<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.57-2.60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.57-2.60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="57"><p>Quod autem rationi consonum sit, ut ita res se habeat, hinc
profecto osteuditur, nempe cum dicitur primum orbem plura
divina corpora movere, nec non plures orbes unam vagantium
Ι stellarum ciere. hac igitur de causa unus orbis <note type="marginal">f. 34r</note>
plura astra movebit ac plures orbes unam stellam ciebunt. et
<lb n="10"/> praeterea, quoniam sphaerae, quibus vatantes stellae infixae sunt,
multa movent corpora, siquidem eiusmodi sphaerae a multis
sphaeris continenetur, qua de causa motus eius, quod movetur, non
est ita seusui conspicuus; siquidem sphaerae mediae in causa sunt,
ut motus, qui ab unaquaque earum extenditur, ad vagantem stellam
<lb n="15"/> in citimum orbem perveniat. unaquaeque enim sphaera, quae eas
continet, proprium hahet motum; inveniturque in omnibus vagantium
motibus communis quasi operatio, quae caelestis est, supra
motus harum sphaerarum, quae quidem non permittit, ut motus unius
cuiusque sphaerae, quae reliquis mediantibus vagantium multitudinem
<lb n="20"/> continet, semper illis subiaceat, sed ipsa per se huic sufficit; ipsa
enim finiti motoris vim adipiscitur. hic est litterae intellectus. in
hoc autem non videtur Alexander recte sensisse, siquidem ficta
quaedam, aliunde adsumpta, suae explicationi adiecit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="58"><p>Quod vero ait Aristoteles: sic igitur uatura exaequat
<lb n="25"/> Ε; ordinem quendam facit, et reliqua, quae sequuntur, hac
ratione intellegi debent, nempe naturam eiusmodi astra, secundum
quam habent excellentiam, aequaliter constituisse, ac illi
orbi, qui nobilior dicitur, plures stellas ciendas dedisse, ceteris
vero orbibus, qui miuore virtute praediti sunt, ut plures stellas non
<lb n="30"/> moverent, imposuit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="59"><p>Post haec ad terrae speculationem regreditur, quam in medio
locatam ac rotundam esse, monstrat. primo autem aliorum sententias
affert, qui in media muudi sede terram locatam dicunt;
Pythagorei autem in medio ignem esse pronuntiant,
<lb n="35"/> terram autem (quae et ipsa sit unum astrum) motu suo,
quo circum medium fertur, in comparationem ad solem noctes
et dies efficere; praeterea iuxta illorum sententiam alia etiam
terra invenitur, quam ἀντίχθονα nominant. nec ex iis, inquit, quae
<note type="footnote">18 motus — sphaerarum scripsi: motum huius orbis codd. 20.21 ipsa . . sufficit; ipsa . .
adipiscitur] sic emendavi: ipsi (orbes) . . sufficiunt; ipsi . . adipiscuntur codd. Al
24 ail] p. 293a2 36 circum] ifa Al; cf. Arist: a medio codd. in comparationem
ad solem] cf. Simpl. p. 511,32 κατὰ τὴν πρὸς τὸν ἥλιον σχέσιν</note>

<pb n="124"/>
videutur, [causas et rationes rerum exquirunt, sed ea, <note type="marginal">f. 34r</note>
quae videntur,] ad opiniones quasdam suas accommodant,
ornareque conantur abruptis (?) verbis orationem suam. saue
aliis compluribus rationibus putari poterit terram nequaquam
<lb n="5"/> in medio collocatam esse oportere, si quis fidem
ex iis, quae apparent, sumere minime voluerit, sed abrupta(?)
quaedam, quemadmodum isti, et ipse insequatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="60"><p>Ignis namque, inquiunt, ceteris elementis nobilior est; quare
locus etiam ceteris praestantior ei debetur, qui medium existit;
<lb n="10"/> locus autem medius, qui igni debetur, ceteris, qui a medio sunt,
praestautior est, siquidem ceutrum, cum extremum sit, finis
quidam est; finis autem praestautior est iis, quae ab ipso
fine distant.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>