<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.17-3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.17-3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="17"><p>Illud deinceps perspicuum fiet nec id omnino verum esse, quod
<lb n="15"/> asserunt nonnulli, ex iis videlicet grave componi posse, quorum unumquodque
nullius ponderis existit, quemadmodum (praeter id tamen,
quod opus sit) in aliis rebus conspicimus; duorum enim colorum,
ex quibus (exempli gratia) caeruleus color conflatur, caeruleum
nullum esse, ex illis tamen caeruleum colorem fieri, etenim quomodo
<lb n="20"/> explicabunt, quot numero sint ea, quae gravitate carent, ex
quorum vero congregatione oritur grave, et in qualibus contingant,
cum interminata indefinitaque mensura collectio non sit? quare
convenit, ut grave, quatenus numerus, nihil conferat ad rationem
gravis.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="18"><p>Sed hoc perspicuum est, nempe id, quod gravi aliquo gravius
est, omnino quidem gravitate mains et gravius esse et si id, quod
gravius est, tale quidem sit, quia quatuor habet puncta, cum id,
quod est minus grave, tribus punctis praeditum sit, perspicuum est
et manifestum, ipsum grave esse, quia gravi gravius absolute grave
<lb n="30"/> est, quemadmodum id, quod albius est, omnino album
existit. addidit autem hunc sermonem ex eo, quod antea dictum
fuit | id, quod comparatione aliquid est, non esse absolute id, <note type="marginal">f. 43r</note>
ad quod comparatur, siquidem non absolute eligibile est, quod
eligibili eligibilius est, quemadmodum antea dictum fuit. &lt;quod igitur&gt;
<lb n="35"/> ex quatuor punctis &lt;constitutum est,&gt; quatenus gravius est eo, quod
<note type="footnote">2 si—est] grave durum esse aut molle Al 4 densior] mollior Al 21 contingant
scripsi: contingat codd. Al 23 quatenus—gravis (24) Al ex emendatione: codd.
corrupti 29.30 grave est scripsi: gravius non est codd.: non est (omisso grave),
sed gravius quidem est Al 33 non—est (34) scripsi, levi emendatione: non quod
absolute dignum est, sed cum erit aliquid, quod digno dignius est Al male 34. 35 quod,
igitur et constitutum est supplevi: (fuit) de quatuor punctis penes id, quod gravius est eo,
quod tribus punctis praeditum est; etenim in eo maior gravitas inest </note>

<pb n="156"/>
tribus punctis praeditum est, gravius est. et idea, si ab hoc graviore <note type="marginal">f. 43r</note>
grave auferatur, quod tribus punctis praeditum est, gravitas, quae
remanet, erit punctum; in hoc autem puncto gravitas inerit; cum
enim ex gravi gravitas quaedam detracta fuerit, quod remanet, erit
<lb n="5"/> ipmm etiam grave, itaque iuxta banc proportionem quoque necessario
illis dicere contingit in puncto esse gravitatem; si autem
corpora ex superficiebus coustarent, omuino ea dissidua et incommoda
necessario sequerentur, quae antea commemoravimus. ipse
autem de puncto disseruit; quod enim couvenit ut de iis dicatur,
<lb n="10"/> constat de superficiebus quoque dici posse, sunt qui hunc sennonem
hoc modo refellere studeant: cum sententiam eorum comprobasse videretur,
qui rationem numeri nihil ad generationem gravitatis conferre
asserebant, tamen cum rem exposuit, sic egit, quasi numerus non nihil
hac in re conferret; ponit enim id, quod gravius est, ex quatuor
<lb n="15"/> punctis (exempli gratia), quod autem minus grave est, ex tribus
punctis constare. at si numerus ad generationem gravis nullo modo
conferat, nihil certe prohibebit in eo, quod minoris numeri est, minorem
esse gravitatem, in eo vero, quod maioris numeri est, haud dubie
maiorem esse gravitatem, ita ut numerus hac ratioue etiam aliquid
<lb n="20"/> conferat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="19"><p>Praeterea non convenit, nisi ut, quemadmodum linea cum linea
componitur, et secundum longitudinem et secundum latitudinem, ita
superficies etiam cum superficie componatur. linea autem componitur
duobus modis . . . si [ad latitudinem] superficies componantur, erit
<lb n="25"/> [aliquod] corpus, quod ex hac compositione innovatur, nec elementum
nec aliquid ex elementis &lt;compositum&gt;; &lt;compositum&gt;
autem ac dissentaneum est corporeum quippiam nec elementum nec
aliquid ex elementis &lt;compositum&gt; esse, atqui nec elementum
aliquid ex elementis ex hac compositione innovatur, siquidem ex
<lb n="30"/> eiusmodi compositione non innovatur corpus octahedrum neque
etiam cubus, quemadmodum neque alia corapositio ex ea innovatur,
non illud videlicet corpus, quod dodecahedrum, neque illud, quod
icosahedrum appellatur quaeque elemeuta existunt. dicendo autem
ex longitudine componi lineam intellegit coniunctam et iniectam
<lb n="35"/> &lt;προστιθεμένην&gt;; similiter cum dicit superficiem. componi cique
longitudine annecti, quando [cum linea] coniungitur ex eaque alia
superficies secundum rectitudinem innovatur. at superficies ad latitu-
<note type="footnote">1.2 et ideo—auferatur emendavi: gravitate igitur id grave maius erit, quod tribus [l.
. . est, quare gravitas Al 11 refellere student] sic conieci duce Al: codd. corrupti
15.16 punctis scripsi: superficiebus codd. Al (ut supra) 22.23 et secundum—latitudinem
scripsi: et longitudo et superficies codd. Al 24 lacunae signum post modis posui;
ad latitudinem Al: om. codd. componatur codd. Al. 30 πυραμίς excidit
36 cum linea Al: om. codd.</note>

<pb n="157"/>
dinem cum ea coniungitur et componitur, dum ad unam partem <note type="marginal">f. 43r</note>
coniuncta vel posita erit &lt;ἐπιτιθέμενον&gt;. superficierum autem
de qua memiuit Timaeus, ex longitudine quidem dicitur,
siquidem neque etiam superficies, cum coniunguntur &lt;ἐπιτίθεται&gt;,
<lb n="5"/> corpora innovabunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="20"><p>Praeterea, inquit, ex eorum sententia unum corpus altero gravius
est, vel quoniam substantia eius ex maiore superficierum multitudine
constat, quemadmodum &lt;Platonem&gt; in Timaeo dixisse existimat
et hoc quemadmodum de igne asserebat ipsum talem esse, quoniam
<lb n="10"/> eius essentia ex paucioribus constat partibus — vel non superficierum
multitudine gravius est, sed quoniam suapte natura ac
propria tale existit. at si aliquid ea ratione grave extitisset, quoniam
eius essentia ex multitudine superficierum constaret, ex hoc
omnino sequeretur eiusmodi superficies quoque graves esse, etenim
<lb n="15"/> nihil prorsus conferet, ut aliquid gravius sit, si id ei adiungatur,
quod expers gravitatis est; quibus gravibus existentibus, linea et
punctum etiam gravia erunt; etenim quemadmodum linea ex punctis,
ita ex lineis superficies atque ex his corpora fiunt. si vero &lt;multitudine&gt;
non erunt graviora, siquidem quam comparationem proportionemque
<lb n="20"/> corpora habent inter se, eandem superficies ad invicem
habere dicuntur eademque de linea et puncto ratio erit:
sic etiam eadem prorsus absurda omnino sequerentur, punctum
nempe dividuum ac individuum esse.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>