<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.25-3.28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.25-3.28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="25"><p>Quare, inquit, nec Leucippus neque Democritus confessionem
subterfugere possunt, quin motus quidam natura inveniatur,
siquidem insectilia, quae prima corpora ab eis dicuntur, vi in
inanitate infinita adinvicem moveri dicunt. Omnino enim
<lb n="10"/> dicendum erit eorum aliquid primum esse, quod natura cietur; in
infinitum nam que sermo progreditur, si alicubi non insistat
penes id, quod natura movet. ex his autem ad id, quod in Timaeo
scriptum est, Aristoteles regreditur. ait namque ex eo, quod elementa
confuso atque inordinato motu ante caeli ortum moveri solebant,
<lb n="15"/> imraortalis deus ea in ordinem redegit. quemadmodum (inquit)
Leucippi et Democriti sequaces, siquidem ponunt insectilia vi
adinvicem in inanitate moveri, fateri coguntur primum aliquid inveniri,
quod natura movet: ad eundem sermouem necessario et ii
ducuntur, qui, cum elementa ante mundi ortum inordinato ac confuso
<lb n="20"/> motu cierentur, a deo fuisse dicunt in ordinem redacta, quemadmodum
in Timaeo scriptum est. bac enim ratione tantum hae
duae sententiae ditferunt inter se, quoniam haec ponit, quod ea,
quae ante mundi ortum ipsa inordinate movebantur, &lt;in&gt;dividua
ilia vero elementa esse, quae hoc modo se habent, affirmat. itaque
<lb n="25"/> necessario huic quoque motum aliquem natura inveniri fatendum
est. aut enim vi ante mundi ortum inordinatus erat elementorum
motus aut natura; si vi, ne sermo in infinitum procedat (quemadmodum
paulo ante dicebamus), convenit, ut in id terminetur, quod
natura quidem movetur; quodsi hi motus natura extiterint, igitur
<lb n="30"/> motus natura invenitur. si autem hoc tamquam manifestum sumatur,
omnino efficitur, ut ordiuis perturbatio prius [ordine non
sit; siquidem quod natura est, prius] est eo, quod praeter naturam
existit. si enim primum &lt;movens&gt; moveatur, natura, non
movetur atque ilia etiam, [quae moventurj non vi in propriis
<lb n="35"/> locis quiescunt, quaudoquidem neque etiam praeter naturae ordinem
ad ea ferebantur; etenim id, quod motum affert, natura quidem
movet. cum &lt;vero&gt; id, quod movetur, natura etiam existat,
| ea etiam, in qui bus levitas est, sursum, ea autem, <note type="marginal">f. 44v</note>
in quibus pondus, deorsum quemadmodum nunc ferentur:
<note type="footnote">6 confessionem] pelitionem Al 10 cietur] fort, movet 13 ait] 30 A
18 movet] cf. supra 31 ardine ordine—prius (32) Al: om. codd. 34
emendavi: (illi etiam) videbant Al COdd. 37 vero addidi</note>

<pb n="162"/>
id omnion κόσμος est, quasi dicas suprema descriptio et ordo; <note type="marginal">f. 44v</note>
talis enim mundi nunc ratio est.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="26"><p>Idem praeterea alia ratione explicavit, quatenus de eo ad
certum quendam terminum uberius disseruit, reliquum vevo sermonis
<lb n="5"/> dimisit, ut illum nos absolveremus. etenim ait: iam vero hoc quispiam
ab eis quaerat, utrum fieri possit, ut inordiuato hoc motu
consensu quodam nonnulla adinvicem congregentur ac eiusmodi
permixtione inter se misceantur, ex qua quidem, si nunc fieret,
planta et animal innovaretur, quemadmodum Empedocli in amicitia
<lb n="10"/> fieri placuit — ait enim, si capita sine cervicibus extitissent ac
aliae partes, statim congregabantur, ex quorum compositione animal
quoddam innovabatur — an hoc fieri non possit? cum autem
usque ad id loci uberius disseruisset, [reliquum sermonem] reticuit,
ut nos illum absolveremus. etenim si fieri potest, ut simili permixtione
<lb n="15"/> miscerentur, planta ergo et animal ante mundum inveniebantur,
quae duo mundi partes sunt, quin immo mundus quidam
ex eis perficitur atque ordinatur. si vero fieri non potest, ut tali
permixtione misceantur, nec motus eorum interminati in infinitum,
sed ordinati extiterint; iidem namque sunt, qui erant in iis, a
<lb n="20"/> quibus proficiscuntur. si vero non, nihil prohiberet, quin hoc modo
misceantur, si motus eorum inordinati existant; motus enim interminatus
nullam partem impeditam habet, ad quam pervenire non
possit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="27"><p>Eorum autem sententiam, qui ante mundum in inanitate ac
<lb n="25"/> tempore infinito innumerabilia corpora velut insectilia extitisse asserunt
(quemadmodum Leucippus ponebat), omnino idem
consequitur, ordinem nempe ac supremam descriptionem semper
praecedere. sive enim id, quod ponunt movere infinitum, unum sit
ac ita id, quod motum affert, moveat vel ut causa vel ut forma,
<lb n="30"/> quemadmodum figura vel exemplar vel aliquid eiusdem ordinis,
sive multa siut, quae moveant, atque, ut sermo continuetur, dicamus,
quod vel unum sit, quod ponunt insectilia haec corpora movere,
vel multa; si autem multa, vel finita sint vel infinita, ac
motus quoque et species motus infinitae sint: omnes &lt;motus&gt; ad eundem
<lb n="35"/> motum relationem habebunt atque ad unum et eundem locum et
iuxta eandem rationem, quemadmodum ii, qui insectilia gravitate
movent, tametsi ipsa infinita existant. si autem omnes motus ad
&lt;eundem&gt; motum atque ad eundem locum relationem habent,
hanc etiam rationem inordinati non invenientur; non enim ex eo,
<note type="footnote">3 et sq.] Averr. p. 189 D—F iisdem fere verbis utitur 19 iidem et sq.] quia
impossibile est, ut transferantur ab eo, secundum quod sunt Averr. 26 Leucippus]
Democritus secundum Simpl. 588, 10 (cf. supra)</note>

<pb n="163"/>
quod non eodem et eadem ratione feruntur corpora, id, quod inordinatum <note type="marginal">f. 44v</note>
est, sequitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="28"><p>Alexander vero postremum hunc sermonem hoc quidem
modo minime explicavit, sed diminutum esse ilium affirmavit; dicere
<lb n="5"/> namque debuerat fieri non posse, ut species motuum sint infinitae,
ac fieri non posse, ut ipsi quoque motus infiniti existant.
sed dissentaneum est hoc dicere, videlicet ut, cum quispiam secundum
positionem statuerit motum esse infinitum, inquirendo, quid ex
hac positione sequatur, dicat ex ea sequi, motum uon esse infinitum.
<lb n="10"/> hoc enim simile est, ac si qui disquireret, si hoc esset animal,
quid ex hac positione sequeretur, diceret: si hoc est animal, sequitur,
ut non sit animal, etenim cum positione aliquid statuatur,
omnino considerari debet, quid ex ilia positione sequatur. nos
vero dicimus fieri non posse, ut ponatur aliquid esse animal, si
<lb n="15"/> dixero: si id animal est, ergo hircocervus; sed non est hircocervus,
igitur nee animal, atque qua ratione hi duo sermones differant
inter se, facile intellegi potest, quaerenti, quid consequatur, omnino
conveuit, ut positionem fateatur; et cum positio erit perfecta, quod
continget, utique apparebit. exempli gratia, si, quid ex hac positione
<lb n="10"/> sequatur, disquirere velimus, nempe si homo habet alas,
[profecto non convenit, ut positio sumatur: videlicet si tu habes alas,]
non es homo; sed tu es homo, igitur non habes alas; sed convenit,
ut id sane speculemur, quod quidem hoc [vel simili] sequitur ordine;
nempe si tu habes alas, necessario eae tibi insunt. ex hoc autem
<lb n="25"/> necessario efficitur, ut voles; ex hoc vero, quod non sis in
terra nec in aqua vel id genus alia, hoc autem alio quidem
ordine nunc etiam positum fuit, non ut infinitum motum destrueret,
sed eius intentio fait demoustratione explicare, ordinem semper
iuveniri; quod similiter effici potest, si motus etiam infinitus
<lb n="30"/> poneretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>