<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.34-1.36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.34-1.36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="34"><p>Hunc vero motum illi minime contrariari, ex contrariorum
motuum definitione perspicuum evadit, quae
est, ut ex contrario in contrarium fiant,
sicuti motus, qui ex inferis ad supera quique
<lb n="20"/> ex superis ad infera vadit. motus autem
qui ab A per B seu per C in circulo fiunt,
ab eodem in idem progrediuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="35"><p>Aristoteles insuper iis de rebus aliam
rationem adstruit, quae demoustrativo ordine
hunc in modum ab eo deducitur. si siconversio
esset conversioni contraria, vanam
quaudam actionem natura operaretur, quae nullum finem respiceret,
sicuti mox declarabimus. at non invenimus otiosam indeterminatamque
actionem naturam operari; consonum est igitur, ut conversio
<lb n="30"/> conversioni minime contraria existat. atqui natura vanam
actionem operaretur, si quod ab ea innovatur, eius naturae extitisset,
ut sibi interitum ascisceret. conversiones autem contrariae
destruunt sese. ratio igitur ita texitur: conversiones contrariae
destruunt sese; quae autem destruunt sese, frustra gignuntur et
<lb n="35"/> nullum finem habent, conversiones igitur contrariae frustra gignuntur
nullumque finem habent. |</p><note type="marginal">f. 6v</note></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="36"><p>Qua autem ratione eiusmodi conversiones destruant sese, hac
indagine declaratur. si imaginemur quippiam positum esse super
<note type="footnote">4 idem continget—dicebamus] Simpl. p. 188,6 εἶτα μέμφεται τῷ Θεμιστίῳ εἰπόντι, ὅτι
αὐτὰ λεκτέον τοῖς ἐπὶ τοῦ λόγου τοῦ πρὸ τούτου τοῖς περὶ τῶν ἐπὶ μόνου τοῦ ἡμικυκλίου
κινουμένων 7 sed—dividatur] Simpl. p. 189,2 κἂν συγχωρήσῃ τις, φησί, ταῖς ἐπὶ
ἡμικυκλίων φοραῖς ἐναντίαις εἶναι, ἀλλ᾿ οὐ τὴν ἐπὶ τοῦ ὅλου κύκλου, περὶ ἦς ὀ λόγος, συγχωρήσειεν
ἄν τις μερίζεσθαι ὡς εἰς ἐναντίας. 14 alteri—revertitur om. codd.: quae
ab Al non satis apte expleta esse videtur.</note>

<pb n="21"/>
regulam perpendiculi unius duorum circulorum, perpendiculumque in <note type="marginal">f. 6v</note>
diametro collocatum et in centro quidem statuamus; deinde animo
concipiamus, duo corpora per circulum moveri, quae duos motus a
puncto A exordiantur, verum alterum eorum per B, reliquum per
<lb n="5"/> C, dicti perpendiculi extremitates, proficscantur: palam est igitur,
quod, si pondus horum duorum corporurn aequale extiterit, arcumque
in quo AC affixa sunt, semicirculum esse imaginemur, fieri
(hercle) non potest, ut circulus eadem hora couvertatur, qua motum
incipiunt, nisi circulo alter per se motus inerit, neque si parum
<lb n="10"/> moveatur, nec si motus in BC vergat, quae dicti perpendiculi
extremitates existunt. converteretur enim, si coniunctim et non
oppositis locis ponerentur atque hoc etiam fieri posset, si motus
eorum celeritate miuime aequales extitissent. quandoquidem
si motus corporum circulum moventium aequales statuerimus
<lb n="15"/> ac dictos motus proprios eorum corporum non posuerimus,
quiescentibus corporibus cessat eorum motus et circulus tunc
duobus motibus simul privabitur. at si motus celeritate aequales
non esseut, perspicuum est, quod in omnibus distantiis coniungerentur,
siquidem alterum ab altero traberetur; quare unicus
<lb n="20"/> motus ex omnibus fiet, et alter otiosus erit. si igitur duo corpora
simul moveautur, id, cuius motus alterum superabit, frustra non
erit, reliquum autem, cuius motus ab alio superatur, frustra ac
otiosum existimaudum erit, si ea tantum ratione, nempe ut moveatur,
factum fuerit.</p><lb n="25"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>