<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.43-1.45</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.43-1.45</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="43"><p>Altera vero ratio ab eo deducta, hoc sequitur ordine. subiciamus
quidpiam moveri: si tempus, in quo movetur, erit fiuitum,
igitur motus etiam, qui eo tempore fit, fiuitus extiterit. sic itaque
motus comitatur tempus, ac tempus motu metimur. deinceps si motus
<note type="footnote">3 verum—infinitum] ita Al: om. codd.: fort, legendum: probandum nobis erit de eo
quod in orbem torquetur 18 poterunt—nunquam] codd. corrupti: conicio semper
magnitudinem in hac distantia accipere poies 21 post moveatur deest aliquid, cf. Ar,
p. 272a4</note>

<pb n="24"/>
fuerit terminatus, distantia quoque, hoc est magnitudo, per quam <note type="marginal">f. 7r</note>
motus peificitur, erit limitata; etenim magnitudo motus distantiae
magnitudinem comitatur, sicuti temporis etiam magnitudo magnitudinem
motus insequitur. ut iam in Physicis priucipiis haec a
<lb n="5"/> nobis declarata sunt, cum autera contingat, ut si quintum corpus
moveatur, terminatum aliquod tempus imaginemur, circulare corpus,
quod hoc tempore convertitur, finitum erit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="44"><p>Statuamus autem eiusmodi tempus esse praeseus, a quo eam
portionem auferamus, quae usque ad meridiem est, succedit tempus
<lb n="10"/> illud, quod inter meridiem et finem diei consistit (eius enim principium
erat meridies). ideo quemadmodum eiusmodi teiuporis prlncipium
est, id est meridies, ita invenietur prineipium totius motus,
qui in eo est, scilicet illud tempus meridiei, et quemadmodum etiam
invenimus tempus finiri ac terminari media diei portioue terminata,
<lb n="15"/> ita etiam inveniemus motum, qui in eo est, una cum motus diei
perfectione et fine finiri terminarique. at quia eorum omnium extremitates
finitas terminatasque esse statuimus, si motus hic
fuerit finitus, eius quoque intervallum, per quod perficitur, erit finitum
quo quidem finito existente corpus quoque, quod tale spatium
<lb n="20"/> peragrat, finitum erit. cum ergo ita se nostra habeat senteutia,
uti diximus, scilicet cum quintum corpus moveatur, tempus finitum
sumi debere: caelum igitur, quod hoc tempore movetur, finitum
erit. at prima propositio vera est, igitur consentaneum est, ut
altera etiam, quae ex ea deducitur, vera existat. quare si fieri
<lb n="25"/> posset, ut huius totius motioni conversionique definitum aliquod
tempus inveniatur, in quo totum hoc moveatur, totum etiam finitum
terminatumque erit. sed Aristoteles ait hoc necessarium esse in re;
deinde subdidit: in reliquis etiam motibus eodem modo res
se habet, quae quidem ratio generalis est ad universalemque sermonem
<lb n="30"/> refertur, qui est | si finitum tempus datur. ipse vero simpliciter <note type="marginal">f. 7v</note>
pliciter de eo non disseruit, sed si aliquam eius partem sustulerimus.
id autem vel eo potissimum nomine ab eo factum puto, ut
eius sermo disquisitionis speciem magis praeberet. Aristotelis enim
mens fuit. ut potius in motu quam in quiete tempus consisteret, ne
<lb n="35"/> tempori, quod momento nunc conficitur, spatium aliquod statueretur.
etenim si illud consideremus cum sequeuti, erit hoc tempus, cuius
finis mensurabitur. sed opportunum nobis fnit hac de re rationem
adstruere, nam in se absoluta perfectaque est; Aristoteles vero de
ea mentionem facit, non quia absoluta perfectave est, verum quia
<lb n="40"/> motui circulari deservit &lt;adsumpta insuper&gt; ratione quae necessaria
ei videtur.</p><note type="footnote">4 Physicis] IV, 12 sq. 40 adsumpta—videtur om. Al: locus non admodum</note><pb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="45"><p>Quocirca, inquit, cum eiusmodi rationem praemiseriraus <note type="marginal">f. 7v</note>
statuerimusque, ponamus A lineam altera extremitate eius
infinitam esse, hoc est latere quo
E affixuni est, alteramque lineam
<lb n="5"/> utroque simul latere infinitam, quae B
sit linea BB, necnon dicamus lineam
ACE a centro productam esse infinitam,
insuper statuamus centrum infiniti esse
A punctum. verum lineam BB infinitam
<lb n="10"/> subiciamus, non tamen ab eius ceutri
latere, quibus ita suppositis ponamus id,
quod finem non habet, moveri circa centrum
A, ac una etiam linea ACE, quae a centro
producitur, cum eo feratur. etenim cum hoc suppositum a nobis
<lb n="15"/> fuerit, inveniemus lineam ACE lineae, cui BB affixa sunt, aliquaudo
esse adhaesam. cuius adhaesio in aliqua eius medietatis parte non
erit, hoc est lineae BB; namque si hoc pacto coniungerentur, non
esset linea ACE infinita ex parte E; et si ei omnino annectatur
(idque non fit in media parte) palam est nihil extra eam relinqui.
<lb n="20"/> quare sequitur ut tempus, in quo eiusmodi linea alteri coniungitur
sic, ut illam permeet ac intersecet, — donee vero permeat illam
(lineae) partem, contrarium huic tempori erit — sit pars temporis
totius circulationis. et si finitum tempus fuerit, scilicet circuitus,
qui ex orbis revolutione fit, hoc etiam tempus, quia eius pars est,
<lb n="25"/> erit finitum. quare fiet, ut hoc tempore fiuito linea ACE lineam
BB, quae infiuita est, totam pertranseat, eiusque extremitati quoque
annectatur, quod sane talsum est. igitur fieri non potest, ut
quod infinitum est, in circulum vertatur. quare ne caelum
quidem si extitisset infinitum, fieri potest, ut in orbeui vertatur;
<lb n="30"/> at quouiam convertitur, minime infinitum existit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>