<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.11-3.17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:3.11-3.17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="11"><p>| Praeterea in iis est, quae fieri non possunt, ut, cum duae <note type="marginal">f. 41v</note>
res sint, quarum neutra gravitatem habeat, ambae simul
iunctae gravitatem habeant. scite autem dictum esse opinor,
<lb n="20"/> ambas simul iunctas gravitatem habere, si enim totum diceremus,
forte quispiam occurrere potuisset inquiens, fieri posse, cum duae
res sunt, quarum neutra gravitatem habet, ut [totum,] quod ex
illis couflatur, gravitatem sortiatur, quemadmodum id, quod ex
materia et forma colligitur, quorum neutrum possidet gravitatem;
<lb n="25"/> id vero cum Aristoteles dixisset, omnem sustulit dubitationem, quae
hac in re contingere potuisset. sique fieri non potest (quemadmodum
diximus) cum duae res sint, quarum neutra gravitatem
habeat, ut ambae simul iunctae gravitatem habeant,
et corpora, quae sensu percipiuntur, vel omnia vel aliqua
<lb n="30"/> gravitatem habeant, ut terra et aqua: perspicuum est
igitur ea, ex quibus constant, gravitate quoque esse praedita. si
ergo ex superficiebus constarent, superficies etiam gravitatem haberent,
sique iis gravitas inesset, puncta etiam, ex quibus illae lineae constant,
gravia quoque extitissent; sed puncta gravitatem non habent:
<lb n="35"/> neque igitur lineae, nec etiam superficies gravitate praeditae sunt.
ex hoc etiam eadem ratione deduceretur, ut corpora quoque gravitatis
sint expertia; sed secundum existimationem gravia sunt — hoc
autem dissonum est — non igitur corpora ex superficiebus consistunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="12"><p>Atque in punctis nullam gravitatem inesse perspicuum
<lb n="40"/> est. quod enim grave, dividuum est; punctum autem di-
<note type="footnote">16 naturalia] τοιούτοις p. 299a24: naturulem considerationem Al 19 scite—diceremus
(20) om. codd.: cf. Averr. p. 178H, qui Alexandrum laudat, et Simp], p. 573, 12
22 totum Al: om. codd. 27 gravitatem om. codd. 33 post inesset excidisse videtur: lineae
etiam, ex quibus illae superficies constant, graves quoque extitissent, sique iis gravitas inesset</note>

<pb n="151"/>
viduum non est, nee quod dividuum est, fieri potest, ut in individuo <note type="marginal">f. 41v</note>
sit. an autem grave dividuum sit, hunc in modum doceri
potest, omne grave &lt;gravius&gt; alio et levius esse potest;
autem levius est et gravius, id leve et grave non est necessario.
<lb n="5"/> et quod eligibile est, aliquo eligibilius vel magis fugiendum
esse potest; &lt;quod autem eligibilius est et magis fugiendum&gt;,
potest, ut eligibile vel fugiendum necessario non sit. ex hac autem
sententia colligitur, quod plane et absolute dicitur, ex earum rerum
numero esse, quae finem admittunt. homo enim non dicitur comparatione,
<lb n="10"/> siquidem homo non dicitur magis comparatione ad alium
hominem, quodque eligibilius est altero comparatione, hand dubie
eligibile non est. pleraque enim sunt, quae, cum absolute
parva sint, aliis maiora sunt, queraadmodum eligibile etiam
aliquo eligibilius erit; quod vero eligibilius altero est, haud dubie
<lb n="15"/> eligibile non est; etenim morbus malo eligibilius quiddam est, absolute
autem eligibile non erit omnino. quibus praegustatis perspicuum
evadit, iuxta hypothetici syllogisimi ordinem, hoc modo sermonem
procedere. si quicquid penes nos, quatenus grave est et gravius
quoddam est, necessario pondeve quodam gravius esse dicitur, grave
<lb n="20"/> omne dividuum erit; atqui verum est assumptum, igitur et consequens.
omne itaque grave dividuum est; punctum vero dividuum
non est: ex hoc plane in secunda figura deducitur punctum grave
non esse, hie autem sermo verus est, sed ea ratione exstruitur,
qua illationis causam non habet. primo quidem quoniam propositio,
<lb n="25"/> quae de gravi dicebatur, quod alio gravius et alio levins etiam
esse potest, contingens est; item et ea, in qua dicitur, quod gravius
et quod levins est, fieri potest, ut grave vel leve necessario non sit;
dicere enim non est necesse potestate idem est ac dieere potest
esse, exemplum vero, quod in hoc deduxit, videlicet sieuti magnum
<lb n="30"/> maius erit, maius vero non omne magnum, ut necessarium
quidem ponitur, quatenus sermonem sensim disponit
postulatque, ut hoc modo intellegatur. deinceps, cum haec prius
disposuisset, quatenus positionem aceepit ad conclusionem minime
ordinatam nec ei accommodam, cum eam de hoc non dixerint, secundam
<lb n="35"/> illi adiunxit, non aliter ac si ei assentirent, eique consequens
adiecit, perinde quasi illud faterentur, ex eo, quod neque etiam
assumptum explicavit, quoniam ei non assentitur. etenim cum haec
conclusio, in qua dicitur omne grave dividuum est, eius consequens
sit, assumptum igitur natura tale erit: nempe quicquid grave est
<lb n="40"/> vel gravitate praeditum fuit, hand dubie necessario maius erit; id
<note type="footnote">3 gravius scripsi: gravitas codd. 6 quod—fugiendum supplevi 14 et seq.] cf.
Simpl. 570,7 οὐδὲ τὸ αἱρετώτερα καὶ ἀπλῶς αἱρετόν· καὶ γὰρ αἱρετώτερον νόσος κακίας . .
18. 19 gravius—esse emendavi: grave quoddam est, necessario gravius codd. Al male 24 cf.
Averr. paraphrasin p. 315 F 35 illi, ei assentirent emendavi: illis, eis assentiret codd. Al.</note>

<pb n="152"/>
autem assumpti loco dispositum non fuit, siquidem id poni non <note type="marginal">f. 41v</note>
potest, sed eius loco hunc sermonem ordinavit: si omne grave gravius
est, quatenus supposuit id, quod quaerebatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="13"><p>Si itaque, quod grave est, idem est gravius, tunc ad id sane
<lb n="5"/> eius consequens subsequitur. at si ipsum quidem de hoc | tantummodo <note type="marginal">f. 42r</note>
dicatur, nee eius consequens desumptum ad illud consequi
videbitur; non est enim consequens illius assumpti. assumptum
namque cum sit propositio, in qua dicebatur: si quod grave est,
quatenus gravius est, gravitate aliqua omnino mains erit,
<lb n="10"/> huius consequens erit: necessario omnino convenit, ut omne grave,
quod gravius est, dividuum existat. sique penes id, quod praedicti
antecedentis loco posuit, consequens ei accomodum sumpsisset,
nihil ex eo supervacaneum deduceretur; convenit enim, ut ex sermone
deducatur, non omne grave dividuum esse, sed si grave
<lb n="15"/> simul gravius est, dividuum existere. modo autem sermonem disposuit
et assumpti loco praefatam propositionem statuit, oppositam
vero propositionem consequentis loco sumpsit, nempe necessario
convenit, ut, quicquid grave est, idem et gravitate quadam mains
sit, quatenus in eo, hoc est in antecedenti, hoc iam fassus non est.</p><lb n="20"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="14"><p>Verum neque etiam comparatio, quam retulit, recto ordine fuit
disposita; ea enim, in quae cadit comparatio et proportio, convenit,
ut sub eodem ordine comprehendantur, quemadmodum victor et
victus sub eodem genere continentur. quod vero absolute dicitur,
fieri potest ut comparatione ad aliud dicatur, et quod comparatione
<lb n="25"/> dicitur, fieri potest ut absolute dicatur. sint duae res (exempli
gratia), quae rectae dicantur, ea nempe, quae absolute recta dicitur,
et quae dicitur esse altera rectior; itaqtie ea, quae absolute recta
est, dicitur esse rectior altera, et quae rectior est altera, dicitur esse
absolute recta, siquidem perspicuum est esse altera rectiorem.
<lb n="30"/> idque apertius in dignitatibus dilucebit. felicitas namque (exempli
gratia) eligibilior est . . ., ac praeterea fortitudine eligibilior
est. ac in universum hoc iis in rebus tantum hoc modo procedit,
quae sub uno ordine comprehenduntur. inter ea autem,
quae sub eodem ordine non continentur, similem proportionem
<lb n="35"/> ac rationem non ponimus; non enim felicitatem malo eligibiliorem
esse dicimus, sed felicitatem quid eligibile, malum vero fugiendum
asseveramus. praeterea etiam non dicimus morbum malo
eligibiliorem esse, sed morbum paulo minus quam fugiendum fugiendum
asserimus; malum namque morbo magis fugiendum est. miserorum
<note type="footnote">19 quatenus et sq.] ita Al: codd. corrupti 28.29 et quae—recta scripsi: relinquitur
ut absolute recta sit codd. Al 30 in dignitatibus] fort, ἐν τοῖς καθ᾿ ὑπεροχὴν.
mendis scatent; loco eligibilis semper effectus legitur</note>

<pb n="153"/>
namque (ut inquit Plato) nou est unus altero beatior, sed [miserior <note type="marginal">f. 42r</note>
quidem]; praeterea dicit: duorum enim malorum non est unum
eligibile, sed magis fugiendum. si haec itaque hoc modo sumantur,
vere quidem dici non potent: quod scilicet comparatione dicitur,
<lb n="5"/> plane et absolute dici non posse, siquidem necessario convenit, ut,
quod comparatione dicitur, absolute etiam dicatur. cui enim absolute
non convenit quippiam, neque etiam comparatione ei conveniet;
etenim is magis musicus dici non poterit, qui absolute musicen
ignorarit. sed dici quidem poterit magnum ex eo, quod mains est,
<lb n="10"/> magnum non esse, tametsi (quemadmodum in Categoriis docuit)
eiusdem generis sint. atque invenitur aliquid comparatione, quod
absolute non est; si hoc enim (iuxta aliorum sententiam) in quantitatis,
illud vero in praedicamento relationis esset, poterunt nonnulla
comparatione inveniri, absque eo tamen, quod eiusdem ordinis esse
<lb n="15"/> dicantur. dulce enim dulcius est; subiecti quidem eorum ratione
in praedicamento sunt qualitatis, proportionis vero et comparationis
gratia in relationis praedicamento existunt. similiter etiam magnum
et mains; equidem magnum absolute in praedicamento est quantitatis,
sed ex eo, quod ad aliquid refertur, quando non absolute
<lb n="20"/> magnum, sed maius dicitur, in praedicamento relationis existit. ita
et rectum et rectius dicuntur. sed convenit, ut id modo relinquamus.
maius vero magnum absolute non esse, et similiter eligibile et quae
eiusdem generis sunt, hoc obscurum non est. magnum enim causa
magni non est, sed eius, quod maius dicitur; magnum namque et
<lb n="25"/> maius unum et idem plane non sunt, sed magnum magnitudinis
causa est, maius vero magni causa existit. etenim quemadmodum
magnum et maius unum et idem non sunt, tametsi inveniatur, ut
magnum maius sit, et sicuti etiam ad magnum sequitur magnum,
ita magnum, quod magni causa est, unum et idem non sunt, si vero
<lb n="30"/> in his comparationibus eodem modo res procedit, quemadmodum
dictum a nobis est, quando scilicet sumitur proportio, ut eiusdem
sit ordinis — quod enim maius est comparatione, absolute quoque
magnum existit, quandoquidem magnum ex eo, quod magnitudo est,
dicitur, non autem ex eo, quod magnum existit; hoc siquidem modo
<lb n="35"/> maius dicetur, vel qualitate — quam igitur afferes necessitatem, si
comparatione aliquid dicatur, ut id | non absolute sit id, ad quod <note type="marginal">f. 42v</note>
comparatur, sed quod absolute dicitur, comparatione etiam dicatur?
nonne quod circulo magis perpetuum est, absolute etiam perpetuum
est? quam enim in hoc afferes necessitatem, ut, si comparatione
<lb n="40"/> dicatur, absolute perpetuum non sit? quam afferet ob hanc causam
necessitatem, adeo ut, quod absolute est, secundario perpetuum sit?
<note type="footnote">1 Plato] Gorg. 473 D 2 praeterea] nescio ubi? 10 Categoriis] p. 5b19 41 secundario
perpetuum Al, sed suspectum: codd. corrupti; conicio quod absolute perpetuum est, aliter se habeat?</note>

<pb n="154"/>
an non eiusmodi regiones perpetuae essent, nisi antea tales <note type="marginal">f. 42r</note>
extitissent? quasi id, quod immensum absolute est, comparatione
etiam immensum non dicatur, cum de nulla re dicatur cam magis
infinitam esse quam infinitum, ne hoc modo infinitum multitudo vel mensuratum
<lb n="5"/> fiat. praeterea nihil magis infinitum quam finitum esse
dicetur ex eo, quod ambitu finiti infinitum non comprehenditur. sed
non convenit, ut supeistitiosa indagine hunc serraonem quispiam
disquirat nec controversiarum avidus sit, quandoquidem nec ipse
etiam ut necessarium hunc sermonem accepit, videlicet consentaneum
<lb n="10"/> esse, ut omne grave gravius inveniatur, sed ut possibilem
eum posuit. licet forte omnino necessario sit, ut grave etiam
gravius esse inveniatur — siquidem grave corporis, quod continuum
est, naturae est; haec autem recta semper est — prout vero in suo
sermone invenitur, quod hoc in loco asserit, non est necessario.
<lb n="15"/> si autem re vera necessario non esset, secundum quod convenit ex
eius sermone, qui fit, ut statim in necessarium hypothetico syllogisimo
illud transferat, cum id hoc quidem modo in initio sermonis
non posuerit?</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="15"><p>Sed consentaneum erit, ut hinc ad proximum sermonem progrediamur,
<lb n="20"/> ex quo idem per ea, quae de raritate et densitate dicuntur,
intellegi potest, densum est, quod aequalis mensura ac
multa essentia existit, rarum autem quod aequalis mensura et
parva essentia est; ad grave autem densitas, ad leve autem raritas
consequitur. quare si punctum grave et leve invenitur, quoniam
<lb n="25"/> in gravi densum, in levi autem rarum inest, necessario
quidem hac comparatione fiet, ut gravi puncto plus insit de essentia;
cui autem additum ac redundans est, dividi potest: punctum
igitur dividuum quoque est. sed punctum dividi posse absurdum
est; in puncto igitur nulla inest gravitas neque etiam levitas.
<lb n="30"/> post haec idem alia indagine ex eo deducit, quod durum et molle
facit. etenim grave et leve si mollitiem habent, debent intra se
cedere, in profundum; quod autem intra se cedit et cogitur, dimensionum
particeps est, sed hac tantum, ratione ad minus colligitur;
quare cui haec insunt, expers partium non est. punctum autem individuum
<lb n="35"/> est: in puncto igitur gravitas non inest.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="16"><p>Conclusio autem horum sermonum vera existit, punctum nempe
nee gravitatem habere nee partes, ea autem propositio, ex qua
<note type="footnote">1 regiones suspectum: fort, sphaerae 3—6 cum—dicetur] cum de eo quod maius
non magis finitum quam infinitum dicatur, nec erit hoc modo infinitum multitudo, et erit mensuratum.
praeterea de eo quod maius est, non magis finitum quam infinitum dicetur Al
10 gravius scripsi: grave codd. Al 13 haec autem] Al addit propositio recta]
exspectes: διαιρετόν. 31 et leve fort, delendum, nam codd. legunt: habet, debet
34 partium] dimensionum Al</note>

<pb n="155"/>
eonclusio deducitur, inclinatione ac multiplicitate (?) omnino non <note type="marginal">f. 42v</note>
vacat. cum enim dicitur: si grave densum est, ex eo deducitur,
quod verum non est; ignis namque terra ceterisque corporibus
densior est, siquidem tenuium partium existit, gravis tamen non
<lb n="5"/> est. sed nec etiam quod de densitate dicebatur, videlicet id esse,
cui in pari mole plus inest, verum (mehercule) erit, nisi quispiam
dixerit corpus mergi in corpus; densitas enim figura et
qualitas quaedam, non autem quantitas est. etcnim si hoc quispiam
fatetur, fateatur etiam oportebit inane inveniri; quod enim fit
<lb n="10"/> densum, in minorem locum revertitur, quam is esset, quem antea
possidebat, quod vero rarum evadit, maiorem quam antea locum
occupat. id igitur, quod densum fit, inanem relinquit locum, quem
id, quod rarum erat, occupaverat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="17"><p>Illud deinceps perspicuum fiet nec id omnino verum esse, quod
<lb n="15"/> asserunt nonnulli, ex iis videlicet grave componi posse, quorum unumquodque
nullius ponderis existit, quemadmodum (praeter id tamen,
quod opus sit) in aliis rebus conspicimus; duorum enim colorum,
ex quibus (exempli gratia) caeruleus color conflatur, caeruleum
nullum esse, ex illis tamen caeruleum colorem fieri, etenim quomodo
<lb n="20"/> explicabunt, quot numero sint ea, quae gravitate carent, ex
quorum vero congregatione oritur grave, et in qualibus contingant,
cum interminata indefinitaque mensura collectio non sit? quare
convenit, ut grave, quatenus numerus, nihil conferat ad rationem
gravis.</p><lb n="25"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>