<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.49-2.52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.49-2.52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="49"><p>Secundum est, ut investigemus, quanam ratione in primo
<lb n="20"/> globo plures stellae sint, in reliquis autem stellarum sphaeris in
unaquaque earum una tantum stella consistat. idque Aristoteles
commemorat, de quo ipsemet testimonium praebet: lunam nempe
aliquando vidit Martis stellam subisse eamque occultasse, hincque
ratiouem desumit, ut luna ipsi terrae propior sit.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="50"><p>Reliqua autem, quae ab eo deducuntur, perspicua sunt, quare
(inquit) praeclarum est quaerere de his et consentaneum est
non ignorare id, quod ceteris rebus seu partibus praestantius est;
quamvis vero parva adiumenta ac principia nobis suppetant, tantisque
locorum iutervallis haec quoque principia absint ab iis, quae subsequuntur,
<lb n="30"/> ex quibus eiusmodi scientia acquiri posse videtur, ab iis
tamen modicis adiumentis ac principiis si versus inquisitionem contemplatione
moveamur, neque incongruum nee admirabile quoque
erit, ut, quemadmodum sunt, ita inveniantur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="51"><p>Nos enim in universum de eis ut de corporibus et rebus,
<lb n="35"/> quae animo prorsus vacant, dubitamus; modo vero ratione qiiadam
fruuntur, immo animata sunt; quod si ita est, mirum hoc certe
nullo modo erit, ut ita se habeant, quemadmodum sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="52"><p>Videtur enim in universum ei naturae, quae praestantissima
est, perfectio ac bonum cum quiete ac sine actione et labore convenire,
<lb n="40"/> ei vero, quae huic proxima est, quamvis haec duo absque
<note type="footnote">26 inquil] 292a 14 et — est (27)] ita Al male: fort. vertendum est: et intellegentia
rerum singularum ceterarum praestantior requiritur. 33 sunt et inveniantur scripsi: est et
inveniatur codd. Al 34 corporibus et] ita Al.: om. oodd. 35 modo vero supplevi
animata] inanimata codd. Al. 37 habeant et sunt] habeat et est codd. Al</note>

<pb n="120"/>
voluntaria actione non conveniant, unatamen tantum actione inveniri, <note type="marginal">f. 33r</note>
iis autem, quae longissimae absunt, ut opponerentur ceteris, pluribus;
quae autem inter haec duo medium tenent, secundum proportionem
se habeut. id quod iu humanis quoque corporibus animadverti
<lb n="5"/> licet, salubria euim corpora sine labore secunda valetudine
perfruuntur, quae vero respectu sanitatis parum receduut, modico
quidem labore sauitatem ipsam recuperant. et reliqua, quae hic
afferuntur, manifesta existunt. caelestia igitur corpora eodem iure
se habent. prima enim causa cum praestantissimo ordine bonum
<lb n="10"/> possideat, si omnino dici possit ipsam bonum habere, sed cum praestantiore
ordine inveniatur, pulchritudinem igitur habere dicitur
&lt;sine ullo Ε;. atqui inhaerentium stellarum multitudo, quoniam
ei proxima existit, proxima (inquam) non positione, sed potestate
et vita, unico motu pulchritudinem habet; quae autem longissime
<lb n="15"/> absunt, pluribus; at quae inter haec medium occupant, pluribus
quidem motibus, pro distantiae ratioue. deinde alium sennonem inducit:
aut multa aut saepe recte efficere difficilius est
quam pauca aut paucioribus rationibus. rursus, cum duo vel plura
alterius nobilioris causa adipiscenda sunt, tum quod pluribus acquiritur,
<lb n="20"/> difficilius est, quod vero paucioribus, facilius. quare, cum
ita se res habeat, consentaneum videtur, ut quod multa recte
effecturum est, quibus sustinetur, maiorem mensuram requirat
quam id, quod in se sustinetur. consonum est autem, ut maiorem
mensuram requirat ex eo, quod illorum causa adeptio eius difficilior
<lb n="25"/> est. quare actio astrorum adinvicem talis existimanda
erit, [qualis hominis est.] etenim hominis plures sunt actiones;
multa enim [bona] cousequi potest; et eorum gratia, quoniam
nempe multa sunt, quae quidem ad unam entelecheiam conducunt,
dico nobilissimam eius perfectionem, quare multa operatur, necnon
<lb n="30"/> etiain alterius causa, ob perfectionem scilicet, atqui
plures ac similes actiones, quae perfectionem praecedunt, ei auxilio
sunt, ut dictam perfectionem assequatur, quae aegre habetur, quoniam
pluribus rationibus acquiritur. cetera vero animantia
pauciores quam homines actiones habent. quamobrem terminata
<lb n="35"/> quadam meusura distat, quod bonum est, cum orbata siut, ut, quod
optimum est, assequi possint — etenim difficile est, ut acquiratur,
quod pluribus rationibus acquiritur — quare ad id, quod bonum est,
non accedunt, quo perfectio et summa acquiritur. in plautis autem
<note type="footnote">5 sine labore emendavi: modico labore codd.: brevi ambulatione Al 9 —motu
(12) sic etuendavi: praestantissimum bonum possideat, consentaneum videretur,
ut obsolute pulchr. habere diceretur: sed quoniam . . ordine pulchritudinem admittunt . .
dicuntur Al 15. 16 pluribus quidem motibus Al: permultis mot. codd.: suspectum 16 deinde]
quamobrem codd. Al. fort. deest aliquid. 26 qualis hominis est om. codd.</note>

<pb n="121"/>
exiguae actiones inveniuntur, quibus ad exiguam mensuram <note type="marginal">f. 33r</note>
ducuntur, ac eo magis, si una tautum actio in eis inveniatur.
quod autem homo assequitur, (exempli gratia) unum est, quod
optimum existit quodque a ceteris omnibus acquiri non potest;
<lb n="5"/> neque etiara a solo homine, sed pluribus aliis etiam cum eo requisitis.
igitur optimum quoque unum est, quemadmodum retulimus,
reliqua vero [omnia] ad id auxilium praestant, ac eorum quidem
hoc optimo participat (hoc autem dictum | a nobis ac positum <note type="marginal">f. 33v</note>
est), illud autem, quod optimum est, omnino non assequitur, sed ad
<lb n="10"/> illud prope per pauca accedit, aliud vero fieri non potest,
ut illud adipiscatur, sed satis ei est, si ad ultimum prope
accedat. idque exemplo magis illustrat. ut si valetudo finis
[ponatur], aliquis valet semper, aliquis atteuuatione, alter
cum cucurrit, quidam dum aliud aliquid operabitur currendi
<lb n="15"/> gratia, quod sanitati antecedit, quamobremmotus, qui finem praecedunt,
plurimi sunt; alter autem longe plurimum abest ac fieri non
potest, ut sanitatem [assequatur], sed cum atteuuatione tantum
relinquitur raaioremque gracilitatem adipiscitur. non itaque sanitatem,
sed horum duorum alterum intendit, maciem quidem attenuationemve,
<lb n="20"/> ut mortem evadat, cum simile quippiam operetur.
etenim optimus finis eius quidem perfectio est, ceterorum vero
illorum sanitas, semperque ii meliore sunt condicione, qui propius
ad illud optimum aceedunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>