<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.21-3.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.21-3.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="21"><p>Omnino quidem, inquit, iuxta horum sententiam accidit
<lb n="25"/> nullum corpus aliquando inveniri, aut certe fieri posse,
ut non inveniatur. si enim corpora superficierum causa sint et in
ea, quorum gratia aliquid est, cum dissolvitur, aliquando dissolvatur,
tunc sane corpus tolletur, quandoquidem dissolvi potest,
cum vero facile sit ad intellegendum, non antea posuit corpora disolvi
<lb n="30"/> in superficies et quemadmodum corpora in superficies, ita
superficies in lineas et has in puncta dissolvi. praeterea hoc quoque
dicit: tempus ex momentis constat pariter ac compositio ex punctis;
cum igitur tempus in momenta dissolvitur ac momenta tempus non
sunt, fieri potest, ut tempus aliquando non sit. sed quod ex nostro
<lb n="35"/> sermone iutellegitur, cum | dicimus tempus aliquando non esse, in <note type="marginal">f. 43v</note>
universum necessario efficit temporis coustitutionem. qua autem
ratione eiusmodi sermo iuxta sententiam Aristotelis duabus sententiis
eorum adversetur, qui dicunt corpora ex superficiebus constare,
<note type="footnote">4 coniunguntur scripsi: coniungitur codd. Al 18 multitudine supplevi
26 non add. Al: om. codd.: res incerta 29 non addidi: corpora — superficies
scripsi: codd. Al exhibent: (cum vero ipsemet praemisissel posuissetque) extremitates in puncta
corpora (sic) dissoloere . . . et hae in puncta dissolvuntur. 36 et sq. cf. Averr. p.
183 L et sq. et p. 316 EF 37 duabus iure om. Averr.</note>

<pb n="158"/>
captu (id me hercule) facile non est, nisi captiosus quis esse <note type="marginal">f. 43v</note>
velit. idem, inquit, etiam positioni Auaxagorae accidit, qui
mundum ex uumeris constare pronuntiabat; etenim &lt;Aristoteles&gt;
asserit ex iis mundum generari, quae gravitatem habent — naturalia
<lb n="5"/> enim corpora et gravitatem et levitatem habent — nec igitur ex
unitatibus neque etiam ex numeris constat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="22"><p>Sed contra hoc Plato obicit, quod in Timaeo scripsif, quasi
Protagoras (?) dixisset Socrati: sit tua conclusio iuxta mei sermonis
intellectum esset, vere quidem &lt;concluderet&gt;; cum autem agendi vis
<lb n="10"/> ex eo proficiscatur, quod mei sermonis sensum non percepisti, quin
aliguando in alium detorsisti, mea res non agitur. si vero non,
quonam igitur in loco inquit Plato lineam ex punctis vel superficiem
ex lineis componi? vel qua ratione ex eo, quod inquit corpora ex
extremitatibus coustare, sequitur, ut essentiam linearum ex punctis
<lb n="15"/> constituat? etenim quemadmodum praefati sum us, duobus modis
extremitas cum extremitate componitur, quorum alter est ad lineam,
alter vero ad latitudinem iniectionemque, et ita linea componitur
cum linea; lineam autem ex punctis ac extremitatem ex lineis
componi non nisi congregatione unius cum altero intellegi debet;
<lb n="20"/> corpora autem iuxta eius sententiam non congregatione, sed ad
lineam ex extremitatibus componuntur: qui igitur sequitur, ut linea
ex punctis generetur, cum generationis modus cuiuslibet istorum
diversus sit a geueratioue alterius? atque in uuiversum modo aliquo
absurdum non est, ut, cum de prima forma, quae est in materia,
<lb n="25"/> quaesierit aliquis — et est id, quod tribus dimensionibus praeditum
est — reliquae reliquae naturae, nempe caliditas, frigiditas, siccitas,
humiditas et qualitates, quae ex eis constant, cousequuntur — et
ideo tantum invenitur forma per se, cum quaesierit primam formam,
quae est in materia, et formas dissolverit — &lt;dico, absurdum non est&gt; ut
<lb n="30"/> primo superficies sint et istae ante rectangulos (ad eas namque
sermo terminatur), quoniara ipsae longe pluriraum praecedunt, in
quantum etiam inveniuntur reliquas qualitates corpori impartiri, sed
<note type="footnote">2 Anaxagorae corruptum: ὥσπερ τῶν Πυθαγορείων τινές Arist. p. 300a16 3 pronuntiabant
codd. (cf. adnotationem praecedentem) 7—11 hic quoque locus in
scriptis Plat, non invenitur. Protagoras scripsi: Anaxagoram Al Averr.: codd. incerti;
conclusio . . concluderet ita Averr., quern Al sequitur: codd. corrupti. fort., ut vult vir cl. Ed.
Zeller, Theaetetus 166 A—C intellegitur. Al vertit: Quod autem in Thimaeo circa hunc
sermonem inquit Plato, id profecto est. sed Anaxagoras dixit Socrati: si tua conclusio iuxta
mei sermonis intellectum mihi adversaretur, vere quidem concluderel: cum autem mei sermonis
sensum non percipias, eam mihi adversari non puto. 15 et sq.] cf. Simpl. p. 5758
et sq. 17 iniectionemque Al: et superpositionem Averr. (recte) 183 Μ et sq.; cf. supra
p. 156,34 26 quam emendavi: quae religuas naturas nempe caliditatem . . . Al
29 dico -ut scripsi duce Averr.: donec codd. Al.</note>

<pb n="159"/>
ea ratione, qua forma, non praecedunt, siquidem corpus eis prius <note type="marginal">f. 43v</note>
existit. forte autem de eo quispiam existimare poterit, ipsum nempe
posuisse corpora ex extremitatibus constare, ex eo, quod corpora
congregatione ex extremitatibus constituuntur, non autem compositione.
<lb n="5"/> si autem compositione existent in extremitatibus per
lineas constituerentur, id, quod inter extremitates terrainabitur, immensum
non erit, neque etiam corporeum densum per extremitates.
perscrutandum itaque erat, quid mirum hoc in loco sibi veliet
philosophus iste. de his autem haec dixisse sit satis, quandoquidem
<lb n="10"/> idem convenit, ut de illis dicatur, qui Pythagorae sectam
secuti sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="23"><p>His autem sermonibus explicatis, qui ideo dicuntur, quoniam
multum interest dicere, corpora ex extremitatibus constare, cum in
eis assumpsisset corpora gravitatem et levitatem habere, id illis inesse
<lb n="15"/> probare aggreditur. Itoc autem eo probatur, quod naturalem
motum habent. hic autem omnino efficitur, quoniam inclinationem
habere sumuntur; inclinationis autem species duae, gravitas et
levitas, sunt, siquidem grave est, quod ad inferiorem, leve autem,
quod ad superiorem locum inclinat. simplicibus autem corporibus,
<lb n="20"/> videlicet elemeutis, prima quidem ratione motum aliquem
a natura datum esse hunc in modum docet. quoniam
enim, inquit, corpora moveri videntur, vel vi vel contra naturam
moventur; si vero vel vi vel contra naturam moventur, omnino
itaque illis alter etiam motus naturalis inest; quemadmodum
<lb n="25"/> enim superius dictum, in Physicis autem demonstratum fuit, fieri
non potest, ut quiddam contra naturae ordinem nioveatur, nisi natura
cieatur, ac plane et absolute moveri non potest, cum eius
propriam ac peculiarem naturam hac comparatione egrediatur. in
universum autem cum aliquid aliquem motum habet, quocum alios
<lb n="30"/> &lt;eiusdem&gt; rei motus&gt; comparare licet, qui vel leviores vel confusi
sine ordine vel breviore tempore sunt, vel ob aliud quippiam — et
haec est ratio eius, quod contra naturam dicitur —, fieri non potest,
ut ille motus una cum quolibet horum contra naturam existat.
quamvis autem aliquid plures habeat motus praeter naturam, tamen
<lb n="35"/> ex praedictis causis motum quoque naturalem, et unum quidem, habeat
necesse est. quemadmodum enim unaquaeque res uno quidem modo
<note type="footnote">1 praecedit et ea codd. Al 6 inter extremitates Averr. Al: inter lineas codd.
12. 13 qui—dicere suspecta: conicio qui refutarunt 23 moventur supplevi
25 superius] I 2 et 295a2 Physicis] IV 8 27 ac Al: om. codd.; fort, supplendum:
et si naturaliter non movetur 29 codd. Al addunt non ante habet
quocum et sqq.] Al vertit: verum si ei cetera ilia comparentur, vel leviora vel confusu ac
sine ordine depehenduntur, vel eo quia parvo tempore sint . . fieri non potest, ut aliquo dictorum
modorum motus hic contra naturam existat 34 quamvis—est (36) om. Al</note>

<pb n="160"/>
est, diversis vero modis non est, ita etiam se habet, quod natura <note type="marginal">f. 43v</note>
et quod contra naturam existit. quae enim natura sunt, uuo modo
iaveniuntur, quae autem contra naturam, diversis modis, ob transmutationem, 
quae est in natura; nihil enim prohibet, quin transmutationes
<lb n="5"/> | plures sint. naturalis igitur motus in corporibus invenitur.</p><note type="marginal">f. 44r</note></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="24"><p>Quod etiam ex quiete perspici licet, etenim omne, quod quiescit,
vel vi vel natura [quiescit]; natura ibi quiescit, quo suapte natura
fertur [vel eo in loco, ad quem inclinationem habet], vi autem ibi
<lb n="10"/> quiescere videtur, quo vi fertur. quoniam igitur aliquid in medio
man ere videtur, quemadraodum terra, vel igitur hunc in locum
violeuter movetur ac vi quoque in eo quiescit, vel natura. quodsi
eius quies hoc in loco erit natura, perspicuum est eius
etiam motum ad medium esse natura — eodemque modo motus
<lb n="15"/> corporis erit — si vero vi in medio quiescit, omnino aliquid esse
oportet, quod eam cogat impediatque, quominus moveatur loco. et
sumatur corpus, quod eam impedit, vel quiescens impedire vel,
dum movetur, hoc efficere. si eo, quod quiescit, eam impedit et
omne, quod quiescit, vel natura vel vi quiescit, erit etiam eius quies
<lb n="20"/> vel vi vel natura. quare ad eandem rationem revolvemur; dicemus
namque, si natura (quiescit, natura motus invenitur, si autem vi,
eosdem sermones proferemus ac senno in immensum procedet,
quod fieri non potest. quodsi id, quod terram ferri impedit ac
eam quiescere cogit, ea quidem ratione eam cogat ac impediat,
<lb n="25"/> quatenus nempe movetur, quemadmodum Empedocles dixit
magnam conversionem rotationemque terrae quietis causam esse:
animadvertendum erit, quo nam terra ferretur, si ferretur; convenit 
enim, ut locus quidem sit, quo terra feratur, siquidem
omnis motus hinc illuc fieri debet, si enim propriae terrae naturae
<lb n="30"/> esset, ut tempore praeterito in infinitum lata esset, motus igitur
nunquam finisset, cum id, quod fine caret, transiri non possit; quod
autem transiri ac finiri non potest, nee initium habere poterit.
etenim si impossibile erit, ut homo (exempli gratia) incedat per longitudinem 
&lt;campi&gt; neque etiam est generatione. itaque convenit, ut
<lb n="35"/> eius motus terminum ac finem sortiatur. si enim feretur, in eo
etiam quiescet; ad hunc autem locum quando terra movebitur, in
eo natura quiescet: igitur eius etiam motus in eum locum erit natura. 
quare motus quidam natura etiam invenitur. eadem quoque
de eo nobis dicenda sunt, quod prohibet terram natura sua et quod
<lb n="40"/> eam ferri impedit, siquidem vel impedit eam natura vel contra
<note type="footnote">9 vel—habet habet Al: om. codd. 25 Empedocles emendavi: quemadmodum diximus, seuetur
maximam caeli conversionem Al 34 campi supplevi secundum Averr. p. 186H;
codd. habent signum lacunae: quod enim homo longitudine esse non potest Al</note>

<pb n="161"/>
naturam. convenit autem, ut naturalis motus eam praecedat; quod <note type="marginal">f. 44r</note>
enim contra naturam est, ad id ascendit, quod secundum naturam
existit. quare si aliquid aliud cieatur, et quiescet propter aliquid aliud
vi. itaque convenit, ut secundum positum hunc sermonem motus
<lb n="5"/> aliquis natura deprehendatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>