sententia et opinio est de eo, ex quo ordo et mundus
<lb n="25"/> constituuntur. quod autem Plato similiter fatetur ordinem ordinis
confusionem praecedere et id, quod natura est, id praecedcre, quod
contra naturam existit, hoc ex quam plurimis suorum librorum locis
perspicuum et manifestum existit ac ex his, quae nos &lt;etiam&gt;
hanc cogitationem adduxerunt, unusquisque etiam id perpendere
<lb n="30"/> potest, etenim cum posuerit ordinis perturbationem in malo, ac
divinum omne suapte natura bonum existat, ergo malum et discordia
(quemadmodum dixit) in divino non sunt, sed in natura
mortalium ac in eis, quae sunt posteriora; omne enim quod hue
modo vivum fuit, fieri potest, ut primo sit mortale et ut intereat.
<lb n="35"/> et alibi etiam &lt;ait&gt;, quod deus est aeternus sine fine et ordine.
itaque convenit, ut de his sermonibus absolute inquiramus, sed perinde
ac non universalitev essent dicti. sermo autem qui habet:
ordinis perturbationem ordinem praecedere, non est absolute verus
neque etiam assertio, in qua dicitur ordinem ordinis confusione
<note type="footnote">2. 3 qui vero—efficitur (167,3) Averr. p. 192 L iisdem fere verbis 9 et mundus supplev
secundum Averr. 31 et sq.] verba ipsa reperire non possum, de locis similis
argumenti, quales sunt Theaet. 176A, Phaedr. 247 A et Rep. 381 A, Eduardi Zelle
litteris edoctus sum. 37 non Al Averr.: om. codd.</note>

<pb n="167"/>
priorem existere, siquidem in his particularibus ordine aliquo <note type="marginal">f. 45v</note>
ordines confusio prior existit et in universum, quia omnis ordo ex
ordinis confusione efficitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="33"><p>Cum autem his argumentis demonstrationem in hoc absolvisset,
<lb n="5"/> corpora nempe motum quendam naturalem habere, posuit id, de
cuius indagatione sollicitus fuit, ea videlicet gravitatis et levitatis
inclinationem habere, omnino enim consentaneum est moveri ea;
fieri autem non potest, ut alia ratione hoc illis eveniat, nisi quia
inclinatio in illis invenitur. Alexander autem nobis commemoravit
<lb n="10"/> hunc Aristotelis sermonem, in quo dicitur omnino consentaneum
esse, ut inclinationem habeant, absolute de omnibus
corporibus non esse intellegendum, sed de nonnullis tantum,
quando quidem quintum corpus iuclinationem non habet. Aristoteles
autem sic argumentatur: si id, quod movetur, inclinationem
<lb n="15"/> non habet, moveri aut ad medium aut a medio
non potest, quare perspicuum est omnino consentaneum esse, ut
ordinata inclinatio in eo existat. cum itaque ex his perspicuum
fecisset naturalem quendam motum in eo inveniri, per deductionem
ad impossibile, quod intendit, palam facere conatur, siquidem ait:
<lb n="20"/> si fieri posset, ut deorsum inclinaret, quemadmodum movetur, quod
grave non est, et ob hanc causam A littera notetur, tempore quodam
per CD spatium feretur. sitque aliud corpus Β, in quo pondus
inest, ac ipsum quoque eodem tempore feratur &lt;per spatium CE&gt;; deinde
ponamus eam rationem corpus B, in quo pondus inest, ad suam
<lb n="25"/> partem habere, qualem rationem habet spatium CE ad spatium CD,
quod quidem est eius pars: fieri igitur potest, ut tempore, quo B
idem spatium CE couficit, eodem &lt;eius pars&gt; spatium CD dividat ac
eodem tempore corpus, quod sine pondere est, nempte A, idem
spatium persolvat. corpus igitur, quod sine pondere est, et
<lb n="30"/> quod grave est unum et idem spatium eodem tempore
conficient. hoc autem falsum existit. non itaquo spatium
corporis, quod sine pondere est, cui nempe A affixum est, spatium
terminatum terminato tempore existit. ipse autem in sermone disposuit
id, quod pondus habet, eodem tempore longius quam eius motum
<lb n="35"/> cieri, qui sine pondere est, ex proportione ad leve. etenim omne,
quod gravius est, longius quam id cietur, quod &lt;minus&gt; grave est,
quod gravius est, multo longius quam id cietur, quod&gt; sine | pondere <note type="marginal">f. 46r</note>
<note type="footnote">1.2 ordine aliquo et prior om. codd. 2.3 et—efficitur] fort, cum Averr. legendum: et
universaliter omnis ordinalio est prior inordinatione, ita ut τὰ καθ᾿ ἕκαστα et ἁπλῶς δὲ
se opponantur. 21 non om. codd. fort, scribendum: ut eodem modo, quo id, quod grave
est, moveretur, id quoque, quod grave non est, deorsum inclinaret 22 CD et sq.] litteras,
prorsus depravatas, omnes mutavi 23 spatium CE addidi 27 eius pars
supplevi 36 minus—quod addidi</note>

<pb n="168"/>
prorsus existit, tametsi qui ponit aliquid deorsum moveri, quod <note type="marginal">f. 46r</note>
grave non est, huic dicto sane non assentitur. et assumit etiam
absurdum ac dissentaneum esse, quod sine pondere et quod grave
est, aequale spatium eodem tempore decurrere, tametsi huic etiam
<lb n="5"/> assertioni non assentitur, qui ponit moveri aliquid deorsum, quod
grave non sit. eadem sententia convenit, ut de levitate
etiam dicatur. etenim in hoc tantum differunt, siquidem convenit,
ut &lt;hic&gt; motus ponatur nonnisi sursum institui; reliquos
sermones eadem proportione de hac etiam dici conveni.</p><lb n="10"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="34"><p>Cum autem in hoc sermone explicuisset tieri non posse, ut
aliquid cieatur, quatenus non inclinat, hoc ex eo declaravit, quod
iis in rebus deprehenditur, quae natura moventur. cum vero non
modo motus natura inveniantur, sed etiam vi, idem de hoc etiam
motu explicat: nempe si, quod sine pondere est, vi moveretur, ex
<lb n="15"/> hoc omnino effici, ut [infinitum spatium conficiat. fieri igitur non
potest, ut vi moveatur, quatenus inclinationem non habet. perspicuum
est autem, si aliquid vi moveretur, quatenus inclinationem
non habet,] tempore finito immensum spatium decurrere. idque per
deductionem ad impossibile ita demonstratur. si fieri potest, ut
<lb n="20"/> corpus cieatur, quod grave non sit, A littera descriptum per CE
spatium tempore finito: ab eadem potentia eodem tempore corpus
grave movebitur B littera notatum per minus spatium quam id sit,
nempe cui CD affixum est; si enim ambo haec corpora vi ciebuntur,
quod sine pondere est, longius vi quam id, quod grave vel minus
<lb n="25"/> grave est, movebitur. atque si posuerimus, tit spatium &lt;CD
habet ad spatimn CE, ita et&gt; B ipsum ad suam aliquam partem se
habere: igitur quoniam eiusmodi pars longius vi quam totum ipsum
feretur, convenit, ut velociori motu praedita sit. eadem enim erit
proportio velocitatis eius ad velocitatem totius et magnitudinis
<lb n="30"/> inter se, qualis est proportio, quae in duobus spatiis inest et
qualem haec duo spatia, quibus CE et CD affixa sunt, habent
inter se. igitur qualis est proportio, quam duo spatia habent inter
se, videlicet CE et CD, talis etiam erit velocitas partis corporis
B et velocitas ipsius corporis B, nempe tempore, quo pars corporis
<lb n="35"/> B spatium CE conficiet ac peragrabit, &lt;eodem tempore ipsum
Β spatium CD secabit.&gt; sed tempore, quo intersecabit ipsum B
CD, posuit corpus sine pondere A spatium CE conficere ac intersecare.
<note type="footnote">12 cum vero et inveniantur emendavi: inquit . . inveniuntur codd. Al 15 ut infinitum—habet
(18) om. codd. (fort, iure) 25 CD—et (26) supplevi: Al male supplevit
ipsius corporis Β se habet ad aliquam sui partem 35 eodem—secabit supplevi;
contra codd. Al legunt post ac intersecare: siquidem eodem tempore corpus A, quod
caret pondere, idem C spatium secabit.</note>

<pb n="169"/>
itaque corpus sine pondere et grave &lt;idem spatium&gt; eodem <note type="marginal">f. 46r</note>
tempore intersecabunt, quod fieri non potest: igitur corpus, quod
pondere vacat, finitum spatium non couficiet, cui nempe CE affixum
est. et hoc sufficit ad declarandum ex hoc sequi infinitum
<lb n="5"/> spatium conficere, explicare scilicet, finitum spatium non conficere,
cum eodem tempore maius &lt;semper&gt; spatium conficiat. etenmi si ex
corpore B minor etiam pars tollatur, maius spatium conficiet quam id
sit, quod CE litera notatur: corpus igitur, cui Α affixum est, maius
etiam spatium omni eo conficiet, quo corpus grave movebitur. id
<lb n="10"/> itaque corpus, quod nullo pondere praeditum est, immensum conficiet.
perspicuum est igitur corpus, quod seiunctum est,
necessario pondus habere atque levitatem. convenit autem, ut
diligenti, quantum fieri poterit, indagiue hoc in loco disquiramus,
quonam modo intellegeudum sit uuumquodque corpus, quod e suo
<lb n="15"/> loco segregatum est, pondus ad medium habere. atqui in propriis
locis nec gravia nee levia sunt, quemadmodum ueque etiam mundus
per se. — uumquid autem mundus sit in loco uec ne, alterius est
speculationis; inclinationem autem non habere perspicuum ac manifestum
existit — at per segregatum quidem intellego corpus a
<lb n="20"/> quinto seiunctum ac segregatum, quod in proprio loco consistit.
Alexander autem dicit per segregatum id intellegi, quod sane seiunctum
ac segregatum est, in tantum ut aluul gravitatem, aliud
levitatem habeat, vel per segregatum illud corpus intellegi debere,
quod terminatum, uon autem rotundum est. optime autem inter
<lb n="25"/> ea, quae per hoc verbum segregatum intelleguntur, hoc statui posse,
nempe segregatum idem ac naturale significare et quod actu in
locis invenitur, non autem potentia corpus est, ut hoc nomine manifestissime
ab eo discriminetur, quod corpus adhuc non est neque
consistens in loco suo. quin credibile esse ipsum hoc verbum segregatum
<lb n="30"/> addidisse mathematicorum corporum causa, siquidem eiusmodi
corpora, quoniam nec gravitatem habent nec levitatem, hac
quidem ratione neque segregata etiam neque actu existunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="35"><p>Quod autem praedictae omnes opiniones et sententiae omnino
verisimiles et necessariae sint, id sane facile credi potest, quoniam
<lb n="35"/> autem quo in sermone dictum fuit omne, quod natura movetur, aut
leve esse aut grave, motus ipse in naturalem et violentum divisus
est, in utroque membro | explicuit fieri non posse, ut aliquid cie- <note type="marginal">f. 46v</note>
<note type="footnote">1.2 spatium—tempore scripsi: tempus codd. Al 3 non addidi 6 cum et
conficiat sctipsi leni mutatione: Al arbitrario scripsit: cum autem his in Β parte uaus est,
eodem (inquit) tempore maius spatium conficiet 8 Α addidi 15 pondus] exspectes
inclinationem 21—32 Alexander] cf. Simpl. p. 594,16 sq. 23 vel] sed codd.
Al (errore pervulgato) 27 non—est emendavi, duce Simpl.: tamen actu corpus non
est codd. Al 28 corpus—est emendavi: non procul a corpore distat Al</note>

<pb n="170"/>
atur, quatenus inclinationem non habet. sane dicit violentum <note type="marginal">f. 46v</note>
hunc motum, qui vi aliqua est, in eo motu aliquando inveniri, qui
natura fit. intellege autem, qua contingat ratione. omne, inquit,
quod movetur aiit natura aut vi, principium motus habet, sed vel
<lb n="5"/> in eo inest vel in alio; in eo quidem, veluti vis, quae plant am vel
animal vel lapidem movet, in alio vero, quemadmodum potentia,
quae in lapide inest quaeque ex accidente movet — veluti dum lapis
descendit, aliquid eorum secum trahit, quae sibi proxima existunt —
cumque motus omnis vel natura vel vi feratur, profecto si ei motui,
<lb n="10"/> qui est naturae accommodatus, virtutem adieceris, celerior extiterit,
quemadmodum continget, dum lapis e superiore loco in inferiorem
ceciderit. motui autem violento nec maior celeritas nec maior
numerus vel aliquid simile adiungitur, sed totus per se absolute
extiterit. violentus enim motus a potentia quadam proficiscitur. in
<lb n="15"/> utroque vero motu, hoc est violento et naturali, omnino causa,
quae est secundum vim, aere, cuius inclinationis medio hi duo
motus proficiscuntur, quasi instrumento utitur. est enim
aptus et gravis esse et levis, quandoquidem inter grave et
leve medium tenet, sic itaque virtutis erit instrumentum in
<lb n="20"/> motu, qui in sublime fertur, quoniam levis est, cum impulsus
fuerit et motus principium a vi acceperit, ex eo,
quod ob eius levitatem a medio (?) inclinat sursumque inclinat ot
impellit, quod in sublime fertur. ad eum autem motum, qui deorsum
instituitur, virtutis instrumentum existit, quoniam gravis
<lb n="25"/> est, ac motui deorsum hoc quidem modo auxiliatur, cum impulsus
fuerit, quemadmodum dictum est, ac motus principium a vi acceperit.
etenim cum vis pervenerit annectiturque duobus simul, quae moventur
— ei nempe, quod sursum et quod deorsum cietur — eius
causa &lt;aer&gt; movebitur, cum motum acquisierit. quemadmodum vero
<lb n="30"/> hie &lt;aer motum&gt; auget, licet vis non augeatur, ita etiam movebitur,
quatenus vis nec ei proxima nec continua existit ab eoque movetur
id, quod vi vel praeter naturam movetur. nisi (enim) aliquod
corpus eiusmodi esset, motus, quem vis excitaret, quomodo
esset? etenim quoad motum violentum, cum aliquod grave, quod
<lb n="35"/> vim adfert, existat ac aerem moveat transferatque simul ad id, quod
pulsu agitatur, hac ratione aer commutabitur et erit instrumentum;
quoad motum vero naturalem &lt;aer&gt; iuvat, dum secundum proportionem
ac per se vim ac principium ad motum acquirit in unum et
<note type="footnote">2 in eo . . inveniri emendavi: ab eo . . impediri codd. Al 3 intellege emendavi:
novit codd. Al 3.4 omne—habet scripsi: quoniam autem eius, qoud movetur, principium
motus est natura, sed Al secundum Arist.; codd. corrupti 29 quemadmodum
—augealur (30)] ac vi etiam non comitante, id ulterius exercuerit ac Al</note>

<pb n="171"/>
eundem locum, quando erit terminatus (?), quemadmodum si <note type="marginal">f. 46v</note>
ventus a tergo navis motum celeriorem efficeret. omne igitur,
quod per rectam lineam movetur, vel leve esse vel grave ex
his perspicuum fit; nec non etiam qua ratione in his, quae
<lb n="5"/> per rectam lineam feruntur, motus praeter naturam ac violentus
sit, simul etiam ostensum est, siquidem declarat, quod hie ab eo,
quod extra movet, proficiscitur, cum aere quasi instrumento utatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="36"><p>Ex iis autem, quae dicta sunt, intellegi potest nec omnium
corporum ortum esse nec nullius omnino. fieri enim
<lb n="10"/> non potest, ut nullius omnino ortus sit. perspicuum est enim huius
sententiae auctores superius commemoratos, nempe Parmenidem
et Melissum, nullam habere viam, ut id in iis, quae sub sensum
cadunt, nobis explicare possint, sed in eo, quod est quodque ingenitum
existit; in rebus autem seusibilibus id omnino efficiunt, quoniam
<lb n="15"/> res sensibiles entia esse existimarunt. idque ex actionis fundamento
et sensu omnino statuerunt, siquidem animal esse et plantas
et cetera, quae eiusdem sunt generis, perspicuum existit. fieri
etiam non posse, ut omnium corporum ortus sit, manifestum sane
est, cum omnis ortus in universum in corpore, et in terminato
<lb n="20"/> corpore, sit. id namque, in quo ortus invenitur, corpus nempe,
absolute et genitum non est; non enim ex eo, quod prius ab initio
non fuit, ex extremitatibus, constabit, cum demonstratum sit, hoc
fieri non posse, in universum namque omnium corporum (hercules)
ortus non erit, nisi quispiam adiungat ponatque inane quoddam
<lb n="25"/> separatum inveniri, in quo corpus sit nullum, siquidem convenit, ut
corpus omne locum occupet; in quo enim loco erit corpus,
quod deinceps ortum est, si ortum sit, is sane convenit,
ut ante sit inanis, cicm in eo nullum corpus existat.
etenim hic locus deinde quidem innovatur. aliud enim corpus
<lb n="30"/> ex alio oriri veluti ex aere ignem fieri potest, plane vero
et absolute oriri &lt;impossibile&gt; est; &lt;ex hoc omnino&gt; consequitur, ut
ponamus inanitatem inveuiri, ex illo vero, ut corpus, quod deinceps
ortum est, in primi corporis loco, ex quo oritur, existat. atqui si
dicamus ex nou corpore corpus esse, omnino quidem necesse erit
<lb n="35"/> dicere privationem fuisse; actu enim fiet corpus ex corpore potentia
| existente. sed si id corpus, quod potestate est, nullum <note type="marginal">f. 47r</note>
sit aliud corpus actu prius, separata seiunctaque deinceps a
corpore inanitas erit. si itaque omnium corporum ortus esset,
ac absolute corpori ortus inesset, consentaneum erit inanitatem
<lb n="40"/> quandam inveniri; quodsi hoc fieri non potest, fieri etiam non
<note type="footnote">1 terminatus Al, sed corruptum (συνεπουρίζει b29): cf. Simplic. p. 597, 1 11 superious]
p. 147 21 et fort, delendum 27 non concvenit codd Al 28 cum
scripti: vel quod Al 31 impossibile et ex hoc enim supplevi</note>

<pb n="172"/>
poterit, ut omuis corporis ortus sit. hoc autem ipsum praeclare <note type="marginal">f. 47r</note>
admodum dixisse Alexander videtur, nempe perspicuum esse
Aristoteli non videri materiam actu corpus quoddam esse — huic
autem quispiam addere posset, neque aliud quicquam actu inveniri,
<lb n="5"/> ex quo existat — verum materiam ipsam et formam separari quidem
ac duas res esse, secundum existimationem tuntum et intellectum,
at re ipsa fieri non posse, ut earum altera per se existat;
sed cum dicitur, secundum quod existimat, aliquid esse ex materia,
ex eo, quod re ipsa invenitur; hoc autem, quoniam id etiam est
<lb n="10"/> veluti id, quod potestate existit; hoc est quantum est in hoc,
tantum erit ex hoc, videlicet tale aliquid erit, fiuateuus ex materia
constat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="37"><p>Cum autem omnium corporum ortus non sit, restat, ut, quorum
corporum ortus sit, et cur sit, dicamus. quoniam igitur
<lb n="15"/> in omnibus. quae prima et principia hahent, cognitio ex primis
haurienda est, prima vero ac principia eorum, quae sunt, elementa,
quae in illis inveniuntur, habentur: primum hoc videndum est,
nempe num talium corporum, quae ortum habent, sint elementa;
deinde si inveniuntur, quamobrem sint, videndum est. exempli gratia
<lb n="20"/> quoniam simplex motus invenitur, qui in quantitate et qualitate
quadani est. in hac autem indagine convenit, ut primo sumamus
ac ponamus, quae elementi uatura sit. itaque corporis elementum
ultimum eius sit, in qoud cetera corpora composita dividuntur,
quatenus vel potestate vel actu in eo inest; hoc
<lb n="25"/> enim utro modo sit, adhuc ambiguum est. si enim ortus et interitus
causae congregatio et segregatio sint, elementum actu erit
in corpore; si autem ortus causa non sit congregatio, sed alteratio
et transmutatio, elementum potestate in corpore extiterit. ex hoc
autem sermone, cum dicimus ultimum eius esse, in quod corpora
<lb n="30"/> dividuntur, intellegitur etiam, quod sint prima, quandoquidem in ea
primo dividuntur, cpiae specie diflferuut. prima autem eorum, in
quibus sunt, elementa habentur, siquidem multa alia in illis etiam
inveniuntur, quemadmodum operationes et motus, atque in universum
omnia accidentia, sed haec prima quidem non sunt, tale
<lb n="35"/> autem aliquid elementum esse ex eo quidem manifestum est, quod
omnes [et in omnibus] hoc elementi uomen iuxta liunc naturae
ordinem volunt dicere, cum si de rebus naturalibus, tum si de
artificialibus, vel in universum de iis, quae congregatione fiunt,
sermonem habeant ac disputent. etenim plautae et animalis ele-
<note type="footnote">2 Alexnder] cf. Simpl. 598, 26 sqq. 3 corpus quoddant] ἀσώματος Simpl.
10 hoc est et sq. locus vix sanus 21 post quadam est lacuna hiave videtur
24 hoc—adhuc (25) Al secundum Atist.: codd. corrupti 25 si—extiterit (28)] cf.
Simpl. 601, 6—9 31 prima] πρῶτα δὲ τῶν ἐνυπαρχόντων 302a12</note>

<pb n="173"/>
menta hoc quideni modo vocaiit, quae ignis et aqua et reliqua <note type="marginal">f. 47r</note>
simt; ita etiam toni partem appelant, nee uou et primas vocis
partes primasque sennonis ac primas omnium compositorum particulas.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="38"><p>Quodsi hoc naturae ordine elementum se habeat, omniuo
<lb n="5"/> convenit, ut aliqua eiusmodi uecessario siut; uon euim aliquod
compositorum propter aliquid aliud fit. uumquid autem aliqua eiusmodi
in corporibus inveniantur, perspicuum ac manifestum existit;
nos enim ad sensum videnuis ex corporibus alia corpora simpliciora
elici, quemadmodum ex osse et trabe ignis elicitur. hoc
<lb n="10"/> autem minime ita se haheret, nisi potestate in illis existerent; cum
autem ex illis eliciuntur, ex potestate in actum redduntur. posset
namque quispiam occurrere: (pianam ratione (inquiens) tantum
eonvenit, ut haec illorum esse elementa credautur, et nou dicetur
res contrario modo se habere? etenim quanam de causa tantum
<lb n="15"/> ignem dicemus esse elementum, ex quo et aliis nonnullis trabs constituitur,
stituitur, et non dicetur trabs ignis elementum esse, cum manifestum
sit ignem ex lignis oriri; id autem, ex quo aliquid fit, eius
quod fit, elementum esse potest, verum id, ex quo aliquid fit,
quatenus est in eo, eius quidem elementum esse potest; si autem
<lb n="20"/> in eo non existat, licet ex eo fiat, fieri non potest, ut illius elementum
dicatur. siquidem non eonvenit, ut inde hac in re absoluta
ratio desumatur, cpiia nempe eorum uuumquodque ex eo constat,
quod sibi finitimum existit, quemadmodum ignis ex corpore (?) et
trabs ex igue, sed consentaneum est, ut speculationi de hac re
<lb n="25"/> illud etiam adiungamus, quatenus nempe alterum in altero existit;
nam in trabe, in ossibus et in uuoquoque eiusdem generis videmus
haec potestate inesse, siquidem perspicue ex illis elici videntur,
in igne autem, et ignis in illis reliquis partibus, trabs et caro
uon videntur inesse, neque haec duo ex illis eliciuntur; elicerentur
<lb n="30"/> enim, si in illis invenirentur. neque eonvenit, ut dicamus ossa et
caruem fieri ex his, non haec ex ossibus et carne, si elementa | <note type="marginal">f. 47v</note>
plura quam unum tantum extitissent; verum si unum modo
sit, quemadmodum materia, et ex hac omnia corpora, et ex corporibus
erit materia dissolutione in contrarium. siquidem, licet id
<lb n="35"/> ita se habeat, cousonum tamen rationi non est, ut hoc modo dicamus
materiam ex corporibus fieri — quandoquidem eonvenit (quemadmodum
dicebamus) ut perpendatur generationis modus — non ex
eo, quod adinvicem commutari videntur. itaque hac de causa putandum
est, unum tantum eorum elementum esse; etenim elementa ex
<note type="footnote">3 primas scripsi: primorum codd. Al 9 trabe] fort, pro trabe semper lignum ξύλον)
ponendum 25 alterum . . existit emendavi: alter ex altero oritur codd. Al
28 et ignis hi] si conferas illis et sq. fort, emendandum et terra et 32 unum et hac (33)
scripsi: haec et his codd. Al 37 non suspectum: conicio sed 38 itaque—
congregatione (174,2) om. Al</note>

<pb n="174"/>
corporibus compositis dissolutione quadam oriuntur, composita vero <note type="marginal">f. 47r</note>
ex simplicibus congregatione. et hac de causa elemeiita ex corporibus
compositis eliciuutur, quandoiiuideni potestate in illis
existuut; corpora vero composita ex illis simplicibus minime eliciuntur,
<lb n="5"/> quoniam uec potestate, uec etiara re ipsa in illis inveniuntur.
couveuit autem, ut hoc verbum elici &lt;ἐκκρίνεσθαι&gt; latins snmatur
eo, quod est videri. debebat enim in trabe, in carne et aliis, quae
eiusdem generis sunt, ignis videri; caro autem uec in igne, nec in
ossibus quoque videtur. et forte phme ita dixit, quoniam videmus
<lb n="10"/> elementa ex quani plurimis compositis dementis elici, quemad-
modum ignis ex ferro et lapidibus videtur, ventus autem et aer ex
aliis rebus.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="39"><p>Cum autem ex his rebus perspicuum evadat elementa et prima
inveniri ac ipsa initia et elementa qualia sint, et cetenis tantum res
<lb n="15"/> esse compositas, statiin deinceps refert subiungitque Empedoclem
ponere ignem et aquam et quae eiusdem generis sunt elementa
aliorum esse, Anaxagoram vero contra ac Empedocles de
his s entire, atque in uuiversum dicamus, quod unusquisque eorum
contra de his ac alter sentit, (pioniam Empedocles ait corporum
<lb n="20"/> elementa esse ignem et terram et quae inter liaec medium
tenent, Anaxagoras vero contra; eas enim partes, quae
inter se similes sunt, quemadmodum caro, os, lignum et
unumquodque talium, elementa esse, aerem autem et ignem
mixturam liorum, corporum nempe consimilium partium, quae
<lb n="25"/> semina appellabat. siquidem ait aera et ignem ex omnibus eiusmodi
similibus partibus constare, ea ratione, ut ob exiguam earum
molem indistinctae sint, sed simul coacervatis ac confusis res
distinguitur; quae vero elementa appellat, sunt ignis, aer et reliqua
eiusdem generis, hanc autem ob causam unumquodque ex
<lb n="30"/> his constabit, uempe ex aere, igne et aliis eiusdem generis,
quoniam in his omnia corpora similium partium insunt, sed ob exiguam
eorum molem sub seusum cernendi non caduut. quoniam
vero Anaxagoras ignem aethera appellat, convenit ut intellegamus,
quod de igne retulit, eius sermoni additum esse, quare ait:
<lb n="35"/> Anaxagoras enim ignem et aethera pro eodem appellat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="40"><p>At simplicia inveniri hoc sermone ostenditur. omnis motus
eius, quod movetur, motus est; motus autem rei concretae concretus,
simplicis vero simplex existit. sique motus simplex inveniatur,
simplex mobile itidem inveuitur: igitur elementa etiam inveniuntur.
<lb n="40"/> etenim corpus simplex mobile simplex est, quod elein
<note type="footnote">8. 9 ossibus] fort, scribendum ossa 9 plane (ὄντως): ortum hie significavit Al
10 elemends suspectum 27 indistinctae ementlavi: inordinatae codd. Al (Arist. ἀοράτων)
28 quae—sunt scripsi: quae elementa appellantur, qualia sunt Al</note>

<pb n="175"/>
mentum vopatur, etsi id simplex sit, quod in ea, quae specie <note type="marginal">f. 47v</note>
differunt, dividi uou potest; liaee eniin elemeuti definitio est. at
ne quispiam existiraavet, cum ex raotu declarasset eleraenta inveniri,
hoc non ex iis esse habendum, quae pvoprie eis iusuut, sed
<lb n="5"/> ex accidentibus, ideo alterum sermouem huic suo ita conexuit:
omnis corporis, quod uatura constat, suus est propvius
motus. quod dixit autem motum simplicem iuveuiri, verum est,
quoniam hoc omnes fateutur; siquidem motus, qui iu sublime et
qui deorsum fertur, simplices sunt, eteuim licet aliquod compositorum
<lb n="10"/> iis motibus cieatur, id tameu (quemadmodum in Primo Libro
praefati sumus) ea quidem vatioue movebitur, quatenus eius motus
a praevalenti in eo proficiscitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="41"><p>Quoniam vero retulit elementa in corporibus inveniri, statim
deinceps ex eorum actione videndum erit, utrura finita sint,
<lb n="15"/> an infinita, et si finita, quot uumero sint? ac primum quidem
non esse infinita ostendit, cum eorum senteutiam refellit, qui
infinita ea posuere. primo autem contra Anaxagoram disputavit,
qui elementa infinita facit ac eas partes esse, quae sint inter se
similes, siquidem haec eius senteutia recta non est; neque etiam
<lb n="20"/> aliorum sententia, qui corpora cousimilium partium esse elementa
posuere, recta est, quandoquidem corpus cousimilium partium, veluti
caro, ossa et quae eiusdem sunt, cuius baec, geueris, composita
sunt; nullum autem compositum est elementum: igitur non omne,
quod e similibus par tibus constat, elementum erit, sed omneid,
<lb n="25"/> quod in ea, quae specie differunt, dividi non potest (quemadmodum
ante dicebamus) elementum erit. con convenitautem utpraesens
sermo nobilissimo quidem eius significandi modo accipiatur, sermo
videlicet, quod omue simplex, quod in ea, quae specie differunt, dividi
non potest, elementum est. siquidem (mehercule), tametsi aliquid
<lb n="30"/> ita se babeat, nempe quod simplex est nee in ea, quae
specie differunt, dividatur, tameu elementum non est; neque materia
etiam (mehercule) elementum vocabitur, nisi nomen ipsum mutuo
acceperit. eteuim convenit, ut sermoni, quae remanent, | adiciantur, <note type="marginal">f. 48r</note>
veluti dictum nostrum, quod in eo sit, et iu quod res primo
<lb n="35"/> dividatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="42"><p>Atqui eius refutatio corpora cousimilium partium non esse elementa,
quoniam non omne, quod sui simile est, elementum existit,
vera non est. Anaxagoras namque non ait omne, quod sui simile
est, esse elementum, neque etiam eius, quod sui simile est, atque
<lb n="40"/> elementorum una eademque ratio est, in tantum ut, cum non omne
id, quod sui simile est, elementum sit, falsum sit, ut eius, quod
<note type="footnote">7 verum emendavi: unum codd. AI 10 Primo] cap. 2 14 ex—actione suspectum
33 remanent] cf. supra p. 173</note>

<pb n="176"/>
sui simile est, ac eleraenti una eademque ratio sit; sed elcmentum <note type="marginal">f. 48r</note>
sui simile est, sermo autem retro non commeat, ut omne, quod sui
simile est, elemeutum existat; et ideo nos etiam dicimus eiusmodi
elementa, quae secundum nostram sententiam sunt, consimilium
<lb n="5"/> partium esse.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="43"><p>Cumque dixisset se primo velle eorum sententiam refellere,
qui innumerabilia elementa posuere, praesenti quidem sermone
banc sententiam non refellit, sed nou omne, (luod sui simile est,
esse elementum explivavit. quamobrem revertitur ad ostendendum,
<lb n="10"/> quod uec sermo nee quippiam aliud in uuiversum hie, est, quod
omnino efficiat, ut, qui ponunt elementa partium cousimilium esse,
neeessario asserere cogautur ea inuumerabilia esse — id quod a
veritate alienum existit — quare ueque isti necessitate aliqua coguntur,
quae ex sermone, quiboc neeessario efficiat, vel ex causa quadam eliciatur.
<lb n="15"/> quamvis euim non ponatur corpora consiinilium partium esse infinita,
quicquid tamen de ortu hoc quidem mode dicetuv, verum
erit; quemadmodum si finita, vel duo, vel tria tantum esse ponerentur.
idem namque Empedocles fecit, cuius quidem factio
impossibilis est, siquidem ipse ponit has omnes partes esse ex elementis
<lb n="20"/> numero definitis, et Anaxagoras etiam fatetur, id quod hoc iure
se habet, ex iis coustare, quae eo iure non se habent. etenim etsi
ea, (piae generantur, innumerabilia sint, omnino necesse non erit,
ut ex innumerabilibus rebus constent. dixi: quod hoc iure se habet,
ex iis constare, quae eo iure non se habent; ut hoc modo intellegeretur,
<lb n="25"/> quem modo referara, videlicet, (piemadmodum si ex eo
constaret, qoud non est ullo modo. quare si esset inter nos, qui
poneret elementa sui similes partes habere, necessario omnino
eftieitur, ut non ponat omne, quod fit, fieri ex simili; vultum enim
ex vultu alio non facit. quid igitur prohibet Anaxagoram, ut infinitum
<lb n="30"/> claudat circumscribatque, cum principiorum finem terminet?
etenim tennmata et finita facerc principia, et Itaec quam
paucissima, profecto est actio longe nobilior, dum ea, quae illis adicit(?),
prorsus eadem sint, quemadmodum matbematicis placet terminatas
astrorum positioues sumentibus. hi namque ea assumunt,
<lb n="35"/> quae congregata nobis videntur, eaque vel specie vel numero terminant,
dum ea observant, quae sub seusum cadunt. siquidem
etiam in naturae ordine longe magis consentaneum erit, ut ea observentur,
quae prorsus eadem sunt, in iis, quae numero quam
paucissimo constant, idque etijjm naturae lege necessario efficitur.
<lb n="40"/> in contemplatione etiam, quae scientiae deservit, longe melius ac
<note type="footnote">15 quamvis et sq.] cf. Averr. p. 202 K 19 conicio non est 25 si—modo (26)
corruptum videtur: conicio vultus ex non vultu fit 31 post etenim addunt codd. Al
ex linea subsequente eiusmodi operatic longe praestantior erit</note>

<pb n="177"/>
rationi magis conseutaneum videtur, ut defiuitis priucipiis atque <note type="marginal">f. 48r</note>
eis, quam fieri potest, numero paucissimis speculemur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="44"><p>Numqiiid autem elementa specie siut defiuita, ex argumento
perspicuum evadet, quod deinceps inducit, ita inquieus: si corpora
<lb n="5"/> defiuitis distiuctionibus diffenmt. quod hunc in modum explicari
potest, corpus a corpore diflterre dicitur (quemadmodum in Libro
de Sensu et iis, quae seusibus percipiuntur, docuimus) iis distinctionibus,
quae seusus movent; quae eaedera si fiuitae sint, corpora
igitur, quae &lt;his&gt; distinctionibus differuut, sunt finita. sed
<lb n="10"/> in Libro de Sensu et iis, quae sensibus percipiuntur, explicatum
fuit differentias omnes defiuitas esse, orauino igitur eiusmodi differentiae,
quae sensum movent, erunt definitae. etenim omne id,
quod seusum mo vet, ex contrario quidem fit; cum autem contraria
in extremitatibus, principiis videlicet ac finibus, consistant,
<lb n="15"/> omnino necessario convenit, ut ea, quae inter haec medium tenent,
sint definita. horum autem, quae sensum movent, differentiae sunt
in iis, quae inter ilia medium occupant, quod autem adversus
Anaxagoram disputavit, ac dissiduum, ad quod eius positionem
deduxit, facilius per deductionevi ad impossibile in Primo Libro de
<lb n="20"/> Ortu et interitu desumptum fuit, ubi per deductionem ad impossibile
explicat, quod sui similes partes babet, specie infinitum non esse.
etenim cum Anaxagoras dicat uuumquodque corpus ex consimilibus
partibus constare, hae si iufiuitae extiterint, necessario fit, ut
re ipsa corpus inveniatur, quod ex iunumerabilibus rebus constet.
<lb n="25"/> quod vero re ipsa ex innumerabilibus constat, id etiam infinitum
existit; hac quidem ratione | fiet, ut unumquodque corpus sit infinitum <note type="marginal">f. 48v</note>
quod sane falsum existit: non igitur quod sui similes partes
habet, est infinitum.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>