<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.40-1.42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.40-1.42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="40"><p>Etenim ablatis principiis nonne ea omnia de medio tolluntur,
quae eisdem principiis nitebantur? omnis autem huius rei causa
est, quoniam principium fundamentumque maximam vim habent,
omnia enim potestate quodammodo continent, ut lumen(?). atque
hic error, ut Aristoteles inquit, causa fuit, ut veteres inter se dissentientes
<lb n="30"/> circa huius totius opinionem alter alterum oppuguarit.
quamobrem non est ut pluribus earn utilitatem extollamus, quae ex
scientia de infinito acquiritur, cum aliarum rerum principium sit et
causa, veluti earum omnium quae quantitatis ratione inter se relationem
habent, quo de genere sunt, locus, tempus, motus, corpus
<lb n="35"/> atque figura.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="41"><p>Quamobrem rationi consouum est, ut de eo disseramus.
cuius profecto indagatio hoc ordine procedet. cum omne
corpus aut simplex sit aut compositum, infinitum igitur
aut simplex erit aut compositum. cum autem declaratum
<lb n="40"/> fuerit | non inveniri corpus simplex infinitum, atque simplicia omnia <note type="marginal">f. 7v</note>
numero determiuata fuerint, vel simplex vel compositus mundus sit.
<note type="footnote">14 ab eo scopo. quem—intendebamus] fort, vertendum ἐν τοῖς ἀπὸ τῆς ἀρχῆς 38
finitum—compositum] ita Al: om. codd. per homoeoteleuton</note>

<pb n="23"/>
fieri non potest, ut modo aliquo infinitus existat. at primo ostendamus <note type="marginal">f. 7r</note>
non inveniri inter simplicia corpora corpus aliquod ulla
ratione infinitum. verum antequam hoc efficiamus, probandum
nobis erit, non inveniri inter simplicia corpus aliquod infinitum, ex
<lb n="5"/> eo corpore, quod in orbem torquetur, idque per deductionem ad impossibile
hunc in modum demonstratur. Si corpus, quod vertitur in
orbem, infinitum extitisset, lineae etiam, quae ab eius
centro exeunt, hoc est, quae ab ipsa terra producuntur, circa quam
movetur, essent infinitae. cum autem eiusmodi lineae fuerint
<lb n="10"/> infiuitae, ac duas esse statuamus, distantia etiam, quae est inter eas
— i. e. corda anguli prope centrum, qui duabus lineis infinitis protractis
formatur — in infinitum producetur. nam cum hanc distantiam
limitaveris, et has duas lineas circumscribes, cumque duas
eas lineas terminaveris et distantiae itidem termiuum statues;
<lb n="15"/> quandocunque autem dictae lineae nec terminum nec finem admiserint,
distantia itidem nec terminum nec finem possidebit. cum
autem statuerimus pari modo haec duo se habere, poterunt eiusmodi
lineae et earum distantiae semper augeri et terminari nunquam.
si vero eiusmodi distantia fuerit infiuita et hanc distantiam peragrare
<lb n="20"/> intendat, praesertim cum paratum sit, ut iam moveatur . . invenimus
autem corpus circulare moveri,
et per syllogismum quoque declaratum
fuit couseutaneum esse, ut detur corpus,
quod in orbem feratur; at fieri non potest, ut
<lb n="25"/> corpus quod in circulum vertitur, moveatur
et non moveatur, igitur ratioui consentaueum
erit, ut positum hoc fundameutum destruatur;
dixit per syllogismum declaratum fuit,
ne quispiam positum fundameutum subverti
<lb n="30"/> posse existimaret, quod quidem per ea tantum
Aristoteles stabilivit, quae sensuum necessitate
asciscuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="42"><p>Amplius dicit: distantiam autem linearum a centro productarum
dicimus, extra quam nulla sumi(?) potest (magnitudo)
<lb n="35"/> etc., id est quae intervallum earum implet.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>