<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.1-1.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.1-1.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="1"><p>Tria veteres caeli nomine appellare cousuevere; etenim inerrantium
stellarum orbem tantum, insuper corpus quintum, ac demum
mundum ipsum caeli nomine usurparunt. iuxta vero tertium hunc
dicendi modum invenimus Aristotelem hic de eo disseruisse. cum
itaque de mundo in praesenti libro tractare instituisset ac huiuscemodi
<lb n="10"/> speculatio in nauralium rerum scientiam ingrediatur, ab iis
sermonis initium sumpsit, ut nobis illa referret, circa quae scientia
de naturalibus versatur. haec autem (inquit) circa corpora et
magnitudines et quae in illis inveniuntur affectiones
versatur, item circa principia quae talis substautiae sunt, nempe
<lb n="15"/> sensibilis naturalis, quibus omnibus [fere] mundus perficitur et
clauditur. dixit autem [scientiam naturalem] plerumque in
esse, naturalis enim speculationis est, de inani, infinito ac similibus
pertractare, talia vero in his quae superius commemoravit, comprehensa
non invenimus, quoniam antea in Naturali Auscultatione
<lb n="20"/> retulit, quae de his scire oportuerat. postquam autem de corporibus
meminit, magnitudines addidit: quoniam magnitudo corpore
universalior est, siquidem locus est etiam magnitudo, et similiter
corporis termini, nauralis vero scientia his omnibus perficitur,
nec non affectionibus, quae illis accidunt, corporibus nempe
<lb n="25"/> magnitudinibusque, quo de genere sunt durities mollities, caliditas
frigiditas, gravitas levitas, densitas et raritas, quae magnitudinis
propria sunt. verum haec omnia communi nomine affectiones
nominantur, quandoquidem ex eorum numero sunt, quae enti ipsi
supervenire solent, sed per accidens tantum; nam consuetudine tantum
<lb n="30"/> affectionum nomenclaturam illis imposuimus. spectat quoque ad
<note type="footnote">14 Al. add. deque earum motibus, cf. infra.</note>

<pb n="2"/>
eam scientiam, quae de natura dicitur, motus corporum, quae <note type="marginal">f. 1r</note>
gignuntur, principiorumque cognitio, non simpliciter, verum principiorum
huius substantiae tantum, quae natura et forma sunt,
quamvis unum idemque existant, et si invicem dissideant, et materia
<lb n="5"/> et privatio. naturalis itaque scientia, quemadmodum ante diximus,
his omnibus perficitur. cuius sane ratio perspicua est, deprehendimus
enim scientiam hanc circa res naturales esse, res vero
naturales corpora sunt et quae corpora, ut animal, sortiuntur,
nec minus horum duorum principia, quae forma et natura sunt;
<lb n="10"/> quamobrem naturalis speculatio circa haec omnia versatur.
non invenimus Aristotelem posuisse motum in affectionum numerum,
siquidem motus, qui in locum fiunt, haud quaquam cum eorum, quae
moventur, transmutatione fiunt, affectiones vero fiunt cum transmutatione,
immo sunt transmutationes quaedam. cum itaque uaturalis
<lb n="15"/> scientia circa corpora et magnitudines versetur, corporis deinceps
speculationem prosequitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="2"><p>Continuum est quod dividuum est in ea, quae semper
dividi possunt; idque sane de loco, motu, tempore, superficie
et linea dicitur; etenim haec omnia secantur in id, quod semper
<lb n="20"/> partitionem recipit, siquidem nuuquam ad iusectabile terminantur.
at corpus, inquit, omni ex parte secari potest, dixit omni
ex pate loco trium mensurarum. qua vero de causa tres mensuras
omnes vocaret, sic exposuit. magnitudines circa lineam, superficiem
et corpus tantum modo inveniuntur, nec citra haec magnitudo
<lb n="25"/> aliqua inveniri potest, | quare magnitudo omnis his tribus necessario <note type="marginal">f. 1v</note>
clauditur. invenimus autem corpus similiter ad tres demensiones
extendi, quoniam perfectum est, idque eo potissimum
nomine, quaudoquidem ternarius numerus de omni eo dicitur, qoud
perfectum totumque existit. hoc autem Pythagoricorum secta
<lb n="30"/> attestatur; hi namque totum et omnia [ternario] hoc numero claudi
ac finiri asserunt. et hac de causa haec duo huiuscemodi numero
terminantur, quoniam toti initium, medium atque extremum
in est et ternarius numerus est id, quod primo haec obtinuit.
quamobrem naturae legibus ducimur, ternarium ut numerum in
<lb n="35"/> sacris administrandis constituamus, ubicunque, necessitatum causa,
supplices ad deum accedimus. potest quoque probari teruarium
numerum esse perfectum et totum illo vocabulo, quod de teruario
numero adhibetur, dico nos omnes. hoc enim non nisi de tribus
primo dicitur, de doubus autem minime nos omnes. sed ambo dicimus,
<lb n="40"/> de tribus vero extemplo omnes.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="3"><p>Perspicuum autem est totum, omnia et perfectum unum et
<note type="footnote">4 quamvis . . . et si] fort, emend, utnim . . an, deinde: et&lt;quae&gt; 5 ante]
9 natura] materia Al., cf. supra 3 12 cf. Averr. p. 1</note>

<pb n="3"/>
idem proprie esse, cum vero secundum subiectum haec inter se differre <note type="marginal">f. 1v</note>
putes, [Aristoteles addit]: at non specie, sed materia distinguuntur.
si enim quantitas seiuncta fuerit subiectum, omnia
dicimus, si vero quae coniuncta est, totum, sin autem completum
<lb n="5"/> et perfectio in forma, qualitate, vel ceterorum praedicamentorum
aliquo extiterit, perfectum nominabitur. cum autem, quemadmodum
dicebamus, omnia et perfectum unum atque idem existant,
et de ternario numero omnia dicamus, erit igitur ternarius numerus
perfectum quoddam. corpus autem tribus terminatur (in trino enim
<lb n="10"/> suum esse invenitur) quare convenit, ut perfecti definitio ei competat,
ac in eo suum esse constituatur. cum autem corpus perfectum
esse statuerimus, consentaneum est, ut id ea ratione intellegatur,
ac si dixerimus, corpus in tres dimensiones dividitur, nec
non dicentes ad tres mensuras extendi, per omnes mensuras dividi
<lb n="15"/> volumus. divisio enim veluti dissolutio ac dissipatio quaedam existit,
quodque dissolvitur ac dissipatur secundum omnes mensuras
et in tres mensuras, tametsi opus non sit, hoc ut illi contingat,
nisi ex eius affinitate cum eo quod non existit, mains est eo, quod
perfectum non est. palam itaque est, eo quod dicimus per omnes
<lb n="20"/> dimensiones ac tres mensuras, corpus perfectum esse censeri, secundum
partitionem dico ad tres mensuras, ac omnes diametros. reliqua
autem continua dividuntur ad duas dimensiones, et hoc quia
eorum extensio ad duo latera fit; etenim iuxta numerum dimen-
sionum: si una erit dimensio vel duae extiterint, eorum numero
<lb n="25"/> respondebit divisio. sectabile igitur corpus (uti modo dicebamus)
perfectum esse censetur, quia iuxta diametros omnes dividitur.
sententia autem nostra omne continuum dividi posse, omnibus rebus, quibus
hoc nomen contingit, non convenit. etenim dixerunt quidam, tempus
non nisi secundum rationem dividi posse; insuper alii nonnulli
<lb n="30"/> affirmarunt, esse in mundo corpora quaedam insectabilia; quidam
in eam sententiam devoluti sunt, ut asseverarent, lineam hoc modo
sese habere, ceterum si corpus esse contingat, quod tribus dimensionibus
plane et absolute minime discernatur, perfectum nequaquam
existimabitur. quare dixit:</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="4"><p>Magnitudinum, quae dividuae sunt, omnino etiam
continuae sunt, nondum tamen constat, num hic sermo retro
commeet, ut magnitudines continuae dividuae quoque existant.
dividuas namque magnitudines ea ratione continuas statuit, qua
<note type="footnote">1 subiectum scripsi: locum codd.: rerum discrimine Al: cf. Simpl. p. 9,6 κἂν ἰατὰ to ὑποκείμενόν
ποτε διαφέρῃ 2 Arist. addit supplevi 3 si et sq.] iisdem fere verbis
usus est Aver. p. 3 E 9 proprie: finitur (ὥρισται) hoc est terminatur, sine dubio
glossa interpretis cuiusdam. 18 cum—non est (19)] locus difficilis: cum maius eo,
quod perfectum est, inveniri non possit Al</note>

<pb n="4"/>
continuitas illis convenit, siquidem dum dividuas eas esse praedcamus, <note type="marginal">f. 1v</note>
id prima ratione eo sane iure intellegi debet, ut dividua
videlicet magnitudo illa dicatur, quae utique dividi potest; quod
autem esse potest, profecto nondum est, et ea quae iam
<lb n="5"/> divisa sunt, dividua minime dicuntur, non enim habent potentiam,
ut partitionem admittant, siquidem actu divisa sunt. et quoniam
corpus (ut modo dicebamus) perfectum dicitur, quoniam tres dimensiones
admittit, tametsi ex hac indagine perspicuum non sit, num
continuum omne partibile sit (hoc enim iam in Physicis demonstratum
<lb n="10"/> est) idcirco alia quoque ratione, corpus perfectum esse
ostendere libuit:</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="5"><p>Illud autem, inquit, manifestum est, corpus nullo modo
posse in aliud genus progredi, veluti ex linea in superficiem.
dicimus namque lineam, quae unam in se tantum dimensionem
<lb n="15"/> admittit, in aliud genus ipsa perfectius ferri, scilicet
in superficiem. | superficies itidem, cum duas tantum possideat <note type="marginal">f. 2r</note>
dimensiones, progreditur in corpus, quod perfectius est, tres namque
dimensiones sortitur. minime vero deprehendimus corpus in
aliud quippiam ferri, veluti (exempli gratia) in id, quod quatuor
<lb n="20"/> dimensiones admittit. ceterae vero duae magnitudines, cum ab
uno ferantur in aliud genus, perspicuum est, nulla alia ratione nisi
defectus nomine hoc illis contigisse. corpus autem, quia talem
transitionem non admittit, ut omni prorsus defectu careat et perfectum
sit, consonum est; erit igitur perfectum. alioquin, si imperfectum
<lb n="25"/> extitisset, in aliud commearet, quod ipso perfectius
diceretur. cum autem ex dictis palam sit, corpus, ut tale, totum
et perfectum esse, et mundus ipse corpus existat, mundus et totum
erit et perfectum quoddam.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>