<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.85-2.88</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.85-2.88</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="85"><p>Nos autem primum dicamus, moveaturne, an quiescat?
<lb n="15"/> alii enim (quemadmodum diximus) terram moveri existimarunt,
quorum nonnulli (ut Pythagorei) circa medium verti aiunt, nonnulli
vero eam in medio moveri et (quemadmodum in Timaeo
inquit Plato) circa sui ipsius centrum ferri. fieri vero non potest,
ut ipsa moveatur. etenim si feratur, sive sit circa medium, sive in
<lb n="20"/> medio, motu, qui fit in orbem, praeter naturam movebitur; alioquin
eius partes natura eo motu non moverentur, qui per rectam
lineam fit. at si praeter naturam moveretur, ipsa etiam perpetua
non erit; mundi autem ordo perpetuus est: terra igitur praeter
naturam non movetur. at motu recto, qui natura ei inest, non movetur,
<lb n="25"/> non movetur igitur omniuo.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="86"><p>Praeterea corpora, quae in orbem feruntur, sicuti vagantes
stellae sunt, [duplici motu moventur.] etenim si inhaerentium stellarum
orbis non moveretur et terra moveretur (testantur id sidera,
quae nobis perspicua sunt), vagantes igitur praeter primum motum,
<lb n="30"/> qui ab ortu ad occasum etiam fit, si propter inhaerentium orbis
motum vel propter motum terrae sit, ab occasu ad ortum diversis
motibus ferri conspiceremus: motu nempe, qui secundum longitudinem
fit, qui est ab eo separatus (quandoquidem ipsae faciunt
ἀποκατάστασιν in motu secundum longitudiuem), nee non etiam motu
<lb n="35"/> ex accidenti simul — motus vero, quem in longitudinem habet, errantibus
stellis inesse aperte videbitur; atqui motus ex accidenti,
qui est ibi, propter motum terrae ponitur esse — itaque colligitur
duos motus simul terrae &lt;quoque&gt; inesse, eum nempe, qui ex
ad ortum fit, et qui ex accidenti. quare omnino sequeretur, ut
<note type="footnote">11 etsi suspectum 27 duplici—moventur] ita Al: ora. codd, 31 ah occasu ad
ortum] codd. Al ponunt haec verba ante sit 34 ἀποκατάστασιν scripsi: Apostasim
Al, apoptasim codd. 35 accidenti] fort, leni emendatione (ABBREV pro ABBREV) hic et
infra legendum latitudine</note>

<pb n="138"/>
occasus et ortus iuerrautium stellarum in finitore essent diversi. <note type="marginal">f. 37v</note>
hoc autem non videtur fieri, itaque sermo, qui fingit, quod
terra movetur, non sufficit. hoc igitur, quod extra contiugit, propterea,
quia apparet [Vasorah] simul atque hoc loco ponit deinde, terrae
<lb n="5"/> causa eum motum, qui vagans dicitur, ex accideuti esse.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="87"><p>Praeterea motus uaturalis partium terrae et eius
totius in medium fertur, cumque ad medium instituatur, erit
rectus, motus vero rectus finem habet; atqui | cum fiuis motus <note type="marginal">f. 38r</note>
sit quies, hac igitur etiam de causa terra quiescet. no enim semper
<lb n="10"/> per rectam lineam movebitur; quies autem, ad quam motus eius instituitur,
perspicuum est, quod medium existit. insuper nee etiam
in circulum movebitur, quandoquidem circularis motus eius
naturae aptus non est. dicamusque, si quaerat quispiam,
cum utrorumque, terrae nempe et universi, idem sit
<lb n="15"/> medium, ad utrum ea, quae gravia sunt, feruntur?
utrum quia universi medium est, [an eo quod terrae? necesse
est autem ad medium mundi locum;] etenim levia, et ignis
etiam, quae opposito motu ac gravia feruntur, non utique
ad extremum terrae finem, sed ad huius universi fiuem feruntur.
<lb n="20"/> itaque consonum est etiam, ut corpora, quae ad medium feruntur,
ad huius universi medium deveniant. accidit autem, ut idem
sit terrae medium et universi; quare cum in medium universi
fertur, ex accidenti in medium terrae fertur. hoc autem contingit,
si huius universi ac terrae medium unum et idem sit. ferri vero
<lb n="25"/> gravia in terrae centrum ac universi centrum hinc sciri
potest, quod ea non moveantur iuxta invicem — hoc est secundum
aequalem distantiam; cumque aequaliter moveantur, non
poterit eis inesse nid ordo multiplex — verum semper in universi
medio congregabuntur: igitur terrae et universi centrum idem erit.
<lb n="30"/> similes anguli hoc est aequales, qui ex eis ipsis, quae super eos
protrahuntur, similes circulos faciunt; si minus, afficientur iuxta invicem,
hoc est secundum aequalem distantiam. et quoniam in loco, ad
quem unumquodque corpus natura movetur, in eo etiam quiescit,
et terra ad medium natura fertur, in medio igitur terra natura
<lb n="35"/> etiam quiescit. dicit ob eas itaque causas, quae expo sitae
sunt, et quod ea corpora, quae vi iaciuntur, etiam si sine
<note type="footnote">1 occasus—diversi] sic emendavi duce Simpl. p. 537, 14 οὐκέτι τὰ ἀπλανῆ ἄστρα κατὰ
τὰ ἀτὰ σημεῖα τοῦ ορίζοντος ἀνατέλλοντα καὶ δύνοντα φανήσεται ἡμῖν: loca ad occasum et
ortum sita necnon etiam inerrantes stellae in diversorum locorum finitore existerent
3 hoc et sq.] ita Al; textum corruptum sauare non possum 6 et seq.] of. Averr.
p. 162M 15 ad utrum Al: codd. corrupti 16. 17 an—locum] ita Al: om.
codd. 30. 31 qui—afficientur] afficientur susp.; Al vertit: et quod ipsamet secundum
se, super quam similes circuli protrahentur, afficitur: et si non . .</note>

<pb n="139"/>
fine iaciantur, ita ut longum spatium peragrarent atque id ad <note type="marginal">f. 38r</note>
multum tempus, cum tamen deovsum labuntur, in eandem terrae
particulam decidunt; si vero terra moveretur, non ita in eandem,
sed in aliam particulam laberentur. haec autem sententia vera
<lb n="5"/> est, sed causam non affert, quamobrem terra non moveatur; at
ostensum fait ipsam non moveri. quare cum huius sententiae
sensus talis sit, subdidit et inquit: perspicuum est terram
extra medium quoque non moveri. nec dixit, quamobrem
extra medium quoque non moveatur, tametsi ita deinceps prosequatur,
<lb n="10"/> quasi ex his, quae dicta sunt, causa st perspicua; statim
vero eius quietis causam hunc in modum disquirere conatur:</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="88"><p>Si enim terrae partes undique ad medium ferantur,
ac unicuique natura praedito unus insit naturalis motus, fieri
igitur non poterit, ut quaevis terrae pars sine vi a medio
<lb n="15"/> feratur; alioquin duos sibi invicem coutrarios motus possiderent,
cum natura altera earum ad medium, altera vero a medio moveretur.
et quod de eius partibus dicitur, de tota etiam terra dicatur.
perspicuum est igitur, quod neque etiam terra secundum se, sine
alicuius impellentis vi, quae eam pellat, quemadmodum nosmet ipsi
<lb n="20"/> membra nostra compellimus, poterit (me Hercule) a medio ferri.
quare si a quopiam non pellatur, donee a medio feratur, ipsa non
movebitur ac uecessario in medio quiescet. rationem itaque, quamobrem
non moveatur id, quod non movetur, Aristoteles reticuit
nec de ea disseruit, sed dixit tantum ipsam non moveri, cum tamen
<lb n="25"/> praemisisset dixissetque id se nobis fore demonstraturum.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>