<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.25-3.31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.25-3.31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="25"><p>Quare, inquit, nec Leucippus neque Democritus confessionem
subterfugere possunt, quin motus quidam natura inveniatur,
siquidem insectilia, quae prima corpora ab eis dicuntur, vi in
inanitate infinita adinvicem moveri dicunt. Omnino enim
<lb n="10"/> dicendum erit eorum aliquid primum esse, quod natura cietur; in
infinitum nam que sermo progreditur, si alicubi non insistat
penes id, quod natura movet. ex his autem ad id, quod in Timaeo
scriptum est, Aristoteles regreditur. ait namque ex eo, quod elementa
confuso atque inordinato motu ante caeli ortum moveri solebant,
<lb n="15"/> imraortalis deus ea in ordinem redegit. quemadmodum (inquit)
Leucippi et Democriti sequaces, siquidem ponunt insectilia vi
adinvicem in inanitate moveri, fateri coguntur primum aliquid inveniri,
quod natura movet: ad eundem sermouem necessario et ii
ducuntur, qui, cum elementa ante mundi ortum inordinato ac confuso
<lb n="20"/> motu cierentur, a deo fuisse dicunt in ordinem redacta, quemadmodum
in Timaeo scriptum est. bac enim ratione tantum hae
duae sententiae ditferunt inter se, quoniam haec ponit, quod ea,
quae ante mundi ortum ipsa inordinate movebantur, &lt;in&gt;dividua
ilia vero elementa esse, quae hoc modo se habent, affirmat. itaque
<lb n="25"/> necessario huic quoque motum aliquem natura inveniri fatendum
est. aut enim vi ante mundi ortum inordinatus erat elementorum
motus aut natura; si vi, ne sermo in infinitum procedat (quemadmodum
paulo ante dicebamus), convenit, ut in id terminetur, quod
natura quidem movetur; quodsi hi motus natura extiterint, igitur
<lb n="30"/> motus natura invenitur. si autem hoc tamquam manifestum sumatur,
omnino efficitur, ut ordiuis perturbatio prius [ordine non
sit; siquidem quod natura est, prius] est eo, quod praeter naturam
existit. si enim primum &lt;movens&gt; moveatur, natura, non
movetur atque ilia etiam, [quae moventurj non vi in propriis
<lb n="35"/> locis quiescunt, quaudoquidem neque etiam praeter naturae ordinem
ad ea ferebantur; etenim id, quod motum affert, natura quidem
movet. cum &lt;vero&gt; id, quod movetur, natura etiam existat,
| ea etiam, in qui bus levitas est, sursum, ea autem, <note type="marginal">f. 44v</note>
in quibus pondus, deorsum quemadmodum nunc ferentur:
<note type="footnote">6 confessionem] pelitionem Al 10 cietur] fort, movet 13 ait] 30 A
18 movet] cf. supra 31 ardine ordine—prius (32) Al: om. codd. 34
emendavi: (illi etiam) videbant Al COdd. 37 vero addidi</note>

<pb n="162"/>
id omnion κόσμος est, quasi dicas suprema descriptio et ordo; <note type="marginal">f. 44v</note>
talis enim mundi nunc ratio est.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="26"><p>Idem praeterea alia ratione explicavit, quatenus de eo ad
certum quendam terminum uberius disseruit, reliquum vevo sermonis
<lb n="5"/> dimisit, ut illum nos absolveremus. etenim ait: iam vero hoc quispiam
ab eis quaerat, utrum fieri possit, ut inordiuato hoc motu
consensu quodam nonnulla adinvicem congregentur ac eiusmodi
permixtione inter se misceantur, ex qua quidem, si nunc fieret,
planta et animal innovaretur, quemadmodum Empedocli in amicitia
<lb n="10"/> fieri placuit — ait enim, si capita sine cervicibus extitissent ac
aliae partes, statim congregabantur, ex quorum compositione animal
quoddam innovabatur — an hoc fieri non possit? cum autem
usque ad id loci uberius disseruisset, [reliquum sermonem] reticuit,
ut nos illum absolveremus. etenim si fieri potest, ut simili permixtione
<lb n="15"/> miscerentur, planta ergo et animal ante mundum inveniebantur,
quae duo mundi partes sunt, quin immo mundus quidam
ex eis perficitur atque ordinatur. si vero fieri non potest, ut tali
permixtione misceantur, nec motus eorum interminati in infinitum,
sed ordinati extiterint; iidem namque sunt, qui erant in iis, a
<lb n="20"/> quibus proficiscuntur. si vero non, nihil prohiberet, quin hoc modo
misceantur, si motus eorum inordinati existant; motus enim interminatus
nullam partem impeditam habet, ad quam pervenire non
possit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="27"><p>Eorum autem sententiam, qui ante mundum in inanitate ac
<lb n="25"/> tempore infinito innumerabilia corpora velut insectilia extitisse asserunt
(quemadmodum Leucippus ponebat), omnino idem
consequitur, ordinem nempe ac supremam descriptionem semper
praecedere. sive enim id, quod ponunt movere infinitum, unum sit
ac ita id, quod motum affert, moveat vel ut causa vel ut forma,
<lb n="30"/> quemadmodum figura vel exemplar vel aliquid eiusdem ordinis,
sive multa siut, quae moveant, atque, ut sermo continuetur, dicamus,
quod vel unum sit, quod ponunt insectilia haec corpora movere,
vel multa; si autem multa, vel finita sint vel infinita, ac
motus quoque et species motus infinitae sint: omnes &lt;motus&gt; ad eundem
<lb n="35"/> motum relationem habebunt atque ad unum et eundem locum et
iuxta eandem rationem, quemadmodum ii, qui insectilia gravitate
movent, tametsi ipsa infinita existant. si autem omnes motus ad
&lt;eundem&gt; motum atque ad eundem locum relationem habent,
hanc etiam rationem inordinati non invenientur; non enim ex eo,
<note type="footnote">3 et sq.] Averr. p. 189 D—F iisdem fere verbis utitur 19 iidem et sq.] quia
impossibile est, ut transferantur ab eo, secundum quod sunt Averr. 26 Leucippus]
Democritus secundum Simpl. 588, 10 (cf. supra)</note>

<pb n="163"/>
quod non eodem et eadem ratione feruntur corpora, id, quod inordinatum <note type="marginal">f. 44v</note>
est, sequitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="28"><p>Alexander vero postremum hunc sermonem hoc quidem
modo minime explicavit, sed diminutum esse ilium affirmavit; dicere
<lb n="5"/> namque debuerat fieri non posse, ut species motuum sint infinitae,
ac fieri non posse, ut ipsi quoque motus infiniti existant.
sed dissentaneum est hoc dicere, videlicet ut, cum quispiam secundum
positionem statuerit motum esse infinitum, inquirendo, quid ex
hac positione sequatur, dicat ex ea sequi, motum uon esse infinitum.
<lb n="10"/> hoc enim simile est, ac si qui disquireret, si hoc esset animal,
quid ex hac positione sequeretur, diceret: si hoc est animal, sequitur,
ut non sit animal, etenim cum positione aliquid statuatur,
omnino considerari debet, quid ex ilia positione sequatur. nos
vero dicimus fieri non posse, ut ponatur aliquid esse animal, si
<lb n="15"/> dixero: si id animal est, ergo hircocervus; sed non est hircocervus,
igitur nee animal, atque qua ratione hi duo sermones differant
inter se, facile intellegi potest, quaerenti, quid consequatur, omnino
conveuit, ut positionem fateatur; et cum positio erit perfecta, quod
continget, utique apparebit. exempli gratia, si, quid ex hac positione
<lb n="10"/> sequatur, disquirere velimus, nempe si homo habet alas,
[profecto non convenit, ut positio sumatur: videlicet si tu habes alas,]
non es homo; sed tu es homo, igitur non habes alas; sed convenit,
ut id sane speculemur, quod quidem hoc [vel simili] sequitur ordine;
nempe si tu habes alas, necessario eae tibi insunt. ex hoc autem
<lb n="25"/> necessario efficitur, ut voles; ex hoc vero, quod non sis in
terra nec in aqua vel id genus alia, hoc autem alio quidem
ordine nunc etiam positum fuit, non ut infinitum motum destrueret,
sed eius intentio fait demoustratione explicare, ordinem semper
iuveniri; quod similiter effici potest, si motus etiam infinitus
<lb n="30"/> poneretur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="29"><p>Praeterea illud inordinate nihil est aliud nisi contra
uaturam, siquidem proprius atque cognatus ordo eorum,
quae sub sensum cadunt, natura est. ad unum enim contrarium
aliud sequitur, quando per se, non autem ex accidente | f. 45r
<lb n="35"/> ad illud sequitur, si euim elementa infinitis temporibus inordinate
moverentur, eorum igitur status, qui praeter uaturam est, in infinitum
procederet. quod autemin unoquoque genere natura inest,
id quidem maiore ex parte ac diutiusei inest — homo namque
(exempli gratia) natura sanus est, siquidem hoc in maiore
<note type="footnote">1 eodem—ratione] ita Al: ad eundem locum codd. 3 Alexander] cf. Averr. p. 189 Μ
et sq. 9. 12 non om. Averr. lo nos Al: non codd. 21 profecto—alas om.
codd. 36 eorum—status emendavi: nonnulla igitur ordine praeter naturam in
onocederent Al 39 sanus Al: verus codd. male</note>

<pb n="164"/>
hominum parte ac diutius inest; quod vero aeger est, huius contrarium <note type="marginal">f. 45r</note>
existit — infinitum autem amplius est ac in maiore parte
temporis, cum sit in tempore infinito: nihil igitur inordinatum in eo
inest. itaque iis, qui hoc posuerunt, (innuit autem Platonem)
<lb n="5"/> contra contingit: nempe ut ordinis perturbatio a natura
proficiscatur, quoniam longo tempore perseveravit, ordo autem
et mundus contra naturam sit, quoniam eius tempos hoc tempore
brevius existit. hoc enim tempus infinitum est, mundi vero
tempus semper a finito tempore initium sumit, siquidem omne
<lb n="10"/> tempus, quodcumque sit, finitum existit. inde, quemadmodum praefati
sumus, sequitur, mundum esse contra naturam, tametsi natura
quidem sit. nihil autem secundum naturam et simul praeter naturam
esse potest, cum nihil eorum, quae sunt secundum naturam,
sit ut contingit, videlicet inordinatum et praeter naturam.</p><lb n="15"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="30"><p>Quare Anaxagoras bene fecit, qui praedicta absurda declinavit.
non enim ponit mundum ex iis coustare, quae antea inordinate
movebantur, sed ex iis, quae non moventur. quare etiam
alii, cum mundum quodammodo ab initio colligunt (quemadmodum
Empedocles), ad hunc modum ponunt, ex iis videlicet, quae quiescunt.
<lb n="20"/> et reliqua, quae huic addidit sermoni.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="31"><p>Atque in universum haec verba et quae paulo ante retulit
hunc sensum habent. &lt;nos vero dicimus:&gt; quod contra naturam
et quod natura est, non posuere tamquam esse et non esse,
sed ambo esse ponuntur, quatenus motu aliquo sunt, quod enim
<lb n="25"/> natura in homine inest, non est, ut absolute esse dicatur — alioquin
hac quidem ratione, quicquid est natura, esse diceretur —,
sed hoc quidem ex eo dicitur, quod est agere et movere. quemadmodum
illud egredi naturam aliud non est, nisi ut aliquid sit —
alioquin ex hoc omnino sequeretur, ut non essendi hircocervi disposition
<lb n="30"/> contra naturam inveniretur — sed ex eo dicitur, quod est
agere et movere. ita in reliquis aliis rebus natura aliquid invenitur et
contra naturam, motu aliquo et actione. quod autem natura est, prius
est eo, quod contra naturam atque inordinatum existit. videtur autem
motu et non motu. sed non motus absolute neque quadrat in id, quod
<lb n="35"/> natura, neque inid, quod contra naturam existit, siquidem, si desinentiam
sumpseris [intermissionemve], quae ex iis est, quae non motus ac
contra naturam esse existimantur, atque exacta diligentique indagine
eius dispositionem indagaveris, omnino quidem invenies eam
quoque aut motum aliquem esse aut motu prorsus non esse desti-
<note type="footnote">2. 3 amplius—tempore] ita codd. (recte): praeter naturam est, ac in maiore parte et diutius
Al e coniectura 3 inordinatum scripsi: ordinatum codd. Al 12 nihil—
naturam (14) om. Al 19 non ponunt codd. Al 22 nos—dicimus addidi
27 movere] moveri Al (hic et infra) 34 sed addidi 35. 36 desinentiam . . .
intermissionemve] codd. hic ef infra unam tantum vocem habent</note>

<pb n="165"/>
tutam, siquidem rei desinentia actio quaedam est. praeterea sic <note type="marginal">f. 45r</note>
etiam dici potest: rei intermissio [seu desinentia] sme ulla actione
non invenitur. huius vero agentis actio si fuerit mutata, haec
quidem mutatio non evit eius intermissio [seu desinentia] , sed corruptio
<lb n="5"/> tantum; si autem continuo mutetur, haec est eius intermissio
[ac desinentia]. quemadmodum intermissio eius, quod calefacit,
perinde est acsi ac si ipsum commutatum sit,
secundum transmutationem accepit, ac omnis transmutatio motus
quidam existit. istaec autem cum hoc quidem modo se habeant,
<lb n="10"/> consentaneum est, ut exacta discussione illorum sententiam perpendamus,
qui mundum ex iis, quae ab initio in aeternitate inordinata
extiterant, constare affirmabant. dicunt nempe mundum ex iis
innovatum esse, quae aliquo modo &lt;non&gt; mota sunt, perspicuum
autem dispositionem eius, quod natura existit, motu quidem in eo
<lb n="15"/> inveniri: mundus itaque ex eo, quod contra naturam est. &lt;quod
igitur contra naturam est,&gt; comparatione prius erit; quod
ac dissentaneum est. iis vero, qui mundi condendi initium ab iis,
quae non moventur, ducunt, nulla harum incommoditatum contingit.
non enim per non motum &lt;et motum&gt; intellegimus id, quod contra
<lb n="20"/> naturam et quod natura existit: igitur quod natura est, ex eo non
efficitur, quod contra naturam existit. videtur enim hoc etiam concedere,
siquidem non quod non est neque generabile ex genito, neque
etiam quod naturam egreditur ex eo, quod est natura, &lt;efficitur&gt;;
hac enim ratione esset id, quod contra naturam est, eo
<lb n="25"/> prius, quod natura existit. Anaxagorae autem atque Empedoclis
opinio fuit loco eius, quod contra naturam est, ponere id,
quod natura existit, quatenus id, quod natura est, eo prius erit,
quod contra naturam quodque postremo loco existit; hic
quoniam ait ex eo, quod res tranquillae manebant, intellectum eas
<lb n="30"/> segregasse, ille autem, quoniam &lt;dicit&gt; ex iis, quae segregata
&lt;minime&gt; constare neque fieri posse, ut hoc quidem modo
etenim ex uno eodemque non convenit, ut dicamus unum et idem
fieri eum affirmare, siquidem nunc | ex distinctis, non autem ex <note type="marginal">f. 45v</note>
confusis rebus constat, neque dicebat mundum mediante concordia
<lb n="35"/> generatum esse, sed penes id, quod de medietate concordiae retulit,
dicebat &lt;mundi&gt; ortum vincente concordia moliri. etenim dum
tentant congregantes aliquo modo, huic adstipulatur; con-
<note type="footnote">7 sed—quandam] sed eius dispositio est quam Al 13 non, item (15. 16) quod—est,
item (19) et motum addidi 26 loco—ponere locus incertus; fort, quod contra nat. est,
quodammodo ponere tamquam 28 hic] videlicet Anaxagoras: hoc Al 30 ille]
scil. Empedocles: id Al certe Al 30.31 dicit et minime supplevi: quoniam ex iis, quae
segregata erant, constabat. at dicere non potest, . . fuisse Al 35 generatum esse]
extitisse Al 36 vincente] fort, victa (locus difficilis) 37 tentant] Arist. p. 301a13</note>

<pb n="166"/>
cordia enim veluti coniunctio quaedam existit. atque hi duo, <note type="marginal">f. 45v</note>
quemadmodum dicebamus, praedicta incommoda evaserunt. qui
vero ex inordinatis rebus dicunt mundum esse generatum, haec absurda
evitave non possunt.</p><lb n="5"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>