<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.4-1.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.4-1.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="4"><p>Magnitudinum, quae dividuae sunt, omnino etiam
continuae sunt, nondum tamen constat, num hic sermo retro
commeet, ut magnitudines continuae dividuae quoque existant.
dividuas namque magnitudines ea ratione continuas statuit, qua
<note type="footnote">1 subiectum scripsi: locum codd.: rerum discrimine Al: cf. Simpl. p. 9,6 κἂν ἰατὰ to ὑποκείμενόν
ποτε διαφέρῃ 2 Arist. addit supplevi 3 si et sq.] iisdem fere verbis
usus est Aver. p. 3 E 9 proprie: finitur (ὥρισται) hoc est terminatur, sine dubio
glossa interpretis cuiusdam. 18 cum—non est (19)] locus difficilis: cum maius eo,
quod perfectum est, inveniri non possit Al</note>

<pb n="4"/>
continuitas illis convenit, siquidem dum dividuas eas esse praedcamus, <note type="marginal">f. 1v</note>
id prima ratione eo sane iure intellegi debet, ut dividua
videlicet magnitudo illa dicatur, quae utique dividi potest; quod
autem esse potest, profecto nondum est, et ea quae iam
<lb n="5"/> divisa sunt, dividua minime dicuntur, non enim habent potentiam,
ut partitionem admittant, siquidem actu divisa sunt. et quoniam
corpus (ut modo dicebamus) perfectum dicitur, quoniam tres dimensiones
admittit, tametsi ex hac indagine perspicuum non sit, num
continuum omne partibile sit (hoc enim iam in Physicis demonstratum
<lb n="10"/> est) idcirco alia quoque ratione, corpus perfectum esse
ostendere libuit:</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="5"><p>Illud autem, inquit, manifestum est, corpus nullo modo
posse in aliud genus progredi, veluti ex linea in superficiem.
dicimus namque lineam, quae unam in se tantum dimensionem
<lb n="15"/> admittit, in aliud genus ipsa perfectius ferri, scilicet
in superficiem. | superficies itidem, cum duas tantum possideat <note type="marginal">f. 2r</note>
dimensiones, progreditur in corpus, quod perfectius est, tres namque
dimensiones sortitur. minime vero deprehendimus corpus in
aliud quippiam ferri, veluti (exempli gratia) in id, quod quatuor
<lb n="20"/> dimensiones admittit. ceterae vero duae magnitudines, cum ab
uno ferantur in aliud genus, perspicuum est, nulla alia ratione nisi
defectus nomine hoc illis contigisse. corpus autem, quia talem
transitionem non admittit, ut omni prorsus defectu careat et perfectum
sit, consonum est; erit igitur perfectum. alioquin, si imperfectum
<lb n="25"/> extitisset, in aliud commearet, quod ipso perfectius
diceretur. cum autem ex dictis palam sit, corpus, ut tale, totum
et perfectum esse, et mundus ipse corpus existat, mundus et totum
erit et perfectum quoddam.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="6"><p>Neque totum mundusve hac dumtaxat ratione perfectus existit,
<lb n="30"/> hoc est, quatenus unumquodque ceterorum corporum illius pars
aliqua est, sed quatenus etiam horum unumquidque secundum suam
formam ad tres dimensiones extenditur. sed haec quatenus se
invicem tangunt, alterum ab altero clauditur, sicuti aqua ab aere
et aer ab igue, siquidem unumquodque horum subsistit, cum alterum
<lb n="35"/> sibi finitimum attigerit, et hac ratione non erunt perfecta, hoc est,
quatenus ad finem sibi finitimum singula illorum pergunt, et a
superiore elemento clauduntur. nec non quodlibet eorum aliqua
ex parte multa existit, iuxta corporum contentorum numerum;
quamobrem minime perfecta erunt, siquidem perfectio in se completa
<lb n="40"/> est et non ad aliud comparata. et hunc in modum perspicuum
est, ea corpora, quae veluti mundi partes sunt, perfecta
<note type="footnote">9 Physicis] Ζ 1 31. 32 secundum formam Al: necessario codd. 37 a superiore
elemento Al: ab ipso codd.</note>

<pb n="5"/>
non esse. Mundus autem non est perfectus, secundum quod ad tres <note type="marginal">f. 2r</note>
diametros et ad omnes diametros extenditur, et imperfectus, quatenus
terminatur, verum secundum hunc modum quoque in imnes
porrigitur, quemadmodum nomen ipsum significat.</p><lb n="5"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>