<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.45-2.48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.45-2.48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="45"><p>Ait insuper: de ordine autem vagantium stellarum deque intervallo
earum sufficiens cognitio, ex iis, quae a Mathematicis traduutur,
peteuda erit. ii namque asseruut ex caelestihus sphaeris non-
nullas esse celeriores, eas nempe, quae terrae propiores sunt,
<lb n="10"/> nonnullas vero tardioies, eas videlicet, quae magis a terra distant,
tarditas autem et eeleritas earum pro distantiae ratione necessario
sunt, quoniam enim supponitur, partes, quae in iis consistunt, quae
minime vagantes sunt, non vagantes, sed minimas, hoc est citissimas
esse, earum vero, quae sequuntur, conversiones esse tardiores ac
<lb n="15"/> plures, consentaneum erit, quoniam motu e regione contrarioque
primae feruntur, quae ex illis propinquiores sunt, tardiores esse,
quoniam brevi absolvuntur, non aliter ac si proprius earum motus
prohiberetur, quae vero longe distantiores sunt, concitatiores
existere. et tempera quoque pro ratione haec insequuntur. quo Ε;
<lb n="20"/> enim magis primae circumvectioni propinqua est, eo a multitudine
eius, quod primo movetur, longe plurimum vincitur ac superatur,
distantiores autem minus victae ac superatae erunt, et hoc quidem
propter distantiam, quae autem in medio locatae sunt, pro (distantiae)
ratione.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="46"><p>Stellarum autem figuram globosam esse et autea a nobis
dictum est et non sine ratione quispiam ita esse existimabit, si
inde rationem desumat. quoniam determinatum est astra
per se motu aliquo non moveri, cum motu proprio non moveantur,
nec instrumenta habeant motui accommodata — natura enim
<lb n="30"/> nihil frustra facit et praecipue in divinis corporibus — eam figuram
sortiuntur, quae minime est motiva. quod autem tale est, globosum
existit; figurae igitur globosae sunt, supra igitur probavit
ipsa motu aliquo per se ac proprio non moveri, siquidem globosa
sunt; hie vero probavit ipsa globosa esse, quoniam motu aliquo
<lb n="35"/> per se ac proprio non moventur, existimaturque eius demonstrationis
species esse, quae διάλληλος vocitatur, hoc est, quando iguotum
per ignotum demonstratur, qualis est demonstratio circularis. verum
in praecedentibus minime hac tantum ratione Aristoteles declaravit
ipsa motu proprio per se non moveri, sed aliis quoque rationibus,
<lb n="40"/> et super hoc desumpsit rationem ex hoc; modo autem, quoniam
<note type="footnote">12 partes — citissimas (14) corruptum: fort, emend. circulationem sphaerae fixae, quae con
posita non est, minimam, hoc est citissimam 15 e regione contr. Al: codd, corrupti</note>

<pb n="119"/>
probatum est, ut ei placuit, ipsa per se motum non habere, hoc <note type="marginal">f. 32v</note>
utitur ad eorum sphaericitatem ostendendam.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="47"><p>Nunc vero alium ipse addidit syllogismum, qui a simili desumitur,
et inquit: cum eadem unius et omnium stellarum ratio sit,
<lb n="5"/> et luna, quae stellarum una est, rotunda figura praedita sit (quod
satis ex splendoris eius qualitate videri potest, siquidem eiusmodi
splendoris species orbiculari tantum figurae inesse potest) igitur
aliae etiam omnes stellae orbiculari figura praeditae sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="48"><p>Post baec, duas proposuit dubitationes, quas philosophico more
<lb n="10"/> deduxit, ambasque dissolvere conatur. cum multa sint eius generis,
hoc est, de quibus non absque ratione dubitari potest, non
minus de his quoque ambigi poterit. ex his autem, quae dubitandi
locum nobis praebent, unum est, quaenam causa sit, cur eae
&lt;sphaerae&gt; , quae [plurimum] a prima circumvectione absunt, pluribus
<lb n="15"/> motibus non cieantur. consentaneum enira esse videretur,
cum primus quoque(?) | orbis uno tantum pulsu agitetur, f. 33r
eos, qui deinceps sequuntur, pluribus semper motibus secundum
proportionem moveri debere.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>