<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.67-2.73</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.67-2.73</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="67"><p>Sed hoc, inquit, addere volunt, si terra natura sua quiescit,
tympani figura esse oportere. deinde dicit, cum ad id, quod &lt;terra&gt;
movetur, figura quaedam propria in ea invenitur, tum &lt;ad id, quod
quiescit&gt; habet certam formam convenientem. quare consentaneum
<lb n="20"/> ut eius forma ac motus dinoscatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="68"><p>Atqui dubitare ac modis omnibus, quantum fieri potest, ea
pervestigare, quae iis de rebus admirati sunt, id certe non erit ab
re, quin immo ratione quadam necessarium. siquidem aliorura
est, non philosophorum, qui formarum cognitionem diligunt, &lt;non Ε;
<lb n="25"/> qui tandem parva [terrae] particula semper ac celerius
descendat, id autem toti terrae non contingat, sed tantum pondus,
quantum id est, quiescat et non moveatur? atqui si quis
terram offoderet subter particula sursum elevata et versus terram
centro adiacentem descenderet, ut descendeutibus terrae particulis,
<lb n="30"/> ante quam deciderent, locum faceret, nulla re impediente semper
magis deorsum ferentur. &lt;quare&gt; dubitare circa hoc
omnes philosophos physicis maxime convenit; dubitationes autem
solvere ineptis rationibus, de quibus multo magis dubitandum est, id
sane fieri sine pudore eorum non potest. nonnulli enim propositam
<lb n="35"/> dubitationem ita dissolvere conantur, aiunt namque terram secundum
se quiescentem remanere, quoniam supra se ipsa sustentatur
per spatium infinitum, quemadmodum inquit Xenophanes. hi
enim dubitationem hunc in modum sustulerunt, ob eorum segnitiem,
quia, | cum causae inquisitionem non dilexissent, ideo veritatem <note type="marginal">f. 35r</note>
<note type="footnote">17 deinde dicii] dicunt codd. Al: cf. Arist. p. 294 a 10 καὶ γὰρ δή 18 ad id quod
quiescit addidi; Al vertit: siquidem (aiunt) in eo, quod movetur, secundum proprietatis ordinem
similitudinis quippiam in eo inveniri, iuxta proportionem ad formam 24 non
admirari (25) addidi 31 dubitare — convenit (32)] locum corr. sic emendavi: verumenimvero
non iniuria etiam mirari quispiam potest, quod naturales philosophi non adverterint . . Al</note>

<pb n="127"/>
indagandi laborem subire minime voluere. sunt alii, qui causam <note type="marginal">f. 35r</note>
assignantes, cur terra non moveatur, dicunt propterea quod innatet,
quemadmodum lignum super aquam et alia eiusdem
generis — siquidem haec in aere non natant, in aqua autem
<lb n="5"/> natant — de aqua enim reraanet dubitatio, quandoquidem illi non
asserunt, quid illud sit, quo aqua sustinetur; neque enim aqua
suspensa (?) mauere solet natura, nisi aliquo sustineatur. sed
quemadmodum aer, cum aquam levitate superet, innatat nec ad
infera demergitur, sic quoque consonum est, ut aqua existat, quippe
<lb n="10"/> cum terrae levitate praestet, sursum natat nec infra terram de-
mergitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="69"><p>Praeterea eadem totius et partis ratio esse debet, si itaque
tota terra in aqua nata, consentaneum est, ut etiam eius
partes in aqua natent; nunc cum partes ipsae in aqua non natent,
<lb n="15"/> neque etiam tota terra in aqua natabit, et quaestio non satis bene
soluta erit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="70"><p>Hoc autem illis evenit, quoniam eatenus non perscrutantur,
quoad veritatem veramque dubitationis solutionem attingant, sed
quoad contrarios sermones refellant, idque, inquit, nobis
<lb n="20"/> ipsis in more positum est. at in maiore hominum parte intellegere
possumus, id eorum disputationibus evenire, quod huic
quoque de terra sermoni contingere videtur. non enim sufficienter
hunc sermonem exquiri posse arbitratur recta tantum solutione oblata,
nisi adversariorum quoque rationes de medio sustulerit. [itaque]
<lb n="25"/> eum oportet, qui [recte] velit de re proposita quaerere,
promptum esse ad occurrendum et obiciendum non accidentia,
sed quae cuiusque generis, de quo inquiritur, sunt propria,
neque sat erit ultimam inquirere obiectionem, quae sibi ipsi tantum
in promptu fuerit, sed obiectiones exquirat ac consideret oportet, quae
<lb n="30"/> omnino obici possint. quod sane is facere poterit, qui diligentissime
quaeque perscrutatus fuerit ac possibiles omnes differentias
suo animo conceperit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="71"><p>Anaximenes autem, Anaxagoras, atque Democritus
latitudinem causam esse dicunt, cur terra man eat et
<lb n="35"/> quiescat; hoc autem superius relatum fuit, dum aliorum sententiam
de figura terrae meminit. hi enim asserunt terram propter sui
latitudinem non dividere ac secare, sed operire (?) aera, a
quo sustinetur, id quod cetera quoque corpora, quae latitudinem
habent, facere [videntur]. siquidem eiusmodi corpora non modo
<lb n="40"/> absque aliqua vi aegre moventur, sed etiam, si vi pellantur, vix
moventur, ut neque etiam eo tempore, quo venti ea impellunt,
<note type="footnote">7 suspema Al sec. Arist.: parata codd. falso sed] exspectes praeleren (cf. Arist.
p. 294 b I) 35 aliorum sententiam] p. 293b34</note>

<pb n="128"/>
moveantur, sed maneant propriae naturae causa, idem quoque <note type="marginal">f. 35</note>
terrae erga sibi subiectum aerem, a quo sustiuetur et
fertur, contigisse dicunt. hic euim quasi inanem locum non
habeat, quo celeriter perventire possit, quiescit ac infra in
<lb n="5"/> unum locum descendit. quare terra perpetuo manet, donec ad infimum
locum deveniat, quemadmodum iis vasis coutingit, quae
clepsydra nominantur, scilicet impedimentum. contingit enim, si quis
eius superius os occludat, ut per illud foramen, quod in fundo est,
nihil illius egrediatur, quod, antequam superius foramen occluderetur,
<lb n="10"/> ab eo emanabat. posse autem clausum aerem magnum
pondus sustinere, ex aere in utribus clauso argumentum desumpserunt
et ex &lt;multis&gt; eiusmodi</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="72"><p>Sed illud primo huic rationi obici potest: si terra lata extitisset,
latttudo causa esse, cur terra maneat, non potest, multo
<lb n="15"/> igitur minus, si latitudine praedita non sit, latitudo causa esse
poterit, cur terra maneat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="73"><p>Atqui si terra plana esset, latitudinem quietis eius causam
&lt;non&gt; esse consonum foret, ut ex iis, quae afferunt,
aiunt enim, quod aer propter coarctationem non inveniens
<lb n="20"/> locum, quo pervenire possit, in proprio loco quiescens remanet,
siquidem ob multitudinem non habet exitum. raultus
porro est, quod a magnitudine terrae, quae magna et extensa
est, coerceatur. ut autem terrae magnitudo multum
protrahatur, hoc continget, etiam si terra globosa sit. consentaneum
<lb n="25"/> est igitur, ut ea, quam assignarunt, causa terrae competat,
petat, etiam si rotunda sit. quid enim eos remoratur, quin praedictam
terrae figuram fateantur ac &lt;magnitudinem&gt; eius
causam esse statuant? in universum autem adversus eos,
qui ita de motu terrae et quiete dicunt, ut ratione eius figurae
<lb n="30"/> potius, praeter naturae necessitatem, terram quiescere colligant, hunc
in modum dicamus.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>