<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.31-1.33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.31-1.33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="31"><p>Si quis existimet eandem(??)esse ratiouem in recto etc.
nempe si curva super recta linea circumducatur, quae sit linea AB,
non erit eadem ratio, ut quemadmodum
motus, qui est ab A
<lb n="10"/> ad B super recta linea AB, opponitur
motui, qui fit ex B ad
A super eadem recta linea, ita
quoque et ille motus, qui fit ex A
ad B super curva linea AB, illi
<lb n="15"/> motui coutrarius sit, qui fit ex A
B per lineam hac superiorem,
siquidem uni unum coutrariatur; et quouiam motus rectus, qui
fit ex A ad B unus est, ita etiam convenit, ut alter motus
illi oppositus, qui fit super eadem recta linea AB, unus tantum
<lb n="20"/> existat. at vero in curva linea infinitae curvae lineae describi
possunt a puncto A ad punctum Β, unde sequeretur, quod illi motui,
qui fit ab A per lineam curvam, infiniti motus coutrarii existerent,
ii (inquam) qui ex B ad A super curva linea describerentur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="32"><p>In dimidiato quoque circulo eadem ratio est etc. etenim
<lb n="25"/> etsi non describamus curvam lineam in universum
indefinitamque a C ad D productam,
sed unam tantum curvam lineam,
hoc est semicirculum desiguemus, idem
scrupulus coutinget (siquidem fieri potest,
<lb n="30"/> ut infinitae curvae lineae in universum describantur; verum super
eisdemmet punctis unus tantum semicirculus fieri potest). nempe si
quispiam dixerit, quod in dimidiato circulo motus, qui fit a C ad D,
illi motui coutrarius sit, qui per eundem semicirculum perficitur a
puncto D ad punctum C, attamen verum non est, ut motus, qui in
<lb n="35"/> semicirculo fit, sit coutrarius, sed qui per diametri lineam perficitur.
etenim etsi C a puncto D per curvam lineam summe distaret,
haec tamen distantia recta linea mensurabitur. nos etenim omnes
distantias rectis lineis dimetimur, et si in circulo fuerint, iuxta circuli
mensuram erit diameter.</p><lb n="40"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="33"><p>Similiter sese res habet et in circulo. si duas quoque
res per unum eundemque circulum a duabus diametri extreimtatibus ita
<note type="footnote">3 multis ex rebus] πλεοναχόθεν Ar. p. 270b33 17 omnes quae sequuntur, figurae
Averrois commentario petitae videntur. 25. 26 conicio curvas lineas infinitas ..</note>

<pb n="20"/>
movemus, ut unaquaeque ab unius semicirculi <note type="marginal">f. 6r</note>
extremitate ordiatur, e.g. a Η ad Ζ
per semicirculum C et α Ζ ad Ε per semicirculum
Τ, idem continget, quod paulo ante
<lb n="5"/> de iis, quae per semicirculum tantum moventur,
dicebamus, nempe lineam coutrariam
dici comparatione ad rectam. sed quamvis
etiam coucedamus hos motus in semicirculo
esse contrarios, congruum tamen ideo non
<lb n="10"/> est, ut etiam motus, qui in toto circulo fit, de
quo sermo est, in contrarios dividatur. siquidem duo illi motus, qui
in duobus semicirculis fiunt, in toto quidem circulo unum motum
constituunt. neque etiam invenimus eum circuli motum,
qui fit ab A per C, alteri eiusdem circuli motui coutrariari, qui ab
<lb n="15"/> eodem A initium sumit et per B in idem A revertitur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>