<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.37-1.39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.37-1.39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="37"><p>Et haec sunt ea, circa quae potissimum (ni fallor) huius rationis
intellectus versatur, sed verba quodammodo corrupta sunt et
ideo obscura et salebrosa huius sermonis sententia existit. quamobrem
diverso modo ab Alexandro explicatur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="38"><p>Illud delude exploratu dignissimum dicit, utrum videlicet infinitum
<lb n="30"/> aliquod corpus dari contingat, an potius hoc falsum sit invenirique
non possit? hoc autem ideo factum puto, quoniam cum
huius libri initio affirmasset, se de universo ipso velle pertractare,
illud de eo inquirendum erat, finitumne an infinitum diceretur?
distulit autem eiusmodi indagationem, cum opportunum fuerit
<lb n="35"/> nonnulla antea de mundi partibus praelibare; sermo etenim de
mundi partibus non parum habet momenti ad indagationem de
universo.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="39"><p>Cum autem de partibus eius praecipuis, hoc est de quinto
corpore, disseruisset, ad eum regreditur sermonem, quern antea
<note type="footnote">1 regulam—staiuamus] centrum unius diametri duorum circ. et centrum dictum
Α Al 5 perpendiculi] diametri Al 10 parum vitiosum 14 aequales
supplevi 18 distantiis coniungerentur] diametris opponerentur Al 28 Alexandro]
cf. Av. p. 22 I 32 initio] p. 268b11</note>

<pb n="22"/>
intendebat, de eoque corpore nunc inquirit, utrum finitum an finfinitum <note type="marginal">f. 6v</note>
existat. at quoniam eadem est totius et partium congregatarum
mensura, ideo de prima praecipuaque mundi parte disseruit, eamque
finitam esse ostendit. necesse autem est, ut de eo inquiratur, videlicet
<lb n="5"/> utrum mundus sit finitus an infinitus, quia magni est momenti
ad veritatis cognitionem, quam omnibus in rebus quaerimus.
cognitio namque de infinito principii fundamentique vim habet ad
veritatis cognitionem omnibus in rebus, etenim ea omnia, quae
necessario in eo consistunt, in partium eius compositione inveniri
<lb n="10"/> debeut, dato, quod infinitum inveniatur. idque in iis omnibus videre
licet, quae principii fundamentique vim habent. idcirco longe
enitendum erit, ne in eum labamur errorem, qui saepe coutingere
solet; etenim si initio vel in re minima a veritate deflexerimus,
longe plurimum deinde ab eo scopo errabimus, quern ab initio intendebamus.
<lb n="15"/> idque etiam intellegendum erit de principiis aliarum
rerum investigandarum. ut si quis minimam aliquam esse
dicat magnitudinem indivisibilem, hic minimum introducens,
permagnas tamen quaestiones movebit. hoc namque (exempli
gratia) subverteretur tota geometria; non enim darentur magnitudines
<lb n="20"/> numero careutes vel eum admittentes neque etiam unicuique magnitudini
altera illi aequalis inveniretur falsaque scientia Euclidis,
quam iis de rebus instituit, extitisset. hac autem scientia falsa
existente, quis non videt ea quoque omnia falsa esse oportere,
quorum gratia eadem scientia fundamenti vim obtinebat?</p><lb n="25"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>