<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.44-2.50</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:2.44-2.50</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="44"><p>Alexander hoc in loco de orbe in universum deque singulo
quoque orbe credidit Aristotelem disseruisse. et tametsi ita res se
haberet, quemadmodum Alexander opinatur, tamen qui hoc de orbe
universe sigillatimque disserit rationemque deducit, non convenit,
ut de quodam orbe non dicat; quod enim absoluto nomine de animalibus
<lb n="25"/> tamquam animalibus dicitur, convenit et aequum est, ut de
quodam animali dicatur. praeterea nou erit eius sermo de orbe in
universum, sed de caelesti orbe deque orbe mundi. atqui hinc
Aristoteles regreditur, ut Pythagoreorum seuteutiam eo usque prosequeretur,
quo usque sermonem de motibus stellarum tanquavi consentaneum
<lb n="30"/> inveniremus. hinc etiam huius sententiae veritas perspici
licet, astra uempe tantum moveri, cjuia affixa alligataque sint;
quasi ipse Aristoteles convertendo sermonem denuo affirmare velit
ipsa in universum non moveri, neque veluti animata neque etiam
vi, sed secundum naturam. dixit; non veluti animata, quatenus moventur,
<lb n="35"/> non quod astra inanimata sunt, at ipse sermonem quasi
convertendo ait: si proprio motu moverentur, omnino conseutaneum
asset ex motibus eorum sonum effici, et ob hanc, causam Pythagorei
ita statuerunt, quatenus videlicet existimarunt motu proprio
astra moveri. deinde dicit, perspicuum est autem nullum confici
<note type="footnote">7 superius] II, cap. 4 9 ea — concluditur Al: codd. mutilati 16 — fertur om. codd.
17 stellae Al: om. codd. 18 dixit] Phys. IV,5 et in hoc libro I,9; ad rem of. Simpl.
p. 459, 26 et 460,4. 21. 23 verba deque singulo quoque orbe et sigillatimque suspecta
mihi videntur 24 non scripsi 33 neque veluti animata] Arist. p. 291 a 23</note>

<pb n="117"/>
sonum, quandoquidem consentaneum foret, si sonus aliquis con- <note type="marginal">f. 32r</note>
ficeretur, fieri secundum adiunctionem magnitudinis huius, siquidem
ob velocissimum motum edevetur, veluti quod in solis lunaeque
motu, quae magna duo corpora existunt, invenitur, et quemadmodum
<lb n="5"/> in stellis, quae tanta sunt magnitudine et multitudine, invenitur;
tanti soni vero impetu corpus scinderetur. soni enim, qui
multo minores sunt, idem etiam efficiunt, quemadmodum touitrua.
hoc autem non contingit, non propter consuetudinem, quia nempe
a primo ortu hoc sonitu aures nostrae opplentur, quemadmodum
<lb n="10"/> isti pronuutiant, sed quia &lt;sonus&gt; nec nee a principio existit.
enim nihil interesse videtur, quin sonus a nobis percipiatur,
quemadmodum aurifices, tametsi mallei strepitui sint assueti,
non ideo prohibentur, quin sonum percipiant. huic autem aliam
rationem addidit Alexander; ait enim: si ex stellarum motu sonus
<lb n="15"/> conficeretur, sonum ceterorum corporum, quae stellis minora sunt,
nullo raodo perciperemus, siquidem maiores soni minores semper
corrumpunt. hic sermo vero per se alia propria eget indagatione;
etenim quid ipse ait, si sonus stellarum motus ad id, quod ante
est, nullo modo pervenit, et hoc, quia ipsum spatium non ita
<lb n="20"/> facile scinditur neque sonus ex quocunque ad quemcunque locum
pervenit? stellae vero num ipsae moveantur | ex eo, quod affixae <note type="marginal">f. 32v</note>
sunt, hoc in sermone nullam rationem adducit; sique minus, quid
nobis opponihir dicentibiis, licet stellae ex se moveantur, ob aliam
tamen rationem earum motu sonum non confici? ipse vero omnino
<lb n="25"/> hac tantum ratione sonum non confici confendit, quoniam nempe
stellae infixae sunt, et hoc, quia neque sic etiam earum partium
sonus explicatur, quae in flumine vehuntur. potest autem aliquis
dicere, quod neque etiam partes animalium, quae per aera volitant,
sonum edunt, nee insuper eo tempore, quo velocissimo motu feruntur.
<lb n="30"/> non igitur quia infixae ac rei motae alligatae sint, ideo sonum non
confici unt, sed vel sonum edunt, qui auditum nostrum fugit, vel
sonum non conficiunt, sed id etiam non contingit, quia omnino infixae
et alligatae sint, cum alia quoque relinquatur ratio, quamobrem
corpora sonum non edunt, tametsi etiam infixae alligataeque
<lb n="35"/> non sint. et inquit, hoc autem natura illis condonavit, ut
scilicet stellae ex se minime moveantur, sed postquam orbibus suis
alligatae fuerint; quaudoquidem de illis sollicita fuit natura, ut id
praecaveret, quod futurum esset, si quando minime alligatae mo-
<note type="footnote">10 sonus— exislit emendavi: nee a pr. assueti sumus codd. 14 Alexander] cf. Simpl.
p. 465, 21 19 quia idem spatium] laudatur in Averr. commentario p. 134 F et in
eiusdem paraphr. p. 304 E. ad seq. cf. ibid. p. 136 A et 304 G 26 sic et sq.
locus corruptus; cf. Arist. p. 291 a 11, 12 29 sonum edunt scripsi: quae non moventur
codd. Al; fort. legendum: qui non movetur 35 inquil] p. 291a24</note>

<pb n="118"/>
verentur. etenim nihil custodiretur et conservaretur eorum, quae. <note type="marginal">f. 32v</note>
hic sunt, quemadmodum nunc custoditur conservaturque. hic autem
nexus et positio ponitur, quatenus custodiam ac praeservationem
eorum, quae hic sunt, ex alligatione stellarum pendere ac fieri ipse
<lb n="5"/> animadvertit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="45"><p>Ait insuper: de ordine autem vagantium stellarum deque intervallo
earum sufficiens cognitio, ex iis, quae a Mathematicis traduutur,
peteuda erit. ii namque asseruut ex caelestihus sphaeris non-
nullas esse celeriores, eas nempe, quae terrae propiores sunt,
<lb n="10"/> nonnullas vero tardioies, eas videlicet, quae magis a terra distant,
tarditas autem et eeleritas earum pro distantiae ratione necessario
sunt, quoniam enim supponitur, partes, quae in iis consistunt, quae
minime vagantes sunt, non vagantes, sed minimas, hoc est citissimas
esse, earum vero, quae sequuntur, conversiones esse tardiores ac
<lb n="15"/> plures, consentaneum erit, quoniam motu e regione contrarioque
primae feruntur, quae ex illis propinquiores sunt, tardiores esse,
quoniam brevi absolvuntur, non aliter ac si proprius earum motus
prohiberetur, quae vero longe distantiores sunt, concitatiores
existere. et tempera quoque pro ratione haec insequuntur. quo Ε;
<lb n="20"/> enim magis primae circumvectioni propinqua est, eo a multitudine
eius, quod primo movetur, longe plurimum vincitur ac superatur,
distantiores autem minus victae ac superatae erunt, et hoc quidem
propter distantiam, quae autem in medio locatae sunt, pro (distantiae)
ratione.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="46"><p>Stellarum autem figuram globosam esse et autea a nobis
dictum est et non sine ratione quispiam ita esse existimabit, si
inde rationem desumat. quoniam determinatum est astra
per se motu aliquo non moveri, cum motu proprio non moveantur,
nec instrumenta habeant motui accommodata — natura enim
<lb n="30"/> nihil frustra facit et praecipue in divinis corporibus — eam figuram
sortiuntur, quae minime est motiva. quod autem tale est, globosum
existit; figurae igitur globosae sunt, supra igitur probavit
ipsa motu aliquo per se ac proprio non moveri, siquidem globosa
sunt; hie vero probavit ipsa globosa esse, quoniam motu aliquo
<lb n="35"/> per se ac proprio non moventur, existimaturque eius demonstrationis
species esse, quae διάλληλος vocitatur, hoc est, quando iguotum
per ignotum demonstratur, qualis est demonstratio circularis. verum
in praecedentibus minime hac tantum ratione Aristoteles declaravit
ipsa motu proprio per se non moveri, sed aliis quoque rationibus,
<lb n="40"/> et super hoc desumpsit rationem ex hoc; modo autem, quoniam
<note type="footnote">12 partes — citissimas (14) corruptum: fort, emend. circulationem sphaerae fixae, quae con
posita non est, minimam, hoc est citissimam 15 e regione contr. Al: codd, corrupti</note>

<pb n="119"/>
probatum est, ut ei placuit, ipsa per se motum non habere, hoc <note type="marginal">f. 32v</note>
utitur ad eorum sphaericitatem ostendendam.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="47"><p>Nunc vero alium ipse addidit syllogismum, qui a simili desumitur,
et inquit: cum eadem unius et omnium stellarum ratio sit,
<lb n="5"/> et luna, quae stellarum una est, rotunda figura praedita sit (quod
satis ex splendoris eius qualitate videri potest, siquidem eiusmodi
splendoris species orbiculari tantum figurae inesse potest) igitur
aliae etiam omnes stellae orbiculari figura praeditae sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="48"><p>Post baec, duas proposuit dubitationes, quas philosophico more
<lb n="10"/> deduxit, ambasque dissolvere conatur. cum multa sint eius generis,
hoc est, de quibus non absque ratione dubitari potest, non
minus de his quoque ambigi poterit. ex his autem, quae dubitandi
locum nobis praebent, unum est, quaenam causa sit, cur eae
&lt;sphaerae&gt; , quae [plurimum] a prima circumvectione absunt, pluribus
<lb n="15"/> motibus non cieantur. consentaneum enira esse videretur,
cum primus quoque(?) | orbis uno tantum pulsu agitetur, f. 33r
eos, qui deinceps sequuntur, pluribus semper motibus secundum
proportionem moveri debere.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="49"><p>Secundum est, ut investigemus, quanam ratione in primo
<lb n="20"/> globo plures stellae sint, in reliquis autem stellarum sphaeris in
unaquaque earum una tantum stella consistat. idque Aristoteles
commemorat, de quo ipsemet testimonium praebet: lunam nempe
aliquando vidit Martis stellam subisse eamque occultasse, hincque
ratiouem desumit, ut luna ipsi terrae propior sit.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="50"><p>Reliqua autem, quae ab eo deducuntur, perspicua sunt, quare
(inquit) praeclarum est quaerere de his et consentaneum est
non ignorare id, quod ceteris rebus seu partibus praestantius est;
quamvis vero parva adiumenta ac principia nobis suppetant, tantisque
locorum iutervallis haec quoque principia absint ab iis, quae subsequuntur,
<lb n="30"/> ex quibus eiusmodi scientia acquiri posse videtur, ab iis
tamen modicis adiumentis ac principiis si versus inquisitionem contemplatione
moveamur, neque incongruum nee admirabile quoque
erit, ut, quemadmodum sunt, ita inveniantur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>