<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.58-2.64</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.58-2.64</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="58"><p>Quod vero ait Aristoteles: sic igitur uatura exaequat
<lb n="25"/> Ε; ordinem quendam facit, et reliqua, quae sequuntur, hac
ratione intellegi debent, nempe naturam eiusmodi astra, secundum
quam habent excellentiam, aequaliter constituisse, ac illi
orbi, qui nobilior dicitur, plures stellas ciendas dedisse, ceteris
vero orbibus, qui miuore virtute praediti sunt, ut plures stellas non
<lb n="30"/> moverent, imposuit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="59"><p>Post haec ad terrae speculationem regreditur, quam in medio
locatam ac rotundam esse, monstrat. primo autem aliorum sententias
affert, qui in media muudi sede terram locatam dicunt;
Pythagorei autem in medio ignem esse pronuntiant,
<lb n="35"/> terram autem (quae et ipsa sit unum astrum) motu suo,
quo circum medium fertur, in comparationem ad solem noctes
et dies efficere; praeterea iuxta illorum sententiam alia etiam
terra invenitur, quam ἀντίχθονα nominant. nec ex iis, inquit, quae
<note type="footnote">18 motus — sphaerarum scripsi: motum huius orbis codd. 20.21 ipsa . . sufficit; ipsa . .
adipiscitur] sic emendavi: ipsi (orbes) . . sufficiunt; ipsi . . adipiscuntur codd. Al
24 ail] p. 293a2 36 circum] ifa Al; cf. Arist: a medio codd. in comparationem
ad solem] cf. Simpl. p. 511,32 κατὰ τὴν πρὸς τὸν ἥλιον σχέσιν</note>

<pb n="124"/>
videutur, [causas et rationes rerum exquirunt, sed ea, <note type="marginal">f. 34r</note>
quae videntur,] ad opiniones quasdam suas accommodant,
ornareque conantur abruptis (?) verbis orationem suam. saue
aliis compluribus rationibus putari poterit terram nequaquam
<lb n="5"/> in medio collocatam esse oportere, si quis fidem
ex iis, quae apparent, sumere minime voluerit, sed abrupta(?)
quaedam, quemadmodum isti, et ipse insequatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="60"><p>Ignis namque, inquiunt, ceteris elementis nobilior est; quare
locus etiam ceteris praestantior ei debetur, qui medium existit;
<lb n="10"/> locus autem medius, qui igni debetur, ceteris, qui a medio sunt,
praestautior est, siquidem ceutrum, cum extremum sit, finis
quidam est; finis autem praestautior est iis, quae ab ipso
fine distant.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="61"><p>Haec igitur, inquit, proprietas erit Pythagoreae sectae admodum
<lb n="15"/> consona. deinde aliam eorum sententiam commemorat. inquiunt
euim couseutaneum esse, ut custodiatur praestantissimum
quidque eorum, quae in hoc universo sunt, at ignis
rerum omnium praestantissimus est; nullus autem locus ad conservationem
aptior quam medium existit, quod lovis carcer nominant,
<lb n="20"/> et in eo etiam ignis collocatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="62"><p>Quasi vero unum et idem sit medium ipsius rei et magnitudinis,
vel substantiae et potentiae. enimvero vel ex animautibus
facile intellegere poterant unum et idem non esse, medium enim
magnitudinis in his est hepar; quod autem proprie medium dicitur,
<lb n="25"/> est quid longe praestantius, sicuti vitalis facultas vel aliquid simile,
aut (si lubet) cor poterit quispiam illud nominare.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="63"><p>Sic etiam de caelo iudicandum erit. non est igitur consentaneum,
ut id, quale centrum existit, pro vero medio statuatur
nec similiter etiam perturbari debemus, si quod honorificentissimum
<lb n="30"/> est in medio non extiterit, sed consonum est, ut medium substantiae
sit, cuius munus est custodire, siquidem eiusmodi
medium vere principium est et praestabile necnon ad
omnem custodiam idoneum. atqui medium loci convenit, ut
relinquatur, cum magis assimiletur ultimo, quod potentia non
<lb n="35"/> comprehenditur; etenim hoc medium continetur ac terminatur,
finis autem ac terminus continet atque determinat, videlicet
corpus praestantissimum. at res, quae continet, eo est, quod
continetur, praestantior, et id, quod determinat, termiuato,
siquidem hoc materiae, illud formae compositi rationem
<lb n="40"/> obtinet. ac de loco quidem terrae quod secundum sententiam
Pythagoreorum determinavit, ex iis est, quae ut omnino
<note type="footnote">1.2 causas — videntur om. codd. per homoioteleuton 30 consonum — ut] fort. emendandum
videndum est, quid</note>

<pb n="125"/>
gantur, non erit necesse. et forte nec ipse etiam horum <note type="marginal">f. 34r</note>
sententiam satis percepit; Ι eam namque in suo sermone non <note type="marginal">f. 34v</note>
retulit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="64"><p>Numquid autem terra quiescat an moveatur, non eadem
<lb n="5"/> philosophorum omnium sententia est; sed qui eam in media
mundi sede locatam esse negaverunt, circum medium
volvi eam asserunt — et ii sane Pythagorei — neque hanc
solam, sed eam etiam, quae ei adversa est ἀντίχθονα).
nonnullis autem Ε; corpora circa medium ferri posse
<lb n="10"/> videntur, quae nobis terrae obiectu oblitescunt, non aliter ac si
ipsa post banc inveniantur; eam enim proportionem ad terrain
habent, quam fere ilia babere dicuntur, quae post eam inveniuntur.
hinc plures lunae defectiones dicunt existere.
non enim sola terra solis lumen intercipit, sed eiusmodi etiam corpora,
<lb n="15"/> quae post terram inveniuntur; non enim impossibile est, ut in
centro quoque haec corpora sint, quae omnia solis lumen intercipiant.
quamvis enim ipse fateatur in huius totius centro terram
inveniri, attamen illud quoque perspicuum est eius etiam corpus,
quod est prope superficiem, qua quiescimus, solis quoque lumen
<lb n="20"/> intercipere, etiam si a centro distet; et hoc quidem, si rotunditas
ipsa de ea praedicetur, si ipsa undequaque a centro egrediatur,
idque similiter si rotunditas de ea non praedicetur, quatenus
extra centrum egreditur, tota tamen &lt;terra&gt; lumen
sic etiam et reliqua corpora, quamvis a centro distent, lumen
<lb n="25"/> intercipiunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>