<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.22-1.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.22-1.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="22"><p>Post haec ostendit quintum corpus neque augmentum neque
additionem admittere. crescit namque augeturque corpus, quando
<note type="footnote">10 corrumpitur Al: om. codd. 11 Physicis] 1,7 23 cf. Simpl. 131,24 καίτοι γε
ὁ Θεμίστιος . . . εἶπεν, ὅτι καθόλου λαμβάνει ὁ Ἀριστοέλης τὸ ἐξ ἐναντίου καὶ εἰς ἐναντίον
γενικωάτην λαμβάνων ἐναντίωνσιν εἴδους καὶ στερήσεως 30 contrariorum —
contrarii motus etiam pari modo contrarii dicentur Al 35 invenimus] locus corruptus,
intenditur Ar. 270a20</note>

<pb n="15"/>
nutritur — sit autem quod nutritur, veluti hepar — dum aliquod <note type="marginal">f. 4v</note>
cognatum advenit ac in eius materiam fiierit transmutatum.
at non invenimus in eiusmodi corpore huius rationis materiam.
caro etenim nutritur, cum ei quippiam familiare adiungitur, quod
<lb n="5"/> in proximam eius materiam, quae sanguis est, permutatum fuerit;
hie igitur sanguis erit illi similis, nec non secundum eius substantiam
carni adhaerens, eiusdem alimentum evadet. nos vero non invenimus
in cireulari corpore materiam, ut sanguinem vel quippiam ei
simile, ac in universum nullam in se materiam habet, quemadmodum
<lb n="10"/> hoc alibi a nobis demonstratum est. praeterea nullum huic
corpori contrarium invenitur, a quo transmutari ac in illud conveti
possit. nutrimentum | igitur non habet, siquidem nutrimentum <note type="marginal">f. 5r</note>
in naturam eius quod alitur permutatur. Alexander autem aliter hunc
sermonem interpretatur. eodemque iure possumus vere dicere
<lb n="15"/> quod hoc corpus alterationem non recipiat, alteratio namque
motus est ad qualitatem. in Categoriis autem declaratum est,
quatuor esse qualitatis species, quarum prima habitus dispositioque
est, secunda naturalis potentia habilitasve, ut aptitudo ad artem cursorum
capessendam, tertia vero species activae (sic) qualitates (παθητικαί)
<lb n="20"/> sunt, dum quis (exempli gratia) erubescit, incalescit, delectatur,
vel simili modo afticitur, quarta autem ea est, in qua figurarum species
consistit, ut rectum, rotundumque.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="23"><p>Atqui ea tantum alteratio, quae ad quartam hanc qualitatis
speciem fit, cum perpessione minime evenit. idque facile videre
<lb n="25"/> licet in eo, quod cireulari triangularique figura praeditum sit; non
enim cum delectu verecundiave, dolore aut calore hoc illi evenit.
ea autem alteratio, quae iuxta primam qualitatis speciem fit, nempe
habitus, ac etiam iuxta secuudam, ut ignobilitas, dignitas, doctrina,
valetudo invaletudoque, non mai suscepta passione oriuntur, nisi quod
<lb n="30"/> habitus passiones non sunt, iuxta tertiam autem speciem sunt qualitates
κατὰ πάθος. quod autem hoc in loco intendimus, est nempe: nos
invenimus omnia naturalia corpora, quae secundum qualiatem
alterantur, augmentum quoque accretionemque suscipre,
veluti plantae sun, animaliusm corpora et elementa, sicut
<lb n="35"/> ignis, aqua, nec non reliqua elementa. Si itaque circulare
corpus neque augmentum, neque accessionemnea corruption em
admittit, quemadmodum declaravimus, igitur neque etiam
alterationem recipiet. et inquit Aristoteles id vicissim in naturalibus
corporibus retrocommeare: ut omne naturale corpus passionem
<lb n="40"/> recipiens crescit decrescitque, quemadmodum ad sensum
videmus, ita corpus omne, quod incrementum decrementumque admittit,
alterationem atque passionem recipit. dixit ut videmus,
<note type="footnote">13 Alexander] Simpl. p. 110,11 16 Categoriis] c. 8</note>

<pb n="16"/>
quandoquidem iis de rebus hic sermonem habemus, quae nostris <note type="marginal">f. 5r</note>
sensibus sibiciuntur. neque hac ratione sibi ipsi Avistoteles adversatur
in Caegoriis dicenti, necesse omnino non esse, ut omne
id, quod alteratur, crescat augeaturque, siquidem hoc in loco dixit,
<lb n="5"/> id, quod recipit alterationem κατὰ πάθος, augmentum quoque atque
accietionem recipit, quamvis illius accretio augmeutumve secuudum
eius transmutationem minime fiant. nec te praetereat velim, ex iis,
quae dixiraus, elici non posse, quintum corpus absolute quamcunque
alterationem non admittere, sed quod affectrices alterationes non
<lb n="10"/> admittat, quae secundum transmutationem fiunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="24"><p>Colligendo deinceps ea,quae dixerat, ait: et mundus neque ortum
neque interitum admittit, et reliqua, quae deinde sequuntur. hoc
autem manifestum erit, ut Aristoteles iuquit, si quis hisce fidem adhiburit,
ac demonstrationis loco ea statuerit, quae in praecedentibus
<lb n="15"/> sumpta sunt a nobis, haec autem sunt, omne, quod fit, ex contrario
in contrarium fieri, omueque, quod crescit atque augetur, tunc accretionem
et augmentum sumere, cum sibi simile quidpiam adiungitur
in eiusque substautiam transmutatur et reliqua bis similia.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>