<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.89-2.92</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.89-2.92</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="89"><p>Haec etiam res mathematicae confirmant, cum hac
tantum ratione salvantur, ea quae videntur, dum figurae mutantur,
quae secundum astrorum ordinem innovantur, si terra quiescat. per
haec autem dicere vidt: dum figurae stellarum earumque ad invicem
<lb n="30"/> proportio mutantur, quibus earum ordo determinatur, non
custodirentur nec servarentur ea, quae nostris sensibus sternuntur,
nisi terra quiesceret. quandoquidem si proportio, quara ad invicem
habent, semper una atque eadem esset, nibil certe prohiberet, si terra
moveretur, quin aequales semper quemadmodum stellae etiam inhacrentes
<lb n="35"/> videreutur. ac terram quidem in media mundi sede locatam
esse, in eaque manere neque moveri, cum in ea extiterit, sed cum
ad medium fertur, iis, quae modo retulimus, dicta sint satis.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="90"><p>Deinceps de eius figura, quod sit rotunda, disserit. in hoc autem
primo texitur demonstratio ex eo, quia unaquaeque eius pars
<lb n="40"/> pondus habet, quousque ad medium feratur, ac ea non habet pondus.
<note type="footnote">4 cf. Averr. p. 165 C 12 cf. Averr. p. 1641 28 quae—innonantur] quibus
astrorum ordo innovatur Al, ex coniect.</note>

<pb n="140"/>
cum ad medium pervenerit. et quae hac de re dicuntur, recte <note type="marginal">f. 38r</note>
quidem dicta sunt, ceterum, inquif, convenit, ut perpendamus declaremusque:
si minor pars a maiore pellatur, non demovetur
nec quasi fluctuat, dum movetur, sed comprimitur et recedit, perinde
<lb n="5"/> quasi corpus omne, quod | cougregatur, aequaret id, quod iam <note type="marginal">f. 38v</note>
praecessit. postremo inquit: necessitas autem, quamobrem terra
globosa sit, convenit ut intellegatur, ac si eo modo fieret, quo
etiam nonnulli physici ipsam asseverant ortam esse, et cum ea
etiam muudum, quatenus huic quidem iuxta nostram sententiam
<lb n="10"/> additur, ipsam nempe naturali tantum generatione ortam esse, non
autem vi, quemadmodum physici illi afterebant. id enim, quod magis
congruum magisque consentaneum est, non ponunt, generationem
videlicet natura, non autem vi existere. ac nobis in mentem venit
secundum quandam mathematicam formam ipsum de ingenito
<lb n="15"/> disseruisse, cum pro hypothesi statuerit eam ortam esse, quae
tamen genita non est. et tametsi huic positioni PIatonis sententia
reluctetur, quatenus ponit mundum esse genitum ac ipsam generari,
nil minus audi (quaeso), qua ratione fieri debeat, si terra generetur,
cum sit potentia gravitate praedita, Aristoteles ait, videlicet
<lb n="20"/> quoniam ipse non enumerat gravitatem nisi potestate; si enim gravis
actu extitisset, in medio inveniretur in eoque collocata uec certe
adhuc foret genita. sed evenit, quaudo haec gravia ex potestate in
actum feruntur, ut re ipsa gravia sint, cumque actu gravia evaserint,
ab omnibus iis levitate praeditis corporibus secernuntur ac
<lb n="25"/> separantur, quae circum illa consistunt, nec non undique ad medium
revertuntur. sive enim hae partes distinctae, quae numero magnitudineque
aequales existunt, iuxta eandem similitudinem ab extremo
aeris ad medium commeent, sive non modo eadem similitudine,
sed aliquo alio modo et (ut res tulerit) numero magnitudineque
<lb n="30"/> aequales non sint, nil miuus idem facient. atqui per idem facient
intellego, efficere, ut corpus, quod in medio coaugmentatur, rotunda
figura praeditum sit. undecunque enim ex superiore aere in medium
partes congregentur, omnino consonum exit totum corpus, quod ex
illis constituitur, omni ex parte omnique modo aequale existere.
<lb n="35"/> siquidem undecunque partes undique aequales pellantur tanganturve,
ac iuxta eandem similitudinem in medium pellantur, et id,
quod pellitur, alterum supra alterum non pellatur, omnium partium
unaquaeque corporis, quod fit, aeque a medio distet necesse
est et haec est proprietas sphaerae. sin vero non similiter congregentur
<lb n="40"/> partes, nihil ad rem intererit, quin corpus, quod ex partibus
<note type="footnote">13 cf. Averr. p. 166 M 19 cum] p. 297a17 39 sphaerae emendavi: multitudinis
codd, Al non supplevi</note>

<pb n="141"/>
constituitur, rotundum sit, quaudoquidem cuiusvis ponderis earum <note type="marginal">f. 38v</note>
partium, quae congregantur, inclinatio ad medium est. maior enim
pars minorem ad medium impellit; haec autem eo usque cogitur,
quo usque aliam minorem partem impellendo attingat, donec aequales
<lb n="5"/> potentiae pellantur ordinataeque ex omnibus oppositis lateribus in
oppositum, siquidem omnes partes ad medium inclinant. haec autem
minor pars cadentem ac prohibentem sustinet eamque prohibet
quoque, ne tangat prohibeatque. nihil vero ad rem interest, hoc
sit penes centra vel id, quod longe distat; partes namque ad id
<lb n="10"/> moventur, hoc est ad duo latera, donee ex omnibus partibus, perinde
quasi ponderatae essent, aequale pondus inveniatur. et haec est proprietas
sphaerae.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="91"><p>Quod enim quispiam quaerere potest, [eandem] habet explicationem.
si enim terra medium mundi locum teneat et multo
<lb n="15"/> mains pondus ad alterum hemisphaerium addatur, perspicuum est
terrae medium, praeter centrum huius gravitatis, aliud medium
existere. necessario igitur non contingit, ut per se terra [in medio]
maneat. si enim foret parata, ut in medio quoque maneret, maneret
nunc etiam, donee pondus alterius hemisphaerii ad medium evolaret,
<lb n="20"/> quando tota terra una cum suis partibus movetur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="92"><p>Istam quaestionem dissolvit, cum dicit: consonum est autem, ut
consideremus, quemadmodnm censeamus, dum dicimus omnem magnitudinem
ad medium ferri. hoc siquidem non dicimus, quasi
omnis magnitudinis fini conveniat, ut centro huius totius aequalis
<lb n="25"/> sit, sed hoc erit (?) neoesse: si terra per se spbaera una existat, vel
sit secundum eius magnitudinem, eo modo, quo ipsa nunc est per
se, et maius pondus alteri hemisphaerio addatur, quoniam omne
illud pondus, quod fuit terrae adiunctum, necessario fertur et ad
medium deducitur, omnino igitur necesse est, ut universa terra ad
<lb n="30"/> id feratur, siquidem ab initio convenit, ut huius totius medium sit
et ad id tantum is motus deferatur, qui modicus est. nec dubium est
eam nullo modo moveri, verum plurimo motu non cietur, siquidem
media ponderis profunditate movebitur, quod ei adiunctum fuit. convenit
autem, ut mente concipias ac statuas eum affirmare terram moveri,
<lb n="35"/> quaudocunque | eius inclinatio non erit aequalis, ac quiescere, si <note type="marginal">f. 39r</note>
<note type="footnote">5 ordinataeque] ordinatumque omnes 6 inclinant emendavi: exordiuntur codd. Al
7 ac prohibentem Al: om. codd.; fort, mendis sublatis vertendum est: hoc autem minorem
partem cadentem sustinet . . tangat moveatque 18 non maneat codd. Al
in medio] exspectes sic maneret nunc etiam donec (19) emendavi: ac lapis (!) etiam extitisset
in tantum ut Al falso 19 donec] conicio antequam 25 sed—deducitur (29)] locus
difficilis neque integer, omne (27) scripsi: ad codd. Al. versio antiqua exhibet: hoc autem
foret necesse, siquidem terra . . extitisset vel esset . . per etenim si maius . . quoniam ipsum
non fuit, quoad ad illud pondus feratur, quoad fuit . . adiunctum, et quo ad medium descendit
<lb n="31"/> et ad . . moveri (32) corruptum</note>

<pb n="142"/>
inodo eius medium Imius totius medium esse sumatur. nihil vero <note type="marginal">f. 39r</note>
interest, sive hoc dixeiit, sive ita pronuntiaverit: quando simile
simili clauditur, si in eius medio ponatur, quiescet — idque est
quod destruere conabatur — siquidem eius sermo rationi huius sermonis
<lb n="5"/> congruit, tametsi in verbis dissimilis videatur. audi, quod
dicit: ita sive tola alicunde ferebatur [sive] secundum eius
partes singillatim, ad hoc feratur necesse est, dum aeque
omni ex parte medium teneat; quibus sane nil aliud intellegi
voluit, nisi quod nulla sit alia eius mansionis causa, nisi aequalitas
<lb n="10"/> inclinationis, obliquitas videlicet ac eius similitudo.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>