<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.69-2.72</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.69-2.72</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="69"><p>Praeterea eadem totius et partis ratio esse debet, si itaque
tota terra in aqua nata, consentaneum est, ut etiam eius
partes in aqua natent; nunc cum partes ipsae in aqua non natent,
<lb n="15"/> neque etiam tota terra in aqua natabit, et quaestio non satis bene
soluta erit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="70"><p>Hoc autem illis evenit, quoniam eatenus non perscrutantur,
quoad veritatem veramque dubitationis solutionem attingant, sed
quoad contrarios sermones refellant, idque, inquit, nobis
<lb n="20"/> ipsis in more positum est. at in maiore hominum parte intellegere
possumus, id eorum disputationibus evenire, quod huic
quoque de terra sermoni contingere videtur. non enim sufficienter
hunc sermonem exquiri posse arbitratur recta tantum solutione oblata,
nisi adversariorum quoque rationes de medio sustulerit. [itaque]
<lb n="25"/> eum oportet, qui [recte] velit de re proposita quaerere,
promptum esse ad occurrendum et obiciendum non accidentia,
sed quae cuiusque generis, de quo inquiritur, sunt propria,
neque sat erit ultimam inquirere obiectionem, quae sibi ipsi tantum
in promptu fuerit, sed obiectiones exquirat ac consideret oportet, quae
<lb n="30"/> omnino obici possint. quod sane is facere poterit, qui diligentissime
quaeque perscrutatus fuerit ac possibiles omnes differentias
suo animo conceperit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="71"><p>Anaximenes autem, Anaxagoras, atque Democritus
latitudinem causam esse dicunt, cur terra man eat et
<lb n="35"/> quiescat; hoc autem superius relatum fuit, dum aliorum sententiam
de figura terrae meminit. hi enim asserunt terram propter sui
latitudinem non dividere ac secare, sed operire (?) aera, a
quo sustinetur, id quod cetera quoque corpora, quae latitudinem
habent, facere [videntur]. siquidem eiusmodi corpora non modo
<lb n="40"/> absque aliqua vi aegre moventur, sed etiam, si vi pellantur, vix
moventur, ut neque etiam eo tempore, quo venti ea impellunt,
<note type="footnote">7 suspema Al sec. Arist.: parata codd. falso sed] exspectes praeleren (cf. Arist.
p. 294 b I) 35 aliorum sententiam] p. 293b34</note>

<pb n="128"/>
moveantur, sed maneant propriae naturae causa, idem quoque <note type="marginal">f. 35</note>
terrae erga sibi subiectum aerem, a quo sustiuetur et
fertur, contigisse dicunt. hic euim quasi inanem locum non
habeat, quo celeriter perventire possit, quiescit ac infra in
<lb n="5"/> unum locum descendit. quare terra perpetuo manet, donec ad infimum
locum deveniat, quemadmodum iis vasis coutingit, quae
clepsydra nominantur, scilicet impedimentum. contingit enim, si quis
eius superius os occludat, ut per illud foramen, quod in fundo est,
nihil illius egrediatur, quod, antequam superius foramen occluderetur,
<lb n="10"/> ab eo emanabat. posse autem clausum aerem magnum
pondus sustinere, ex aere in utribus clauso argumentum desumpserunt
et ex &lt;multis&gt; eiusmodi</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="72"><p>Sed illud primo huic rationi obici potest: si terra lata extitisset,
latttudo causa esse, cur terra maneat, non potest, multo
<lb n="15"/> igitur minus, si latitudine praedita non sit, latitudo causa esse
poterit, cur terra maneat.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>