<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.95-3.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.95-3.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="95"><p>Praeterea ex astrorum contemplatione non solum
<lb n="10"/> perspici potest terram esse rotundara, sed, cum diligenter
consideres, nee maiorem magnitudinem sortitam esse quam ea sit,
qua stellis comparatur. cum enim ad meridiem vel septentrionem
progredimur, semper utique nobis aliae stellae oriuntur, aliae vero
occidunt. ratio autem, qua terrae figura sit rotunda, hinc potissimum
<lb n="15"/> colligitur, quoniam nempe diversae stellae semper appareant;
etenim si terra plana esset, ubique eaedem prorsus stellae eademque
configuratione viderentur. quod autem magna non sit, eius ratio
ex eodem desumitur. nobis namque modicum terrae spatium
peragrantibus quaedam stellae apparebunt, quae antea minime videbantur,
<lb n="20"/> quoniam, cum hoc spatium transyredimur, &lt;alter&gt; fit
si vero terra magna mole esset praedita, eius finiens circulus maguus
quoque extitisset. partes enim maguae magnorum motuum (?)
sunt veluti superficies, quemadmodum partes magnorum circulorum
veluti lineae rectae existunt. atqui quatenus veram hanc sententiam
<lb n="25"/> existimant (nempe terram non esse ampla magnitudine praeditam),
si is locus, qui columnis Herculis finitimus est, loco, qui est circa
Indiam, coniungeretur et hoc modo mare unum esset, non recte
dicunt haec loca esse coniuncta; arbitrantur enim terram esse
maiorem, quam ut possit hoc tantum copulari. ii vero, qui coniuncta
<lb n="30"/> ea affirmant, hoc plane existimarunt, quoniam elephantorum
genus in duobus lateribus simul erit, quasi id penes eos ob horum
duorum locorum affinitatem necessario contingat. in | verbis <note type="marginal">f. 39v</note>
quoque dubitatio quaedam invenitur ex altera parte, quae attendi
nou debet, nec non etiam Alexander eam reliquit. quin etiam si
<lb n="35"/> mathematicis rationibus terminum terrae iudicabimus ac illis eam
comparabimus, ex hoc etiam convenit existimare ipsam esse rotundam,
ac Mathematici ipsi prodiderunt talem figuram fuisse adeptam
eiusque molem parnam esse, si cum astrorum ceterarumque
superiorum mundi partium magnitudine conferatur. quibus omnibus
<lb n="40"/> de causis perspici ac intellegi potest terrae figuram esse rotundam
<note type="footnote">1 κυρτήν scripsi: Iridis AI 20 alter addidi 22 motuum corruptum: fort, sphaerarum
27 mare emendavi: unus terminus omnes 30 elephantorum scripsi: meridionale codd.:
septentrionale Al</note>

<pb n="144"/>
ac omnes partes, quae poudus habent, ad medium ferri, inter <note type="marginal">f. 39v</note>
quas erit terra, quemadmodum dixi. hoc siquiden modo similitudinis
causa motus gravis, omni ex parte consimilis, ad medium extiterit,
titerit, ipsa autem, si comimilis non est, ad idem medium semper
<lb n="5"/> impellitur, donec totam ad inclinationem aequalem revertatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="96"><p>Finis
Libri Secundi de Caelo et Mundo.</p><note type="footnote">3 molus] exspectes quies</note></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><pb n="145"/><head>DE CAELO ΕΤ MUNDO <note type="marginal">f. 40r</note>
LIBER TERTIUS
CUM THEMISTII PHILOSOPHI COMMENTARIO
MOYSE ALATINO MEDICO HEBRAEO INTERPRETE.</head><lb n="5"/><div type="textpart" subtype="paragraph" n="1"><p>Cum huius libri, qui de Caelo et mundo inscribitur, tractationem
Aristoteles incepisset, statim declaravit ideo sermonem de
caelo in hanc ingredi speculationem, quoniam de eo pertractare
intendebat, cuius ordinis naturalis contemplatio existit. cumque
praecedentibus duobus libris tractationem de Caelo absolvisset ac
<lb n="10"/> postremis his duobus de quatuor elementis vellet pertractare, (siquidem
omnis naturalis speculatio ac praecipua eius pars circa
haec versatur) rationi igitur consonum erat, ut ad illorum tractationem
regrederetur. quamobrem ait:</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="2"><p>Quoniam de primo quidem caelo, nempe praestantiore, et eius partibus,
<lb n="15"/> quae octo sphaerae sunt, tametsi plures &lt;quam&gt; octo esse dicantur,
in praecedente sermone satis nobis explicatum fuit, praeterea etiam
de astris, ex quibus constent, corpore videlicet nobilissimo, ex
quo et ipsum constat, quaeque ac qualis eorum natura sit (siquidem
et vitam et voluntariam actionem participant ac figuram rotundam
<lb n="20"/> habent et reliqua, quae de illis antea meminimus), et cum non
tantum caelum ex naturalium rerum numero sit: relinquitur igitur,
ut de ceteris rebus naturalibus sit nobis disserendum. eorum
enim, quae natura esse dicuntur, partim essentiae sunt,
partim opera et affectiones earum, quarum sane aliae simplicia
<lb n="25"/> corpora sunt, aliae vero composita. simplicia autem
[voco] , ut ignem et terram, quaeque eiusdem sunt, cuius
haec, generis, praeterea etiam et quae his simpliciora sunt, ut
caelum secundum se et mundi partes — per mundi vero partes et
Stellas et orbes praestantiores intellego; haec etenim tametsi simplicium
<lb n="30"/> omnium non sint, alicuius tamen eorum, nempe quinti sunt
elementi — praeterea et quae ex his conflata sunt, ut animantia

<pb n="146"/>
et plantae et membra eorum et partes. affectiones <note type="marginal">f. 40r</note>
autem et opera motus uniuscuiusque elementorum sunt
et aliorum, quae ex illis constituuntur, quorum causae haec
elementa sunt — et ipsa causae illorum, quemadmodum causae
<lb n="5"/> effectrices, formales, vel finales — sed quae vi sua ita sunt, ac
eam potentiam habent, qualis est potentia raateriae; praeterea
et eorum inter se mutationes. et quoniam ea contemplatio,
quae de uatura est, circa corpora corporunnpie affectiones ac illorum
principia versatur, secundum quod naturali speculationi convenit,
<lb n="10"/> ut iis principiis se induat, perspicuum est omnem naturalem
tractationem in corporibus versari. [omnes] enim naturales
essentiae aut sunt corpora, aut cum corporibus sunt,
quemadmodum perfectiones, quae naturales quidem essentiae sunt,
corpora tamen non sunt, sed cum corporibus existunt. pa lam est
<lb n="15"/> autem ex iis, quae in Physicis dicta sunt, naturam id esse, cui videlicet
initium motus per se inest; haec autem corporum dispositio existit.
idque manifestum est etiam per ea, quae inductione antea
retulimus.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="3"><p>Cum autem in eo, quod proximo hunc praecedit, libro de
<lb n="20"/> primo, hoc est de quinto, elemento, deque iis, quae ad id spectant,
dictum sit, reliquum est, ut de duobus existentibus elementis disseramus.
ea autem voco duo elementa, quatenus alterum suapte natura
sursum, veluti iginis et aer, alterum vero deorsum, sicuti terra
et aqua, natura fertur. cum autem probasset, quod eo, quia contemplatio,
<lb n="25"/> quae hoc in loco habetur, naturalis est, ideo etiam convenit,
ut elementorum quatuor causas dignoscamus: | perspicuum <note type="marginal">f. 40v</note>
est (inquit), quoniam haec ars de ortu et interitu est, consentaneum
esse, ut de bis duobus quoque disputeraus, uum videlicet ortus inveniatur
nec ne. nam aut ortus non est omnino, aut si est,
<lb n="30"/> non nisi in his tantum quatuor elementis et iis, quae ex
illis constant, cernitur; etenim non nisi in substantia duorum
corporum deprehenditur, non autem in quinto corpore aut in iis,
quae ad id spectare dicuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="4"><p>Philosophi quidem anteriores, qui de veritate disseruerunt, inter se
<lb n="35"/> ipsi in hoc discreparunt. per philosophos autem, qui de veritate
disseruerunt, eos intellegit, qui veritatis rerum tantum indagandae
gratia philosophiae operam navarunt, et non propter aliud quippiam,
quemadmodum ii, qui circa moralia philosophati sunt; finis enim
moralis philosophi propter veritatem quidem non est, quae in rebus
<lb n="40"/> indefinitis consistit, sed omnis eius conatus circa id tantum ver-
<note type="footnote">1 affectiones . . opera Al: affectio . . opus codd. 4 sunt Al: non sunt codd. male
11 omnes Al: om. codd. 15 Physicis] II 1 31 substantia duorum corporum
emendavi: per se enim non nisi in duobus corporibus Al.</note>

<pb n="147"/>
satur, ut bonum nempe illud assequatur, cuius gratia Veritas in <note type="marginal">f. 40v</note>
iis disquiritur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="5"><p>Philosophi itaque, qui antea (?) de veritate disseruerunt,
et huic nostrae, quam hoc tempore afferimus, sententiae
<lb n="5"/> non consentiunt, et inter se ipsi discreparunt.
nostra autem, quam hoc tempore afferimus, sententia est ortum
atque interitum non omnibus in rebus inveniri, sed in quatuor
tantum elementis atque in iis, quae ex illis constant, horum
autem nonnulli ortum [et interitum] funditus sustulerunt —
<lb n="10"/> nihil enim eorum, quae sunt, oriri aiunt vel interire — nonnulli
vero ortum omnibus rebus accommodarunt. atqui prioris sententiae
auctores, quoniam ortum non posuerunt, minime nobis satisfaciunt.
verum alterius sententiae auctores neque etiam videntur
nobis recte sentire, quandoquidem omnibus in rebus ortum omnino
<lb n="15"/> esse volunt. nec etiam consentiunt inter se, quandoquidem primae
sententiae auctores ortum in nulla re inveniri asserunt, auctores vero
alterius sectae oppositum statuerunt; dicunt enim ortum in omni re
inveniri. ii vero, qui ortum in universum sustulerunt, Melissus
et Parmenides fuere, quos veluti captivos ducere conabimur ad
<lb n="20"/> oppositum illius, quod velint. siquidem hi, quoniam incorporeas
tantum essentias posuere, forte res sensibiles essentias non vocarunt;
illae vero cum substantiae sint sublimioris, non corpora, ortum non
admittunt; idem rebus sensibilibus quasi attulerunt (?). viam autem invenire
possumus, ut sermo eorum intellegatur. etenim etsi, quae
<lb n="25"/> de aliis dicunt, praeclare dicta sunt, haec certe non ex naturae arte
existimandi sunt dicere. esse enim naturas quasdam, quae
ortae non sunt, et quae omnino immobiles, etsi in hoc recte
dicant, hoc tamen dicere alterius artis, metaphysicae nempe disputationis,
est proprium. non esse autem physice locutos vel hinc
<lb n="30"/> intellegi potest; physicae enim speculationis non eat, si res, de
quibus disputatur, non genitae ac immobiles sunt, convenit autem
ut ea ratione sermo intellegatur, quatenus nempe ilia causa adiungitur,
cuius gratia ea, quae &lt;in&gt;corpories maxime congruunt,
setisibilia transtulerunt; hoc autem (inquit) contingit, quia nihil
<lb n="35"/> aliud praeter sensibil&lt;ium&gt; substantiam inveniri
alia vero ex parte recte sentiebant, siquidem convenit, si
qua esse debet cognitio ac scientia eorum, quae sunt, ut naturae
quaedam ingenitae atque immobiles inveniautur. cognitio
namque et scientia de iis non est, quae variis temporibus varie se
<note type="footnote">3 antea Al male: codd. corrupti; cf. p. 146, 34 9 et interitum Al: om. codd.
22 illae—attulerunt (23) emendavi: cum res ipsae incorporeae corpora sublimiora sint: quippe
incorporeae, quoniam ortum non admittunt, perinde quasi earum corpus supra res sensatns
constituitur Al male 30 non supplevi 32 illa causa scripsi: causae omnes
33 incorporeis] corporibus codd. Al</note>

<pb n="148"/>
habent, setl de iis, quae semper eodem modo se habent, quae <note type="marginal">f. 40v</note>
quidem ingenita posuere; atcpie res, quae sub seusum cadunt, imaginariae,
illa vero tantum entia dicuntur. etenim ea tantum, cum
semper eodem modo sese habeant, entia appellantur, sed res sensatae
<lb n="5"/> ut entia dicantur, non est necesse; existimantur quidem esse, sed
re vera entia non sunt — aliae enim post alias oriuntur — hae vero
entia non sunt, sed illa entia dicuntur, quae corpora non sunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>