<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.72-2.78</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.72-2.78</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="72"><p>Sed illud primo huic rationi obici potest: si terra lata extitisset,
latttudo causa esse, cur terra maneat, non potest, multo
<lb n="15"/> igitur minus, si latitudine praedita non sit, latitudo causa esse
poterit, cur terra maneat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="73"><p>Atqui si terra plana esset, latitudinem quietis eius causam
&lt;non&gt; esse consonum foret, ut ex iis, quae afferunt,
aiunt enim, quod aer propter coarctationem non inveniens
<lb n="20"/> locum, quo pervenire possit, in proprio loco quiescens remanet,
siquidem ob multitudinem non habet exitum. raultus
porro est, quod a magnitudine terrae, quae magna et extensa
est, coerceatur. ut autem terrae magnitudo multum
protrahatur, hoc continget, etiam si terra globosa sit. consentaneum
<lb n="25"/> est igitur, ut ea, quam assignarunt, causa terrae competat,
petat, etiam si rotunda sit. quid enim eos remoratur, quin praedictam
terrae figuram fateantur ac &lt;magnitudinem&gt; eius
causam esse statuant? in universum autem adversus eos,
qui ita de motu terrae et quiete dicunt, ut ratione eius figurae
<lb n="30"/> potius, praeter naturae necessitatem, terram quiescere colligant, hunc
in modum dicamus.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="74"><p>Quaestio de motu quieteque, cuius causa compulsionem extensionemque
fieri super aerem et aquam statuerant, non de terra tantum,
quae naturalis corporis pars quaedam existit, ponenda est, sed de
<lb n="35"/> motu et quiete omnium naturalium corporum in universum. [principio
enim] constituendum | est, utrum sit eis natra motus ali- f. 35v
quis et quies, an nullus? et utrum natura, an vi eis cou-
<note type="footnote">5 manet emeudavi: nec permittit terram per ipsum transire Al 12 multis supplevi
18 non addidi 27 magnitudinem addidi 32–37 locum difficilem non sine
hunc in modum emendavi. Al plane perverse interpret. est: si a potentia vim
inferente (motus enim et quies eodem modo dicuntur) efficiente videlicet, compulsionem extensionemque
super a. e. a., id incipit, terrae ipsi convenire aimus, quae . . existit, sed motum
et quietem omnium . . universum sustulerimus. 37 natura an vi corruptum</note>

<pb n="129"/>
veniat motus? sed quoniam, inquit, de bis ante determinatum <note type="marginal">f. 35v</note>
fuit (in Physicis namque atque in praecedenti Libro de illis
disseruimus) consentaneum erit, ut eis tanquam concessis
nunc utamur dicamusque naturalibus corporibus proprios naturales
<lb n="5"/> motus et quietes natura inesse; unicuique enim ipsorum natura is
motus inest, qui ad proprium locum instituitur, quies autem eo in
loco cousistit, in (quem suapte uatura is motus defertur, qui ex naturalium
motuum numero existit. praeter naturam vero in unoquoque
ipsorum innovatur, siquidem motus e proprio loco transitus
<lb n="10"/> situs est, quies autem et status eo in loco, in quem violenter movetur.
motus praeter naturam finis existit, si quies in eo inveniatur;
ignis enim omni in loco eum tantum raotum babet, qui aera versus
instituitur, etenim si naturalibus corporibus motus nullus
secundum naturam inest, nee violentus erit; quod enim
<lb n="15"/> praeter naturam est, aliud est ab eo, quod secundum naturam
existit. si nee alter borum duorum motuum corporibus inest, nibil
prorsus movebitur, sique nibil moveatur, nec motum nec
quietem etiam possidebit; quies enim motui annectitur, cum sit eius
finis, at fieri non potest, ut sit corpus aliquod naturale, quod non
<lb n="20"/> moveatur neque etiam quiescat; convenit igitur, ut sit ei motus
naturalis et quies.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="75"><p>Si igitur non natura, sed vi terra in medio quiesceret,
sicuti physici nonnulli asseruerunt, violentus igitur eius motus ad
hunc locum videretur. siquidem aiunt conversionis causa ipsam
<lb n="25"/> ad medium quasi pelli eoque ferri, cum ex iis, quae in aqua et aere
fiunt, argumentum sumant; in his enim duobus propter conversionem
gravia ad medium conversionis feruntur, cum ab iis, quae sunt
graviora, pellantur. [itaque] etiam qui caelum ortum esse
dicunt, conversionis causa terram ad medium venire
<lb n="30"/> confirmant. motus igitur terrae ad medium hanc assignant causam.
cur autem in medio stabilis maneat, postquam ad eum locum devenit,
caitsam exquirunt, aliique causam afferunt figurae eius latitudinem,
alii vero aliam causam assignant, ut Empedocles, qui
caeli motum, qui in orbem fertur, cum maioris sit celeritatis,
<lb n="35"/> tatis, rectum terrae motum (qui deorsum instituitur) cohibere
dicit, terramque undique ad medium compellere. at si, inquit,
nec conversio prohibet nec latitudo, sed suo, quo potest
moveri, motu moveatur, quo tandem feretur? etenim ad medium
non movebitur, ad illud siquidem impulsa iam pervenit; transitus
<lb n="40"/> autem ad medium cum vi &lt;tantum&gt; consistat, eius igitur quies et
status in medio vi erit. quare convenit, ut motum aliquem a medio
<note type="footnote">2 Physicis] V 6 Libro] cap. 2 12 aera versus suspectum 15 aliud] exspectes
ἀντικειμένη 17 nec motum fort, delendum</note>

<pb n="130"/>
possideat. is ergo in sublime tantum omnino feretur — ipsa namque <note type="marginal">f. 35v</note>
corpus est et ideo necessario convenit, ut in loco cousistat — quod
si non deorsum magis [quam] in sublime fertur, sed sursum
movetur, et aer eum motum, qui in sublime fertur, non impedit,
<lb n="5"/> ueque motum etiam, qui deorsum fertur, impediet,
siquidem convenit unum idemque impedimentum ab eodem idem
impedire.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="76"><p>Praeterea magis proprie adversus Empedoclem illud etiam
dici potest.</p><lb n="10"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="77"><p>Siquidem ab Empedocle quispiam quaerere posset: si terra
ob conversionem tantum in medio nunc quiescit, antequam conversio
igitur et mundus extitisset, cum elementa ab amicitia ad mundi
constitutionem non essent congregata, sed mundus per discordiam
separatus esset, quae tandem causa erat, cur terra tunc quiesceret?
<lb n="15"/> et in universum, illud absurdum est non cogitare mundum
hunc ab initio ita esse constitutum — licet verum non sit, fieri
tamen potest, ut imaginemur — ut terrae partes ad medium
compellente conversione congregarentur, dum ab aere, qui prope
conversionem vertebatur, trudebantur compellebanturque; nunc
<lb n="20"/> autem, licet aer in loco couvertatur, in quo etiam duo illa inveniuntur,
ullo &lt;tamen&gt; modo terrae propinquus non est, quasi inflata
ut inquiunt, mundi magnitudo tota hac sua mole, cum a terra
plurimum distet: quae igitur causa est, cur terra maneat et quiescat?
et qui fieri potest, ut propter conversionem terra maneat et
<lb n="25"/> quiescat, cum ipsa toto hoc longo intervallo distet ab eo, quod
convertitur? ac praeterea (quemadmodum inquit Alexander)
quod conversione truditur et pellitur, non ea ratione pellitur, ut
scilicet quiescat, sed ut ad medium tantum feratur, et secundum
quod in medio invenitur, etiam movebitur, aitque praeterea, si cuivis
<lb n="30"/> rei aliqua ratio assignari potest, quamobrem sine conversione
feratur, qua igitur necessitate coacti conversionem causam statuunt,
ut terra ad medium cieatur? conversionem autem cuiuscunque
motus causam non esse vel ex igne doceri potest, ignis enim
aliqua causa in sublime fertur; hanc autem non esse conversionem
<lb n="35"/> perspicuum est. insuper ne conversione quidem, quod grave
est et quod leve, definita sunt, ita ut, quod conversione pellitur,
| grave sit, quod autem non pellitur, leve, taraetsi grave ab ea f. 36r
pellatur, leve vero minime. id enim et grave unum et idem non
est, quemadmodum grave et quod uatura sua ad medium fertur
<lb n="40"/> unum et idem existit, idque etiam definit grave — eius namque
essentiam determinat ac definitionem illius ingreditur — quod suapte
natura deorsum fertur. at si, quod leve est et quod grave, conduo
<note type="footnote">20 suspectum; fort, supplendum elementa 26 cf. Averr. p. 155C</note>

<pb n="131"/>
versione etiam minime detevminantur, erant igitur etiam ante <note type="marginal">f. 36r</note>
nonnulla gravia, levia quaedam. cum autem id, quod grave est et
quod leve, per superiorem et inferiorem locum terminentur, supra
igitur et infra ante conversionem quoque inveniebantur; sed ante
<lb n="5"/> caelum erat quippiam infinitum: igitur supra et iufra in hoc infmito
minime existunt. quoniam autem &lt;haec&gt; duo per supra et infra
perspicuum est igitur supra et infra etiam ante conversionem
fuisse terramque natura sua deorsum ferri; ante conversionem
igitur ad eius locum, qui est secundum naturam, movetur.</p><lb n="10"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="78"><p>Illuc modo regreditur, ut illorum sententiam disquirat,
propter similitudinem, quam habet cum caelo, quod vertitur
circa ipsam, terram in medio caeli stare affirmant — haec sententia
in Timaeo quoque invenitur, tametsi ipsi Anaxagorae eam
ascribat — huius etenim sententiae auctores dicunt terram,
<lb n="15"/> quoniam rotunda est atque in medio caeli collocata (quod
quidem caelum spbaericum quoque existit), necessario omnino
quiescere, quoniam ad omnem partem ob eius similitudinem
aequalem inclinationem habet; ipsa siquidem non magis ad hanc
quam ad illam partem inclinat, ita ut moveatur. oporteret enim,
<lb n="20"/> ut in hanc aut in illam partem inclinaret; si igitur in hanc partem
non inclinat, simul autem in omnem partem inclinare fieri nou
potest, cum versus hanc partem movetur, omnino itaque relinquitur,
ut in medio stabilis quiescat. haec autem vestra sententia
persuasibiliter (inquit Aristoteles), non autem vere dicitur. hac
<lb n="25"/> enim sententia, quicquid in medio locabitur, id in eo necessario
quiescet; ita ignis in medio locatus vi quiescet.
ita namque sermonem statuerunt. atque in Timaeo etiam ob
terram ipsam talis sermo necessario exstruitur, ibique ut universalis
fuit receptus ac omnibus in rebus eodem modo. ait namque Timaeus;
<lb n="30"/> res 30 res similis, si similis in medio locetur, versus
partem inclinabit. at nos videmus ignem in medio non manere.
si igitur in universum sermo intellegatur, non erit verus.
hoc autem ipsi terrae vos necessario imponitis, ita ut sermo universaliter
accipi possit, quoniam in medio commoratur. cum igitur
<lb n="35"/> hic sermo, si in universum recipiatur, verus non sit, quietis terrae
propriam dare causam oportebit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>