<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.65-2.68</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.65-2.68</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="65"><p>Sunt qui eam, cum in medio sita sit, circum verticem
eius volvi et onoveri asserunt, quemadmodum in Timaeo
scriptum est, terram nempe circum huius universi verticem
semper volvi. dixit autem volvi, non mooeri, siquidem consentaneum
<lb n="30"/> non est, ut per hoc, quod dixit, terram volvi, eam moveri intellegatur;
sic enim asserit, quoniam ipsa super verticem ac circum
ipsum devolvitur, et ita aliis quoque de rebus solitus est pro-
nuntiare.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="66"><p>Hinc autem ad eos sermones explicandos sese Aristoteles convertit,
<lb n="35"/> qui de terrae figura dicuntur. similiter, inquit, etiam hac
de re philosophi diversantur. aliis enim rotunda videtur esse,
aliis autem lata ac tympani speciem repraesentare. faciunt
autem indicium, quod sole oriente atque obeunte lumen
<note type="footnote">9 plura addidi 19 quiescimus scripsi: quiescit codd. Al 20 et hoc
—intercipiet (23)] emendatis emendandis sic interpretatus sum; Al vertit: siquidem
universam eius rotunditatem oslendet, si ipsa . . egrediatur, idque similiter si non ostendet rotunditatem
eius, quatenus . . egreditur, sed omnia lumen interciperent; cf. textum 293b27
ὁμοίως 32 aliis de rebus] fort. alibi</note>

<pb n="126"/>
eius rectum, non autem totundum apparet, perinde ac <note type="marginal">f. 34v</note>
lunae forma in principio mensis, et quemadmodum in solis defectu
contingit, quem eclipsin nominant; siquidem oporteret, ut aliqua
solis portio, dum a terra oritur occiditque, ad lunae similitudinem
<lb n="5"/> in principio mensis, appareret, si terra rotunda extitisset. deinde
dixit eos ita pronuntiasse, quoniam solis intervallum non reputant
nec etiara intellegunt circulos maiores, quando minores
intersecant, videri non aliter, ac si linea recta eos intersecarent;
sectio enim &lt;sphaerica&gt; maiorum circulorum recta apparet.
<lb n="10"/> cum ita res se habeat, sol ob eius distantiam ut parvus
circulus nobis apparet — hoc autem non re ipsa, sed secundum visum
et imaginationem potius contingit, alioquin magnus sane est — terra
autem magnum admodum circulum non describit, ita tamen apparet.
quare si procul admodum a sole non essemus, qui nostro sensui
<lb n="15"/> parvus offertur, videretur a terrae circulo in orbem secari.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="67"><p>Sed hoc, inquit, addere volunt, si terra natura sua quiescit,
tympani figura esse oportere. deinde dicit, cum ad id, quod &lt;terra&gt;
movetur, figura quaedam propria in ea invenitur, tum &lt;ad id, quod
quiescit&gt; habet certam formam convenientem. quare consentaneum
<lb n="20"/> ut eius forma ac motus dinoscatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="68"><p>Atqui dubitare ac modis omnibus, quantum fieri potest, ea
pervestigare, quae iis de rebus admirati sunt, id certe non erit ab
re, quin immo ratione quadam necessarium. siquidem aliorura
est, non philosophorum, qui formarum cognitionem diligunt, &lt;non Ε;
<lb n="25"/> qui tandem parva [terrae] particula semper ac celerius
descendat, id autem toti terrae non contingat, sed tantum pondus,
quantum id est, quiescat et non moveatur? atqui si quis
terram offoderet subter particula sursum elevata et versus terram
centro adiacentem descenderet, ut descendeutibus terrae particulis,
<lb n="30"/> ante quam deciderent, locum faceret, nulla re impediente semper
magis deorsum ferentur. &lt;quare&gt; dubitare circa hoc
omnes philosophos physicis maxime convenit; dubitationes autem
solvere ineptis rationibus, de quibus multo magis dubitandum est, id
sane fieri sine pudore eorum non potest. nonnulli enim propositam
<lb n="35"/> dubitationem ita dissolvere conantur, aiunt namque terram secundum
se quiescentem remanere, quoniam supra se ipsa sustentatur
per spatium infinitum, quemadmodum inquit Xenophanes. hi
enim dubitationem hunc in modum sustulerunt, ob eorum segnitiem,
quia, | cum causae inquisitionem non dilexissent, ideo veritatem <note type="marginal">f. 35r</note>
<note type="footnote">17 deinde dicii] dicunt codd. Al: cf. Arist. p. 294 a 10 καὶ γὰρ δή 18 ad id quod
quiescit addidi; Al vertit: siquidem (aiunt) in eo, quod movetur, secundum proprietatis ordinem
similitudinis quippiam in eo inveniri, iuxta proportionem ad formam 24 non
admirari (25) addidi 31 dubitare — convenit (32)] locum corr. sic emendavi: verumenimvero
non iniuria etiam mirari quispiam potest, quod naturales philosophi non adverterint . . Al</note>

<pb n="127"/>
indagandi laborem subire minime voluere. sunt alii, qui causam <note type="marginal">f. 35r</note>
assignantes, cur terra non moveatur, dicunt propterea quod innatet,
quemadmodum lignum super aquam et alia eiusdem
generis — siquidem haec in aere non natant, in aqua autem
<lb n="5"/> natant — de aqua enim reraanet dubitatio, quandoquidem illi non
asserunt, quid illud sit, quo aqua sustinetur; neque enim aqua
suspensa (?) mauere solet natura, nisi aliquo sustineatur. sed
quemadmodum aer, cum aquam levitate superet, innatat nec ad
infera demergitur, sic quoque consonum est, ut aqua existat, quippe
<lb n="10"/> cum terrae levitate praestet, sursum natat nec infra terram de-
mergitur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>