<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.46-1.52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.46-1.52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="46"><p>Aristoteles autem antea dixit, si a finito tempore finitum
tempus auferatur, et reliqua, quae sequuntur. atque hoc
etiam sermone statuit tempus absolutae circuitionis esse finitum
ex eoque demit tempus, quod est ante duarum linearum coniunctionem.
<lb n="35"/> consentaneum igitur est, ut tempus, quod inter
connexiones medium tenet, finitum existat, pariterque magnitudines,
per quas motus perficitur, cum motus sit finitus. etenim tempus
est principium motus, ac eius, per quod motus perficitur. uec te
praetereat velim Aristotelem per ACE distautiam tantum intellegere,
<lb n="40"/> non autem lineam in universum.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="47"><p>Praeterea hac etiam ratione perspicuum evadit, fieri
<note type="footnote">6 BB] Β codd. Al 9 et 13 A] C codd. ΒΒ] CB codd. semper 22 contrarium]
suspectum 31 antea] p. 272a7</note>

<pb n="26"/>
non posse, ut orbis infinitus sit. si duo corpora moveantur, <note type="marginal">f. 7v</note>
quorum alterum obvium et iuxtca posituin sit alteri ut AB, sive
aequalia sint sive diversa, celeritate aequalia aut diversa, quorum
alterum quiescat, alterum vero moveatur, alterum ab altero separa
<lb n="5"/> bitur terminato tempore, ita ut corpus motum quiescenti eorpori e
regione sit positum, ut duae lineae e regione positae, simulque per
terminum positum supra basim lineae e regione positae proficiscantur
— quantum enim unum horum duorum corporum ab alio
aceeperit, tantum alterum accipere aestimamus, et id prout
<lb n="10"/> motus motum celeritate mperet. si vero duo corpora simul
moveantur, velocius certe disiungentur. sin alterum eorum
moveatur, alterum vero quiescat, tardius ab invicem separabuntur,
quamvis fieri possit, ut motus alterius ad unicum latus
velocior sit motu composito ex amborum motibus ad duo latera
<lb n="15"/> simul, si quando maguitudiues ab invieem segregantur. quarum segregatio,
cum fuerint finitae, simul etiam finitoque tempore perficietur;
finita namque magnitudo finito terminatoque tempore omnino secat atque
pertransit. at infinitae magnitudines, si ambae infinitae sint vel si altera
earum tautum infinita existat, sique ad duo opposita latera moveantur,
<lb n="20"/> sive altera moveatur, altera quiescat, necessario fiet ut tempus,
quo una ab altera separatur atque segregatur, infinitum sit, hoc est,
ut nullo possit tempore separata inveniri, sed si simul semper moveantur,
vel altera earum, non separatae segregataeve erunt. quandocunque
enim finitum segregetur | ab infinito aut ab eo separetur, <note type="marginal">f. 8r</note>
<lb n="25"/> sequetur infinitum mensurari posse, similiter etiam si infinitum segregetur
a finito ab eoque separetur, idem profecto sequeretur,
hoc est, infinitum a finito mensurari posse, etenim segregatio
divisioque finito infinitoque competunt, utrique enim commune est
ac universale, aequali et inaequali, sive iuxta se sint posita et
<lb n="30"/> non proxima, sive eorum alterum ita se habeat. perspicuum est
autem ex iis, quae in Physicis a nobis declarata sunt, motum infinitum,
hoc est cuius tempus fuerit infinitum, non absolvi tempore
finito; etenim finitum, a quo infinitum se separat, quantumvis minimum
sit, infinito tempore ab eo separatur.</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="48"><p>Quamobrem rationi omnino consentaneum est, cum magnitude,
quantumis minima sit, movebitur, ut infinitam magnitudinem
intersecet ac separet, congruum est, inquam, ut tempus, quo eam
intersecabit, indefinitum existat. nihil autem interest utrum hae duae
magnitudines, quarum altera alteram pertrausit intersecatque, per
<lb n="40"/> rectam an per curvam lineae oppositionem segregentur. corpus igitur.
<note type="footnote">4 post moveatur supple: aut si utrumque eorum moveatur 6 simulque] lege: aut simul
21 hoc est et sq.] cf. Simpl. p. 212,26 . . ἄπειρος ἔσται ὁ χρόνος, ἐν ᾧ ἀπολυθήσονται
ἀλλήλων, τουτέστιν οὐδέποτε ἀπολυθήσονται· 31 Physicis] VI, 7</note>

<pb n="27"/>
quod in orbem convertitur, si infinitum extitisset, fieri non posset, <note type="marginal">f. 8r</note>
ut ullo unquam tempore id pertransiret intersecaretque, quod ab eo
pertransitur, utputa spatinm unius gradus in terrae superficie,
neque finito tempore ab eo separaretur. at videmus, quod distantias
<lb n="5"/> summe minimas pauco tempore peragrat separatque, igitur consentaneum
est, ut infinitum non sit. sententiam vero roborat iis, quae
oculis assequimur; corpus etenim quod in orbem convertitur, ab iis
omnibus, quae cireumagit atque apprehendit, quamvis summe
minima sint, finite tempore separatur. haec autem ratio cougruit
<lb n="10"/> corpori, quod in orbem convertitur, quodque ad sensum moveri
conspicitur. de hoc namque corpore pertractare inteudit, minime
autem de infinito in universum, quod moveri non possit, quemadmodum
existimatur Aristoteles voluisse in eius dictiouis exordio,
cum inquit: insuper autem ex his manifesto apparet id,
<lb n="15"/> quod finem non habet, fieri non posse ut moveatur. etenim
qui declarare tentat infinitum moveri non posse, illi profecto
indecorum est, si ad hoc assumat, quod corpus, quod in orbem
fertur, tempore finito movetur. at quia boc loco de rotundi corporis
motu tantum pertractatur, quatenus eiusmodi motus finito
<lb n="20"/> tantum tempore absolvitur, sequitur, corpus, quod in orbem torquetur,
ut infinitum censeatur, fieri non posse.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="49"><p>Deinceps cum dicit figuram eius sphaericam, ex hoc illius motum
infinitum non esse deduxit. eius enim perennitas ex eo provenit, quod
non movetur ad eum locum, quern iam transivit, siquidem ex hac
<lb n="25"/> ratione deduxit finitum esse, non autem inde quod circulari motu perpetuo
non movetur, eo quod infinitae quietes ac morae intercipiantur.
etenim sic se habet, quem hac de re instituit, sermo: sicuti
linea et praesertim fiuita fieri non potest, in quantum
linea est ac eius figura est figura lineae, ut figuram non habeat,
<lb n="30"/> vel infiuita existat, nisi secundum longitudinem, sic
etiam superficies, ut est superficies (ex hoc autem finis atque
extremi pluralitatem innuit, nam superficies est, inquantum est
finita) fieri hercle non potest, ut sit infinita, nisi forte finis
indefinitus existat; at si fines, hoc est lineae termiuatae fuerint,
<lb n="35"/> omni ex parte, figura videlicet et magnitudine, finita erit.
eademque ratione impossibile est, ut circulus, quadratum, vel
quaevis alia figura infiuita existat. est enim figura, quae vel uno
termino vel pluribus clauditur. etenim linea superficiesque si
earum unaquaeque finita extitisset, ut est linea et superficies, ac
<lb n="40"/> propria peculiarique eius uatura, non dabunt nobis aliquo tempore.
<note type="footnote">3 spatium unius gradus] μοιριαῖον διάστημα (cf. infra p. 36.9) 14 insuper] p. 272a21
23 non supplevi 24 et sqq.] cf. Simpl. 213,12 ὅτι ἡ κύκλῳ κίνησις οὐκ ἔστιν
ἄπειρος οὕτως, ὡς ἀεὶ μὲν γίνεσθαι . . . ἀλλὰ τὸ ἄπειρον ἔχει τῷ πάλιν καὶ πάλιν.
37.38 Simpl. 213,21 διότι σχῆμά ἐστι τὸ ὑπό τινος ἥ τινων ορων περιεχομενον</note>

<pb n="28"/>
ut lineam vel superficiem infinitam imaginemur. Cum autem fieri <note type="marginal">f. 8r</note>
non possit, ut circulus vel sphaera infinita inveniatur, impossibile
quoque erit, ut eorum motus infinitus dicatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="50"><p>Dicimus autem hoc in loco motus infinitus, vel quia id, quod
<lb n="5"/> movetur, est infinitum (motus enim in re mota invenitur) vel quia
spatia, per quae moventur, sunt infinita. cum autem eiusmodi
spatia non sint infinita, eorum quoque motus non erunt infiniti.
quemadmodum etiam fieri non potest, ut motus sive rectus sive
circularis sive alterius figurae inveniatur, nisi antea figurarum
<lb n="10"/> natura inveniretur. quodsi corpus, quod in circulum vertitur, figuram
non haberet, forte nihil prohibebit, quin infinitum esse
et corpore infinito existente eius quoque motus erit infinitus; nunc
autem cum figuram habeat, sane finitum est. igitur consonum est,
ut eius quoque motus finitus existat.</p><lb n="15"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="51"><p>Atqui Aristotelis sermo hoc in loco quasi obiter dictus deprehenditur,
siquidem mens eius non erat demonstrare rotundum
corpus non esse infinitum, verum figuram infinitam non inveniri.
perspicuum est autem, fieri etiam non posse, ut infinitus motus simpliciter
inveniatur, quemadmodum non invenitur conversio infinita. |</p><note type="marginal">f. 8v</note><lb n="20"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="52"><p>Praeterea hypothetico quoque syllogismo probavit, corpus, quod
vertitur in orbem, non esse infinitum et tamen in circulum moveri.
statuamus dari conversionem infinitam, siquidem in Physicis demonstratum
fuit motum infiniti corporis esse infinitum; quodsi
conversio infinita invenitur, suppouamus infinitum circulum inveniri,
<lb n="25"/> cui insit eiusmodi motus; etenim conversioues infinitae infinito quidem
circulo insunt. si igitur inveniretur corpus infinitum, quod in
circulum movetur, ponendum esset infinitum circulum inveniri; at
fieri non potest, ut infinitus circulus inveniatur: igitur consentaneum
est, non dari corpus infinitum, quod in circulum vertatur. cum
<lb n="30"/> autem quiutum corpus in circulum moveatur, infinitum itaque corpus
non est. sed Alexander hanc partem expositione primae explicationi
simili declaravit. cum vero dixisset infinitum in circulum
verti non posse, quae huius quaestionis est vera conclusio, eius
veritatem sequenti probat ratione, quae est eiusmodi.</p><lb n="35"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>