<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.18-1.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.18-1.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="18"><p>Deinceps ait: ex hoc autem sequitur, quintum corpus non
<lb n="30"/> esse grave, neque leve: grave enim est id, quod natura
sua ad medium defertur, et reliqua, quae iuxta illius ordinem
subsequuntur. deinde dicit, necessarium autew, est ut
quicquid ad supera vel ad infera movetur, aut gavitatem,
aut levitatem, aut utramque simul sortiatur.
<lb n="35"/> dixit utramque simul, etenim aqua et aer et gravitate et
levitate praedita sunt, hae vero iu illis minime ea ratione in-
veniuntur, quasi unumquodque eorum et grave et leve existat;
fieri namque hoc uuUo modo potest, non enim dicimus unumquodque
eorum grave et leve esse, si ad unum et idem referatur. verum
<lb n="40"/> grave erit comparatioue ad aliud, sicuti aqua gravis est, si ad aerem
conferatur, et comparatioue ad duo diversa.</p><note type="footnote">5 Quarto] IV, 1 — 4 21 contrarium esse] erit Al 22 habeat] illi existat Al
41 fort, post conferatur excidit: levis autem, si ad terrain conferatur [comparatione igiur]</note><pb n="12"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="19"><p>Quippe cum gravis ac levis definitionem retulisset, dixissetque
grave esse id, quod natura sua fertur deorsum, leve autem, quod <note type="marginal">f. 4r</note>
natura sua sursum versus nititur, ac definitionem cuin definito converi,
in definitum ipsum tandem regreditur dicens, omne, quod deorsum
<lb n="5"/> tantum movetur, grave est, leve autem, quod ad supera
dumtaxat evolat. hoc autem ideo ab Aristotele factum puto, ut
hinc perspicuum evaderet, corpus, quod in orbem movetur, non
esse grave, enque leve, non enim a medio, vel ad medium, hoc
est sursum et deorsum, enque secundum neque praeter natiram
<lb n="10"/> movetur. praeter naturam quidem nulla duarum motionum
movetur, quandoquidem si praeter naturam deorsum moverotur,
huic contrarius, uempe is, qui ad supera iustituitur, uecessario ei
naturalis extitisset; sed couversio fuit eius naturalis motus; igitur
cougruum erit, ut sint in eo duo naturales motus, uni praeter naturam
<lb n="15"/> motui contrarii; sed antea a nobis positum fuit, unum uni
contrariari. quodsi ad supera praeter naturam moveretur, idem
sermo sequeretur. neque etiam fieri potest, ut aliquo horum duorum
motuum secundum nauram moveatur, quandoquidem motus eius secundum
naturam conversio existit, ac unus est uniuscuiusque corporis
<lb n="20"/> naturalis motus. si autem aliquo duorum motuum, hoc est
sursum vel deorsum, moveretur, esset utique unum ex iis corporibus,
quae secundum naturam aliquo borum duorum motuum moventur.
si enim ad supera moveretur, ignis, si vero ad infera, terra extitisset.
at cum nullum horum duorum sit, igitur consentaneum est,
<lb n="25"/> ut neutro illorum motuum feratur. et quoniam circulare corpus
non movetur sursum nec deorsum, quod autem nee sursum nec
deorsum movetur, nec grave, nec leve existit ... at corpus, quod in
circulum vertitur, non moveri sursum nee deorsum, id negative expressum
est. sed haec propositio, in qua dicitur movetur nec sursum
<lb n="30"/> nec deorsum, non pracdicatur negative, siquidem indefinitum tantum
sermonem demonstrat, veluti si quis dicat, hic est non sanus, vel
est non iustus. propositio enim in qua dicitur, Xanthus est non
iustus, non est propositio negativa; etenim propositio negativa ea
est, in qua dicitur, Xanthus non est iustus. et eius oratio ab eo
<note type="footnote">3 convcrti] cf. Simpl 61,29 καὶ ἀντιστρέφει ἀναγκαίως; cum dcfinilo Al, om. codd.
11—17 Simpl. 63, 19 ὁ μέντοι θεμίστιος οὐχ οὕτως συλλογίζεσθαι νομίζει, ἀλλ᾿ ὅτι,
κάτω παρὰ φύσιν κινηθείη, ἔσται αὐτῷ κατὰ φύσιν ἡ ἐναντία ταύτῃ ἡ ἄνω· ἦν δὲ καὶ
κύκλῳ κατὰ φύσιν τῷ κυκλοφορητικῷ· δύο ἄρα ἄρα ἑνὶ ἐναντία· κἂν τὴν
κινηθείη, πάλιν ἡ κάτω κατὰ φύσιν, καὶ τὸ αὐτὸ ἄτοπον ἀκολουθήσει τὸ δύο ἑνὶ
εἶναι. 27 excidit aliquid per homoioteleuton. suppl.: ergo corpus circulare neque levitatem
neque gravitatem sortitur. ad rem cf. Simpl. 62, 11, δείκνθσι δὲ οὕτως, ὡς Ἀλίξανδρος
Θεμίστιός φασι· τὸ κύκλῳ κινούμενον οὔτε ἄνω οὔτε κάτω κινεῖται κατὰ
ἄνω μήτε κάτω κινούμενον κατὰ φύσιν οὔτε κοῦφον οὔτε βαρύ ἐστιν· οὐκ
ἡ ἐλάττων. . . , ἀλλ᾿ ἀόριστον ἔχει τὸ κατηγορούμενον</note>

<pb n="13"/>
pendet dicto, nempe grave et leve est id, quod natura sua aut sursum
aut deovsum movetur, et corpus, quod in circulum fertur, non
invenitur sursura vel deorsura moveri. eius autem, quod subdidit
deinde Aristoteles, vera sententia (ut arbitratur Alexander) nec
<lb n="5"/> congrue explicata est nec rationi consona est, atque (Alexander ipse)
diverso modo inteipretatur, cuius hercle interpretatio nec consona
mihi videtur, nee congruum est, ut ex Aristotelis verbis eliciatur.
Et arbitratur sententiam, quod corpus circulare grave sit et
non leve, eiusque motus quoque, quo monetur, quod non sit circularis,
<lb n="10"/> ab eius partibus diverso modo probari posse, siquidem ait,
posset quispaim conendere hanc demonstrationem nondum sufficere,
nempe quod eiusmodi corpus non sit grave neque leve, cum suapte
natura nec sursum nec deorsum feratur — tali enim modo corpus
neque grave esse neque leve confimavera — possibile namque esset,
<lb n="15"/> ideo non ferri deorsum, quia super cetera corpora uatat et in profundum
ne demergatur prohibetur, sicuti undequaque sustentata in reliquis
corporibus deorsum quidem ferri posse, et gravitatem habere
videmus, sed deorsum non feruntur, non quia ipsa gravitatem non
habeant nec quatenus natura sua non moveantur deorsum, sed
<lb n="20"/> quia prohibentur, ne eiusmodi motu moveantur. isthaec namque
asserenti hunc in modum poterit responderi. si verum esset, ut
totum hoc corpus deorsum non praecipitetur, quoniam undequaque | <note type="marginal">f. 4v</note>
quodammodo sit sustentatum et omui ex parte probibeatur, ne eiusmodi
motu feratur, at eius partes sicuti aliquod anstrum, vel quaevis
<lb n="25"/> alia pars absolute, cum eo modo non sint sustentatae, nec ceteris
corporibus emineant deorsum moveri poterunt, cum nihil obstet, quominus
tunc pars ea gravis inveniatur. cuius ratione totum ipsum
gravitate quoque praeditum esse coguosceremus; etenim si non fertur
deorsum, quoniam omni ex parte ab hoc prohibitum est, secundum
<lb n="30"/> naturam vero illi non minus quam partibus motus deorsum competit,
atque grave existit. quemadmodum enim in natura partium motus
deorsum reperitur, ita quoque in natura totius reperiri debet; quo
enim parva terrae portio movetur, eo et tota terra defertur; nunc
vero quia eius pars non movetur deorsum, gravitatem non liabet.
<lb n="35"/> igitur consentaneum videtur, ut eodem iure totum ipsum se babeat,
eadem est enim natura totius et partis, hoc itaque illi necessario
continget, dum eius partes perscrutabuntur, nempe ut nec
grave, nee leve existat. deinde quod natura sua eo motu non moveatur,
qui rectis liueis fit: partes enim huius corporis motu recto
<lb n="40"/> secundum naturam minime moventur, ut sol vel quaevis alia
orbis pars, neque etiam violenter eo motu moventur. id omne autem
<note type="footnote">8 arbitratur] fort, levi emendatione vert, est: arbitramur eius . . . probasse, sed cf. Av.
p. 14 D 16. 23 undequaque sustentatum] fort. ἰσοπαλές</note>

<pb n="14"/>
quod parti tribuitur, contingit etiam toti; ratio namque otius et <note type="marginal">f. 4v</note>
partis una eademque est.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="20"><p>Cum itaque satis hoc in loco demonstratum sit, inveniri in
mundo corpus quintum simplex, elementis quatuor antiquius ac
<lb n="5"/> louge praestantius, gravitatis levitatisque expers, deinceps explicavit,
eiusmodi corpus neque ortum neque interitum suscipere neque
incrementum alterationemve, primoque ingenitum esse tale corpus,
hunc in modum docet.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="21"><p>Quicquid oritur, ex coutrario et subiecto aliquo oritur,
<lb n="10"/> et in contrarium (corrumpitur). non enim aequum est, ut ex eo, quod
non est, possit quippiam generari, ut in Physicis demonstravimus.
corpori autem quod in circulum vertitur, nihil coutrariatur, ut paulo
post perspicuum erit; nec ullum subiectum habet, (alibi enim declaratum
est materia id carere): igitur corpus, quod in circulum movetur,
<lb n="15"/> ingenitum existit. nec non eisdem propositionibus hoc in
loco declaratur, id interitum non recipere. quod eteuira corrumpitur
ex contrario quoque subiectoque in contrarium corrumpitur, et
in universum coutraria omnia contrariis quoque corrumpuutur, contrarium
namque fit ex corruptione contrarii in hoc contrarium. diximusque
<lb n="20"/> omne, quod corrumpitur, a suo etiam contrario corrumpi,
quoniam eius corruptio ab eo provenit, in quod transmutatur. sanitatem
namque a morbo corrumpi dicimus, quaudoquidem in eundem
transmutatur. et in universum, dum a contrario et in contrarium
dicit, earn contrarietatem intellegi vult, quae est secundum genus,
<lb n="25"/> quaeque forma et privatio est, inter has namaque vere contrarietas
intelligitur. cum igitur demonstratum sit, conversionem non habere
contrarium — hoc vero demonstratum est — ergo id, cuius motui
nullus motus coutrariatur, contrarium quoque habere non potest. si
enim naturalia corpora ideo naturalia dicuntur, quoniam principium
<lb n="30"/> motus in se habent, igitur contrariorum etiam pari modo
motus contrarios esse dicimus, sicuti simplicia quoque corpora
dicuntur esse simplicia, quatenus simplicium motuum initiam in se
habent. et secundum hoc, quia natura existens in illis quidditas eorum
est, formaeque illorum substentaculum. At prima oratio vera est,
<lb n="35"/> igitur secunda quoque vera existet. Aristoteles dicit: invenimus
igitur naturam id quod futurum erit generabile et quae deinceps
sequuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="22"><p>Post haec ostendit quintum corpus neque augmentum neque
additionem admittere. crescit namque augeturque corpus, quando
<note type="footnote">10 corrumpitur Al: om. codd. 11 Physicis] 1,7 23 cf. Simpl. 131,24 καίτοι γε
ὁ Θεμίστιος . . . εἶπεν, ὅτι καθόλου λαμβάνει ὁ Ἀριστοέλης τὸ ἐξ ἐναντίου καὶ εἰς ἐναντίον
γενικωάτην λαμβάνων ἐναντίωνσιν εἴδους καὶ στερήσεως 30 contrariorum —
contrarii motus etiam pari modo contrarii dicentur Al 35 invenimus] locus corruptus,
intenditur Ar. 270a20</note>

<pb n="15"/>
nutritur — sit autem quod nutritur, veluti hepar — dum aliquod <note type="marginal">f. 4v</note>
cognatum advenit ac in eius materiam fiierit transmutatum.
at non invenimus in eiusmodi corpore huius rationis materiam.
caro etenim nutritur, cum ei quippiam familiare adiungitur, quod
<lb n="5"/> in proximam eius materiam, quae sanguis est, permutatum fuerit;
hie igitur sanguis erit illi similis, nec non secundum eius substantiam
carni adhaerens, eiusdem alimentum evadet. nos vero non invenimus
in cireulari corpore materiam, ut sanguinem vel quippiam ei
simile, ac in universum nullam in se materiam habet, quemadmodum
<lb n="10"/> hoc alibi a nobis demonstratum est. praeterea nullum huic
corpori contrarium invenitur, a quo transmutari ac in illud conveti
possit. nutrimentum | igitur non habet, siquidem nutrimentum <note type="marginal">f. 5r</note>
in naturam eius quod alitur permutatur. Alexander autem aliter hunc
sermonem interpretatur. eodemque iure possumus vere dicere
<lb n="15"/> quod hoc corpus alterationem non recipiat, alteratio namque
motus est ad qualitatem. in Categoriis autem declaratum est,
quatuor esse qualitatis species, quarum prima habitus dispositioque
est, secunda naturalis potentia habilitasve, ut aptitudo ad artem cursorum
capessendam, tertia vero species activae (sic) qualitates (παθητικαί)
<lb n="20"/> sunt, dum quis (exempli gratia) erubescit, incalescit, delectatur,
vel simili modo afticitur, quarta autem ea est, in qua figurarum species
consistit, ut rectum, rotundumque.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="23"><p>Atqui ea tantum alteratio, quae ad quartam hanc qualitatis
speciem fit, cum perpessione minime evenit. idque facile videre
<lb n="25"/> licet in eo, quod cireulari triangularique figura praeditum sit; non
enim cum delectu verecundiave, dolore aut calore hoc illi evenit.
ea autem alteratio, quae iuxta primam qualitatis speciem fit, nempe
habitus, ac etiam iuxta secuudam, ut ignobilitas, dignitas, doctrina,
valetudo invaletudoque, non mai suscepta passione oriuntur, nisi quod
<lb n="30"/> habitus passiones non sunt, iuxta tertiam autem speciem sunt qualitates
κατὰ πάθος. quod autem hoc in loco intendimus, est nempe: nos
invenimus omnia naturalia corpora, quae secundum qualiatem
alterantur, augmentum quoque accretionemque suscipre,
veluti plantae sun, animaliusm corpora et elementa, sicut
<lb n="35"/> ignis, aqua, nec non reliqua elementa. Si itaque circulare
corpus neque augmentum, neque accessionemnea corruption em
admittit, quemadmodum declaravimus, igitur neque etiam
alterationem recipiet. et inquit Aristoteles id vicissim in naturalibus
corporibus retrocommeare: ut omne naturale corpus passionem
<lb n="40"/> recipiens crescit decrescitque, quemadmodum ad sensum
videmus, ita corpus omne, quod incrementum decrementumque admittit,
alterationem atque passionem recipit. dixit ut videmus,
<note type="footnote">13 Alexander] Simpl. p. 110,11 16 Categoriis] c. 8</note>

<pb n="16"/>
quandoquidem iis de rebus hic sermonem habemus, quae nostris <note type="marginal">f. 5r</note>
sensibus sibiciuntur. neque hac ratione sibi ipsi Avistoteles adversatur
in Caegoriis dicenti, necesse omnino non esse, ut omne
id, quod alteratur, crescat augeaturque, siquidem hoc in loco dixit,
<lb n="5"/> id, quod recipit alterationem κατὰ πάθος, augmentum quoque atque
accietionem recipit, quamvis illius accretio augmeutumve secuudum
eius transmutationem minime fiant. nec te praetereat velim, ex iis,
quae dixiraus, elici non posse, quintum corpus absolute quamcunque
alterationem non admittere, sed quod affectrices alterationes non
<lb n="10"/> admittat, quae secundum transmutationem fiunt.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="24"><p>Colligendo deinceps ea,quae dixerat, ait: et mundus neque ortum
neque interitum admittit, et reliqua, quae deinde sequuntur. hoc
autem manifestum erit, ut Aristoteles iuquit, si quis hisce fidem adhiburit,
ac demonstrationis loco ea statuerit, quae in praecedentibus
<lb n="15"/> sumpta sunt a nobis, haec autem sunt, omne, quod fit, ex contrario
in contrarium fieri, omueque, quod crescit atque augetur, tunc accretionem
et augmentum sumere, cum sibi simile quidpiam adiungitur
in eiusque substautiam transmutatur et reliqua bis similia.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>