<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.1-1.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1:1.1-1.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="1"><p>Tria veteres caeli nomine appellare cousuevere; etenim inerrantium
stellarum orbem tantum, insuper corpus quintum, ac demum
mundum ipsum caeli nomine usurparunt. iuxta vero tertium hunc
dicendi modum invenimus Aristotelem hic de eo disseruisse. cum
itaque de mundo in praesenti libro tractare instituisset ac huiuscemodi
<lb n="10"/> speculatio in nauralium rerum scientiam ingrediatur, ab iis
sermonis initium sumpsit, ut nobis illa referret, circa quae scientia
de naturalibus versatur. haec autem (inquit) circa corpora et
magnitudines et quae in illis inveniuntur affectiones
versatur, item circa principia quae talis substautiae sunt, nempe
<lb n="15"/> sensibilis naturalis, quibus omnibus [fere] mundus perficitur et
clauditur. dixit autem [scientiam naturalem] plerumque in
esse, naturalis enim speculationis est, de inani, infinito ac similibus
pertractare, talia vero in his quae superius commemoravit, comprehensa
non invenimus, quoniam antea in Naturali Auscultatione
<lb n="20"/> retulit, quae de his scire oportuerat. postquam autem de corporibus
meminit, magnitudines addidit: quoniam magnitudo corpore
universalior est, siquidem locus est etiam magnitudo, et similiter
corporis termini, nauralis vero scientia his omnibus perficitur,
nec non affectionibus, quae illis accidunt, corporibus nempe
<lb n="25"/> magnitudinibusque, quo de genere sunt durities mollities, caliditas
frigiditas, gravitas levitas, densitas et raritas, quae magnitudinis
propria sunt. verum haec omnia communi nomine affectiones
nominantur, quandoquidem ex eorum numero sunt, quae enti ipsi
supervenire solent, sed per accidens tantum; nam consuetudine tantum
<lb n="30"/> affectionum nomenclaturam illis imposuimus. spectat quoque ad
<note type="footnote">14 Al. add. deque earum motibus, cf. infra.</note>

<pb n="2"/>
eam scientiam, quae de natura dicitur, motus corporum, quae <note type="marginal">f. 1r</note>
gignuntur, principiorumque cognitio, non simpliciter, verum principiorum
huius substantiae tantum, quae natura et forma sunt,
quamvis unum idemque existant, et si invicem dissideant, et materia
<lb n="5"/> et privatio. naturalis itaque scientia, quemadmodum ante diximus,
his omnibus perficitur. cuius sane ratio perspicua est, deprehendimus
enim scientiam hanc circa res naturales esse, res vero
naturales corpora sunt et quae corpora, ut animal, sortiuntur,
nec minus horum duorum principia, quae forma et natura sunt;
<lb n="10"/> quamobrem naturalis speculatio circa haec omnia versatur.
non invenimus Aristotelem posuisse motum in affectionum numerum,
siquidem motus, qui in locum fiunt, haud quaquam cum eorum, quae
moventur, transmutatione fiunt, affectiones vero fiunt cum transmutatione,
immo sunt transmutationes quaedam. cum itaque uaturalis
<lb n="15"/> scientia circa corpora et magnitudines versetur, corporis deinceps
speculationem prosequitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="2"><p>Continuum est quod dividuum est in ea, quae semper
dividi possunt; idque sane de loco, motu, tempore, superficie
et linea dicitur; etenim haec omnia secantur in id, quod semper
<lb n="20"/> partitionem recipit, siquidem nuuquam ad iusectabile terminantur.
at corpus, inquit, omni ex parte secari potest, dixit omni
ex pate loco trium mensurarum. qua vero de causa tres mensuras
omnes vocaret, sic exposuit. magnitudines circa lineam, superficiem
et corpus tantum modo inveniuntur, nec citra haec magnitudo
<lb n="25"/> aliqua inveniri potest, | quare magnitudo omnis his tribus necessario <note type="marginal">f. 1v</note>
clauditur. invenimus autem corpus similiter ad tres demensiones
extendi, quoniam perfectum est, idque eo potissimum
nomine, quaudoquidem ternarius numerus de omni eo dicitur, qoud
perfectum totumque existit. hoc autem Pythagoricorum secta
<lb n="30"/> attestatur; hi namque totum et omnia [ternario] hoc numero claudi
ac finiri asserunt. et hac de causa haec duo huiuscemodi numero
terminantur, quoniam toti initium, medium atque extremum
in est et ternarius numerus est id, quod primo haec obtinuit.
quamobrem naturae legibus ducimur, ternarium ut numerum in
<lb n="35"/> sacris administrandis constituamus, ubicunque, necessitatum causa,
supplices ad deum accedimus. potest quoque probari teruarium
numerum esse perfectum et totum illo vocabulo, quod de teruario
numero adhibetur, dico nos omnes. hoc enim non nisi de tribus
primo dicitur, de doubus autem minime nos omnes. sed ambo dicimus,
<lb n="40"/> de tribus vero extemplo omnes.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="3"><p>Perspicuum autem est totum, omnia et perfectum unum et
<note type="footnote">4 quamvis . . . et si] fort, emend, utnim . . an, deinde: et&lt;quae&gt; 5 ante]
9 natura] materia Al., cf. supra 3 12 cf. Averr. p. 1</note>

<pb n="3"/>
idem proprie esse, cum vero secundum subiectum haec inter se differre <note type="marginal">f. 1v</note>
putes, [Aristoteles addit]: at non specie, sed materia distinguuntur.
si enim quantitas seiuncta fuerit subiectum, omnia
dicimus, si vero quae coniuncta est, totum, sin autem completum
<lb n="5"/> et perfectio in forma, qualitate, vel ceterorum praedicamentorum
aliquo extiterit, perfectum nominabitur. cum autem, quemadmodum
dicebamus, omnia et perfectum unum atque idem existant,
et de ternario numero omnia dicamus, erit igitur ternarius numerus
perfectum quoddam. corpus autem tribus terminatur (in trino enim
<lb n="10"/> suum esse invenitur) quare convenit, ut perfecti definitio ei competat,
ac in eo suum esse constituatur. cum autem corpus perfectum
esse statuerimus, consentaneum est, ut id ea ratione intellegatur,
ac si dixerimus, corpus in tres dimensiones dividitur, nec
non dicentes ad tres mensuras extendi, per omnes mensuras dividi
<lb n="15"/> volumus. divisio enim veluti dissolutio ac dissipatio quaedam existit,
quodque dissolvitur ac dissipatur secundum omnes mensuras
et in tres mensuras, tametsi opus non sit, hoc ut illi contingat,
nisi ex eius affinitate cum eo quod non existit, mains est eo, quod
perfectum non est. palam itaque est, eo quod dicimus per omnes
<lb n="20"/> dimensiones ac tres mensuras, corpus perfectum esse censeri, secundum
partitionem dico ad tres mensuras, ac omnes diametros. reliqua
autem continua dividuntur ad duas dimensiones, et hoc quia
eorum extensio ad duo latera fit; etenim iuxta numerum dimen-
sionum: si una erit dimensio vel duae extiterint, eorum numero
<lb n="25"/> respondebit divisio. sectabile igitur corpus (uti modo dicebamus)
perfectum esse censetur, quia iuxta diametros omnes dividitur.
sententia autem nostra omne continuum dividi posse, omnibus rebus, quibus
hoc nomen contingit, non convenit. etenim dixerunt quidam, tempus
non nisi secundum rationem dividi posse; insuper alii nonnulli
<lb n="30"/> affirmarunt, esse in mundo corpora quaedam insectabilia; quidam
in eam sententiam devoluti sunt, ut asseverarent, lineam hoc modo
sese habere, ceterum si corpus esse contingat, quod tribus dimensionibus
plane et absolute minime discernatur, perfectum nequaquam
existimabitur. quare dixit:</p><lb n="35"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="4"><p>Magnitudinum, quae dividuae sunt, omnino etiam
continuae sunt, nondum tamen constat, num hic sermo retro
commeet, ut magnitudines continuae dividuae quoque existant.
dividuas namque magnitudines ea ratione continuas statuit, qua
<note type="footnote">1 subiectum scripsi: locum codd.: rerum discrimine Al: cf. Simpl. p. 9,6 κἂν ἰατὰ to ὑποκείμενόν
ποτε διαφέρῃ 2 Arist. addit supplevi 3 si et sq.] iisdem fere verbis
usus est Aver. p. 3 E 9 proprie: finitur (ὥρισται) hoc est terminatur, sine dubio
glossa interpretis cuiusdam. 18 cum—non est (19)] locus difficilis: cum maius eo,
quod perfectum est, inveniri non possit Al</note>

<pb n="4"/>
continuitas illis convenit, siquidem dum dividuas eas esse praedcamus, <note type="marginal">f. 1v</note>
id prima ratione eo sane iure intellegi debet, ut dividua
videlicet magnitudo illa dicatur, quae utique dividi potest; quod
autem esse potest, profecto nondum est, et ea quae iam
<lb n="5"/> divisa sunt, dividua minime dicuntur, non enim habent potentiam,
ut partitionem admittant, siquidem actu divisa sunt. et quoniam
corpus (ut modo dicebamus) perfectum dicitur, quoniam tres dimensiones
admittit, tametsi ex hac indagine perspicuum non sit, num
continuum omne partibile sit (hoc enim iam in Physicis demonstratum
<lb n="10"/> est) idcirco alia quoque ratione, corpus perfectum esse
ostendere libuit:</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="5"><p>Illud autem, inquit, manifestum est, corpus nullo modo
posse in aliud genus progredi, veluti ex linea in superficiem.
dicimus namque lineam, quae unam in se tantum dimensionem
<lb n="15"/> admittit, in aliud genus ipsa perfectius ferri, scilicet
in superficiem. | superficies itidem, cum duas tantum possideat <note type="marginal">f. 2r</note>
dimensiones, progreditur in corpus, quod perfectius est, tres namque
dimensiones sortitur. minime vero deprehendimus corpus in
aliud quippiam ferri, veluti (exempli gratia) in id, quod quatuor
<lb n="20"/> dimensiones admittit. ceterae vero duae magnitudines, cum ab
uno ferantur in aliud genus, perspicuum est, nulla alia ratione nisi
defectus nomine hoc illis contigisse. corpus autem, quia talem
transitionem non admittit, ut omni prorsus defectu careat et perfectum
sit, consonum est; erit igitur perfectum. alioquin, si imperfectum
<lb n="25"/> extitisset, in aliud commearet, quod ipso perfectius
diceretur. cum autem ex dictis palam sit, corpus, ut tale, totum
et perfectum esse, et mundus ipse corpus existat, mundus et totum
erit et perfectum quoddam.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="6"><p>Neque totum mundusve hac dumtaxat ratione perfectus existit,
<lb n="30"/> hoc est, quatenus unumquodque ceterorum corporum illius pars
aliqua est, sed quatenus etiam horum unumquidque secundum suam
formam ad tres dimensiones extenditur. sed haec quatenus se
invicem tangunt, alterum ab altero clauditur, sicuti aqua ab aere
et aer ab igue, siquidem unumquodque horum subsistit, cum alterum
<lb n="35"/> sibi finitimum attigerit, et hac ratione non erunt perfecta, hoc est,
quatenus ad finem sibi finitimum singula illorum pergunt, et a
superiore elemento clauduntur. nec non quodlibet eorum aliqua
ex parte multa existit, iuxta corporum contentorum numerum;
quamobrem minime perfecta erunt, siquidem perfectio in se completa
<lb n="40"/> est et non ad aliud comparata. et hunc in modum perspicuum
est, ea corpora, quae veluti mundi partes sunt, perfecta
<note type="footnote">9 Physicis] Ζ 1 31. 32 secundum formam Al: necessario codd. 37 a superiore
elemento Al: ab ipso codd.</note>

<pb n="5"/>
non esse. Mundus autem non est perfectus, secundum quod ad tres <note type="marginal">f. 2r</note>
diametros et ad omnes diametros extenditur, et imperfectus, quatenus
terminatur, verum secundum hunc modum quoque in imnes
porrigitur, quemadmodum nomen ipsum significat.</p><lb n="5"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="7"><p>Itaque cum declaratum sit, totum esse perfectum, quatenus nil
aliud extra ipsum invenitur, a quo claudi possit, quinimmo ab eo
omnia clauduntur: rationi consentaneum fuit, ut diceret, quonam
modo nil aliud extra ipsum inveniatur, num quia infinitum sit,
post infinitum aliud quidpiam inveniri minime possit. atqui disquisitionem
<lb n="10"/> hac de re distulit, cum nonnullis, quae illi praecedunt, apprime
indigeat, et de caelesti corpore pertractare aggreditur. cum enim
de eiusmodi corpore verba facere sibi poposuerit, hoc in libro a nobiliore
eius parte, quae orbis dicitur, exorditur, ubi terminatum,
rotunda figura praeditum, ingenitum incorruptibilemque esse monstrabit.
<lb n="15"/> primo igitur esse eiusmodi corpus contendit, quoniam huius
sermonis perscrutationem relegavit in secundum librum de Caelo,
de ceteris autem corporibus in Tertio et Quarto libro disseret.
dixit: utrum totum terminatum sit magnitudine, quandoquidem
tempore infinitum esse potest, verum de parti bus eius secundum
<lb n="20"/> formam verba faciet nempe de orbe, igne, terra, nec non de
reliquis corporibus. cum autem de iis corporibus ei dicendum
sit, ab eorum motibus exorditur. at ue quispiam existimaret,
ex iis quae secundum accidens, et non per se sunt, illorum
esse tractationem, omnia corpora, inquit, naturalia, secundum
<lb n="25"/> se ipsa mobilia esse secundum locum dicimus; motus
enim eorum causa non fortuito, sed per se in illis consistit, eorum
enim unumquodque existit, quoniam natura praeditum est, natura
vero motus initium est.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="8"><p>Quare a motus perscrutatione exorditur: motus inquit,
<lb n="30"/> omnis localis aut recto ordine aut rotundo aut ex
his corapositus est. causa autem, propter quam motus simplex
duos tantum habet motus, est quoniam simplices magnitudines,
hoc est dimensiones, quae motui annectuntur, [non plures quam]
duae inveniuntur, recta nempe et rotunda, quamobrem
<lb n="35"/> hic de linea ipsa mentionem faciens, minime quidem secundum
geometricam rationem eam considerat, sed quatenus lineae dimensiones
sortiuntur. si autem localis motus est, diameter, hoc est
dimensio, omnino invenitur. dicendo autem diametros omnino inveniri
effectricem principalemque motus causam non assignat, sed hoc sigui
<lb n="40"/> loco tantum dictum est; minime namque necessarium foret, si plures
<note type="footnote">18 terminatum omnes: 1. indeterminatum 19 infinitum Al: finitum codd.
27 unumquodque existit] unicuique inest Al 33. 34 non—quam] Al: om.
38 cf. Simpl. Ρ. 1315</note>

<pb n="6"/>
quam duae diametri extitissent, [plures quam duos motus
at si diametri non nisi duae fuerint, consentaneum erit omnino, ut
motus quoque duo tantum esse dicantur; nou enim fieri potest, ut
ullus sit absque dimensione motus. quid vero obstat, quominus
<lb n="5"/> dimensio absque ullo motu inveniatur? duo igitur sunt
motus, tertius vero ex his compositus existit. | at quoniam in <note type="marginal">f. 2v</note>
naturalium motuum numerum Aristoteles eos collocare intendit,
quorum alter a medio, alter ad medium, alter vero circum medium
fieri consuevit, idcirco, inquit, is quidem motus in orbem
<lb n="10"/> fertur, qui circa medium fit. — cum autem περὶ τὸ μέσον et non
περὶ μέσον dixisset, id significare voluit, quid sit illud, quod φυσικὸν
σῶμα appellamus — et quod motus ad supera inferaque duo motus
sunt, qui recto quidem ordine instituuntur, motus nempe, qui a
medio et ad medium feruntur. neque etiam hoc in loco ἐπὶ μέσον
<lb n="15"/> et ἀπὸ μέσου dixit, sed ἐπὶ τὸ et ἀπὸ τοῦ cum autem dimensiones
duae sint, hoc est recta et rotunda, ac recta dicatur, quae vel in
imum locum, vel de imo sursum versus fertur, quae ambo simplicium
naturalium corporum motui annectuntur, evenit ut corporis
naturalis simplices omnes motus, cum a medio aut ad medium,
<lb n="20"/> tum circum medium fieri necesse sit, hoc igitur aliqua ex parte
necessario sequi videtur ea, quae diximus initio libri, hoc
est ut totum et pevfectum ternarium numerum insequantur eodemque
iure corporis naturalis motus, quoniam triplex existit, eadem perfectione
et complemento corporum numerum insequitur. cum itaque
<lb n="25"/> simplex motus rebus, quae vel a medio, vel ad medium feruntur,
accomodetur, eaedemque res naturales sint, ad corporum speculationem
ex eorum motibus regreditur. siquidem naturalium corporum
motus eorundem numerum definiunt; quodlibet enim corpus proprio
suo motu praeditum est, motus namque in re mota consistit.</p><lb n="30"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="9"><p>Cum autem corpora quaedam simplicia sint et quaedam
ex simplicibus composita, fiet necessario, ut motuum quoque
nonnulli simplices sint aliique ex simplicibus compositi. ac
nonnulli ex iis quodammodo compositi inveniantur. Aristoteles
antem dicit simplicia sunt corpora, quae motus principium
<lb n="35"/> secundum naturam habent. dixit secundum naturam, ad
differentiam animalium et plantarum. siquidem haec quoque principium
motus sortiuntur, verum secundum animam, minime autem
<note type="footnote">1 [plures—inveniri] supplevi 10 cum autem et sq.] Simpl. 15,1 20 aliqua
ex parte] interpretatio verborum κατὰ λόγον esse videtur 23 eadem—insequitur (24)]
locus suspectus; fort, vertendum est, corporibus eandem perfectionem et complementum comparat
32 aliique—compositi (pr.) fort, dittographia, cf. paulo inferius
35 ad differentiam et seq.] cf. Simpl. 16, 12 άρχὴν μὲν γὰρ κινήσεως ἒχει καὶ τὰ ζῷα
τὰ φυά, ἀλλ᾿ οὐ τῆς κατὰ τὴν φύσιν, καθὸ τοιαῦτα, ἀλλὰ τὴς καὰ τὴν ψυχήν.</note>

<pb n="7"/>
secundum naturam hoc illis inest. anima enim, quae in plantis <note type="marginal">f. 2v</note>
consistit, minime ut natura illis inest, veluti natura, quae in igne
terra reliquisque elementis invenitur. per ea autem, quae his
cognata sunt, inellegi debent, quae species eorum sunt, neque
<lb n="5"/> limites eorum egrediuntur, ut caligines, fumus ac rores sunt, quae
vapores nominantur. dixit autem motuum nonnullos esse simplices,
nonnullos vero ex illis quodammodo compositos,
non ut id insinuaret, quod composito motu sursum (inquam) ac
deorsum simul fertur, quoniam hoc dissentaneum est ac fieri
<lb n="10"/> nullo modo potest, siquidem confringeretur id, quod ea ratione
moveretur. sed id intellegi debet, secundum quod unico motu et ipsum
movetur; verum ille motus est veluti confusus quidam motus ad
duas partes, cui quidem sententiae sequentia adstipulantur, dum
inquit Aristoteles: et quae hoc iure se habent moventur secundum
<lb n="15"/> id quod iu illis praevalet, ut si trabs (exempli gratia)
igni corripiatur, hac de causa motus eius terreus deorsum inclinans
praevalet. cum itaque ut concessum sibi sermonem accepisset,
duplicem esse motum, ideoque dimensiones duas, hoc est duas
lineas inveniri, nec non simplicem esse motum, qui vel a medio,
<lb n="20"/> vel ad medium, vel circum medium fieri consuevit, et corporum
nonnulla simplicia esse, nonnulla vero composita, ac simplicium
motus esse simplices, compositorum vero compositos, haec autem
ab eo moveri, quod om illis praevalet, nec non etiam positum sit,
omnia naturalia corpora non per accidens, sed per se moveri, hoc
<lb n="25"/> explicare incipit corpus inveniri, quod rotundo motu feratur. hoc
autem iuxta hunc ordinem disponitur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="10"><p>Si motum aliquem simplicem esse contingat, et is, qui
secundum circulum fit, simplex existat, in simplici corpore erit.
etenim si quispiam dixerit, corpus, quod in orbem movetur, esse compositum,
<lb n="30"/> et composita corpora (quemadmodum dicebamus) ab eo, quod
in eis superat, moveantur, consentaneum est, ut vincens in eo corpore
composito haud dubie corpus simplex existat. cumque victoria
praevaluerit, erit eius motus iuxta victoriam illius corporis; quamobrem
necessarium erit esse aliquod corpus simplex, cui tantum
<lb n="35"/> conversio accomodetur. consentaneum itaque erit, ut ordine oratio
recenseatur: si motus simplex inveniatur et ille, qui fit in orbem,
simplex existat, simplicis igitur corporis propria erit conversio.
atqui datur prius, dabitur igitur necessario et consequens. sed
Aristoteles huiuscemodi demonstrationis forma minime usus est, siquidem
<lb n="40"/> ipse autecedentis loco ea posuit, quae antea retulit, videlicet
simplicem motum inveniri, quoniam simplicia | corpora reut <note type="marginal">f. 3r</note>
<note type="footnote">15 — praevalet] ut si ignita trabs . . proiiciatur, quoniam in ea terra praevalet, deorsum
feretur Al</note>

<pb n="8"/>
periuntur, uec non simplicium corporum motum esse simplicein, <note type="marginal">f. 3r</note>
siquidem motus, qui in orbem fertur, simplex existit. etenim duao
tantum simplices lationes sunt, recta scilicet et rotunda, quandoquidem
simplices dimensiones, hoc est magnitudines, duae existunt.
<lb n="5"/> quod vero conversio debeat simplici corpori aptari, inde perspicuum
est, quia eiusmodi corpus in orbem fertur. etenim si corpus,
quod in orbem movetur, compositum esse statuerimus, cum dictum
a nobis sit, compositorum corporum motum fieri vi dominantis, consentancum
itaque erit, ut in mundo simplex aliquod corpus inveniatur,
<lb n="10"/> cuius conversio propria existat. hac itaque conclusione
deducta, nempe corpus aliquod inveniri, quod natura sua in circulum
feratur, ad alia progreditur, ex quibus haec eadem conclusio deducitur.
verum antequam posteriorem sermonem aggrediatur, cum
ex his deductum sit, omnino consentaneum esse, ut in mundo aliquod
<lb n="15"/> corpus inveniatur, addidit Aristoteles deinde secundum naturam
autem impossibile, si uniuscuiusque corporis unus
motus proprius existit. haec autem sententia ita intellegi debet,
ac si dixisset, quod si ignis sit, vel aliquod quatuor elementorum,
quod in circulum feratur, non erit rationi cousonum, ut conversio
<lb n="20"/> horum alicui secundum naturam insit, si unicuique corporum unus
accommodetur naturalis motus, ac definitae sint naturales motiones.
itaque iuxta syllogismi formam declaratum est, cousonum esse, ut
corpus aliquod inveniatur, quod non absolute, verum secundum
naturam in circulum moveatur.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="11"><p>His igitur ita indicatis, aliam deinceps orationem prosequitur,
quae est eiusmodi. motus praeter naturam contrariatur
motui, qui secundum naturam existit, et motus, qui
naturali motui adversatur, unus est (unum enim uni contrariatur),
motus igitur praeter naturam unus existit. dum vero aliquod
<lb n="30"/> elementorum motu, qui in orbem fertur, movebitur, quoniam
eiusmodi motus simplex est, erit illi praeter naturam, siquidem
horum corporum naturalis motus rectus est; rectus vero motus motui
recto contrariatur, sicuti motus, qui ad supera fertur, ei adversatur,
qui deorsum tendit, et e converse, igitur motus hie, qui in circulum
<lb n="35"/> fertur, unicuique illorum, hoc est propriorum, contrariatur. et si
elementorum aliquod secundum naturam in orbem feratur, duos sibi
invicem contraries motus possidebit, quod sane ridiculum est ac
valde absurdum. non itaque eo movebitur motu, qui in orbem instituitur.
necnon rationi conseutaneum est, ut motus, qui in circulum
<lb n="40"/> fertur, dum simplex fuerit, alicuius corporis lyraeter quatuor elementa
proprius sit. baec autem oratio praecedentem insequitur, ac
iuxta ordinem in praecedenti oratione observatum, quae dicta a
nobis sunt, manifesta avadunt. ceterum eiusmodi sermouem subsequens
etiam insequitur, modo ei annectatur, ac unica oratione simul

<pb n="9"/>
explicentur, ille nempe qui dicit palam igitur est, aliquod f. 3r
in mundo inveniri corpus et reliqua, quae dcinceps sequuntur.
verba aufem, quodsi ia muudo aliud corpus inveniatur,
quod praeter naturam in circulum vertatur, omuino
<lb n="5"/> hahehit naturalem qnendain motum: (eiusmodi verba) ita intellegenda
sunt, siiiuideui dixiuius practer naturam, hoc comparatione
tantum est ad eum, qui secundum naturam existit, et
fieri uon potest, ut corpus externa latione praeditum sit, naturali
vero careat. nee alia relinquetur ulla anturalis molio, siquidem
<lb n="10"/> motus ad supera atque ad infera quatuor elemeutis secundum
naturam inest. ratioue igitur cousentaueum est, ut motus, qui
secundum circulum fit, minime praeter naturam existat, ac quinto
corpori omuino accommodetur. congruum itaque erit, ut quintum
aliquod ac simplex corpus inveniatur.</p><lb n="15"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="12"><p>Idem praeterea, hoc est in mundo quintum corpus inveuiri,
alia quoque ratione hunc in modum explicatur. conversio ea latione
perfectior est, quae recto ordine fit, ilia siquidem inter perfectas
lationes connumeratur, rectae lineae vero motus minime perfectus
existit. cireulus euim figurarum omnium perfectissimus est, siquidem
<lb n="20"/> neque additiouem admittit neque defectum, sed de numero eorum
est, quae perfecta gignuntur. at nulla recta linea perfecta existit,
cum si finita, tum etiam si infinita censeatur. si enim infinita
existimetur, cum indefinita ac indeterminata sit, perfecta esse non
potest, si vero finitam illam iudicabis, poterit et incrementum et
<lb n="25"/> decrementum suscipere et sic diminuta erit. perfectum insuper liabet
exordium, medium atque extremum, quae in circulo tantum deprehenduntur,
in recta autem linea nulla ratione inveniuntur. in
eo euim, quod fiuem nou babet, qua ratione haec reperiri possunt,
in quantum fuerit infinitum? fiuitum vero, cum fieri non possit,
<lb n="30"/> ut medium habeat, quo iure etiam baec babere poterit? | etenim f.
si additionem susceperit, qui fieri potest, ut unum idemque medium
custodiat? . . . cum autem conversio motu recto prior sit: igitur quod
conversione movetur, eo prius erit, quod recto motu defertur. una
est enim proportio, quam hi duo motus inter se habent. at corpora,
<lb n="35"/> quae recto motu feruntur, simplicia sunt, et consonum est, ut
id, quod prius simplici est, simplex quoque existat. igitur quod in
circulum movetur, congruum est, ut simplex sit, sique non erit
unum ex quatuor elementis (motus namque elemeutorum recti sunt)
relinquitur ut eiusmodi corpus existat. congruum vero nou est,
<lb n="40"/> ut sit aliquod corporura compositorum, primum quoniam corpus
simplex est (ut superius iudicatum fuit), cum simplici antiquius sit;
<note type="footnote">25 Alexander apud Simpl. p. 39,11 39 eiusmodi Al; om. codd.; fort, suppl. aliud
40 primiun et (p. 10, 1) deinde scripsi: vel primorum, vel secundorum codd. Al</note>

<pb n="10"/>
deinde si quod in circulum movetuv, compositum extitisset, ab eo, <note type="marginal">f. 3v</note>
quod superat in illo, motus eius proficisceretur. ex his igitur perspicuum
fit, corpora composita mokeri, si antea motus orbcularis
cumque eiusmodi motus alicuius quatuor elernentorum proprius
<lb n="5"/> non sit, igitur consentaneum est, ut quinti corporis proprius
existat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="13"><p>Quod non modo iis, quae dicta sunt, verum alia ratioue hunc
in modum ostenditur. motus enim aut naturalis, aut praeter
naturam est, qui alicui corporum praeter naturam inest,
<lb n="10"/> is alterius naturalis erit, hic autem sit veluti motus deorsum.
unusquisque enim motuum alicuius elementorum naturalis
existit, qui ceteris elementis praeter naturam convenit. cum autem
rotundus motus unicuique elemeutorum praeter naturam couveniat,
quinto corpori secundum naturam competet. quare consentaneum
<lb n="15"/> erit, ut quintum corpus inveniatur, cuius conversio naturalis existat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="14"><p>Practerca vero conversio aut naturalis aut praeter naturam
erit. si naturalis, perspicuum est, quod quinto corpori inerit
secundum naturam. non enim fierit potest, ut alicui elementorum
accommodetur, haec namque alios praeter hunc naturales motus
<lb n="20"/> sortiuntur. et cum statuerimus corpus, quod in orbem rotatur,
motu praeter naturam, eoque continue moveri, (dixit autem continuo,
ut eum motum insinuaret, qui versus medium defertur) hoc
irrationale erit. namque si motus eius fuerit praeter naturam, et omne,
quod movetur motu praeter naturam, vi movetur, proptereaque illi
<lb n="25"/> interitus contingit, sicuti id in omni eo videre licet, quod eiusmodi
motu movetur: necessario fiet, ut conversio corruptionem quoque
admittat. at corruptionem non admittit (alioquin infinitis antea
seculorum aetatibus hoc ei contigisset); non itaque praeter naturam
est, itaque relinquitur, ut naturalis sit. quare cum nulli elementorum
<lb n="30"/> secundum naturam conveuiat, necessario etiam fit, ut quinto
corpori accommodetur. deinde dicif, palam itaque est ex hoc dicto,
quod si eiusmodi motus igni inesset (ut quidam opiuati
sunt) necessario non tantum motus deorsum erit ei praeter naturam,
sique praeter naturam erit, corruptionem admittit. igitur conversio
<lb n="35"/> iuxta seutentiam eorum, qui eam igni accommodarunt, multiplicem
corruptionem recipiet. et eae quoque rationes, quibus alii praedicta
infringere couautur, sunt gravissimae. hoc vero sermone ahsoluto inquit
deinceps, corpus quod in circulum vertitur, ingenitum est ac
immortale.</p><lb n="40"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="15"><p>Cum autem pro hypothesi statuisset, quod contrario caret, ac
insuper adduxisset nonnulla tanquam supposita, alia vero
<note type="footnote">3 corpora — extiterit (4)] proprium corporum compositorum motum conversionem non
esse Al 33 non — deorsum] sic Al, in codd. excidit aliquid per homoeoteleuton</note>

<pb n="11"/>
demonstratioiie comprobata, hoc cleinceps hunc iu Diodum <note type="marginal">f. 3v</note>
prosequitur : corpus (quintum) uec leve, nee grave existit, declaratque
quo iure id uecessarium sit; ac de eo primo memiuit, quod
hoc loco sat sibi erat, retulitque, quid grave, quid leve esse dicatur,
<lb n="5"/> quaudoquidem de his erit absoluto sermone in Quarto Libro pertractaturus.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="16"><p>Eorum autem quae dicta suut, haec supposita fuere, nempe
motum, quo aliquid per locum movetur, esse de numero eorum,
quae uaturalibiis coporibus per se iusuut, ac simplices motus inveniri
<lb n="10"/> iuxta meiisuram simplicium linearum, uec uon ex numero
specierum motus, simplicium corporum uumerum deprehendi (dixi
specierum motus ut eos motus insinuarem, qui in circulum, et
qui recto ordine fiunt quique elemeutorum quatuor proprii existuut)
nee non motuum nonnullos simplices esse, uonnuUos vero composition,
<lb n="15"/> compositosque motus fieri ratione eius, quod iu eis praevalet,
ac eum motum qui alicui corporum secundum naturam inest,
inesse alteri praeter naturam, unique unum coutrariari, uec non id,
quod sursum et deorsum fertur, esse id, quod a medio et ad
medium movetur, ac rotundum motum eum esse, qui circa medium
<lb n="20"/> instituitur, uec nou motum praeter uaturam, cum simplex fuerit,
coutrarium esse, siquidem consentaueum non est, ut omne id, quod
inest alicui praeter uaturam, contrarium habeat, tamesti id, quod
praeter naturam est, ei contrarium sit, quod secundum uaturam | <note type="marginal">f. 4r</note>
existit.</p><lb n="25"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="17"><p>Haec sunt quae in praecedeutibus supposita fuere, quae vero
conqorobavit haec sunt: nempe iu mundo corpus simplex quintum
inveuiri, quod secundum naturam in circulum movetur, quodque elementis
quatuor perfectius atque antiquius existit.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="18"><p>Deinceps ait: ex hoc autem sequitur, quintum corpus non
<lb n="30"/> esse grave, neque leve: grave enim est id, quod natura
sua ad medium defertur, et reliqua, quae iuxta illius ordinem
subsequuntur. deinde dicit, necessarium autew, est ut
quicquid ad supera vel ad infera movetur, aut gavitatem,
aut levitatem, aut utramque simul sortiatur.
<lb n="35"/> dixit utramque simul, etenim aqua et aer et gravitate et
levitate praedita sunt, hae vero iu illis minime ea ratione in-
veniuntur, quasi unumquodque eorum et grave et leve existat;
fieri namque hoc uuUo modo potest, non enim dicimus unumquodque
eorum grave et leve esse, si ad unum et idem referatur. verum
<lb n="40"/> grave erit comparatioue ad aliud, sicuti aqua gravis est, si ad aerem
conferatur, et comparatioue ad duo diversa.</p><note type="footnote">5 Quarto] IV, 1 — 4 21 contrarium esse] erit Al 22 habeat] illi existat Al
41 fort, post conferatur excidit: levis autem, si ad terrain conferatur [comparatione igiur]</note><pb n="12"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="19"><p>Quippe cum gravis ac levis definitionem retulisset, dixissetque
grave esse id, quod natura sua fertur deorsum, leve autem, quod <note type="marginal">f. 4r</note>
natura sua sursum versus nititur, ac definitionem cuin definito converi,
in definitum ipsum tandem regreditur dicens, omne, quod deorsum
<lb n="5"/> tantum movetur, grave est, leve autem, quod ad supera
dumtaxat evolat. hoc autem ideo ab Aristotele factum puto, ut
hinc perspicuum evaderet, corpus, quod in orbem movetur, non
esse grave, enque leve, non enim a medio, vel ad medium, hoc
est sursum et deorsum, enque secundum neque praeter natiram
<lb n="10"/> movetur. praeter naturam quidem nulla duarum motionum
movetur, quandoquidem si praeter naturam deorsum moverotur,
huic contrarius, uempe is, qui ad supera iustituitur, uecessario ei
naturalis extitisset; sed couversio fuit eius naturalis motus; igitur
cougruum erit, ut sint in eo duo naturales motus, uni praeter naturam
<lb n="15"/> motui contrarii; sed antea a nobis positum fuit, unum uni
contrariari. quodsi ad supera praeter naturam moveretur, idem
sermo sequeretur. neque etiam fieri potest, ut aliquo horum duorum
motuum secundum nauram moveatur, quandoquidem motus eius secundum
naturam conversio existit, ac unus est uniuscuiusque corporis
<lb n="20"/> naturalis motus. si autem aliquo duorum motuum, hoc est
sursum vel deorsum, moveretur, esset utique unum ex iis corporibus,
quae secundum naturam aliquo borum duorum motuum moventur.
si enim ad supera moveretur, ignis, si vero ad infera, terra extitisset.
at cum nullum horum duorum sit, igitur consentaneum est,
<lb n="25"/> ut neutro illorum motuum feratur. et quoniam circulare corpus
non movetur sursum nec deorsum, quod autem nee sursum nec
deorsum movetur, nec grave, nec leve existit ... at corpus, quod in
circulum vertitur, non moveri sursum nee deorsum, id negative expressum
est. sed haec propositio, in qua dicitur movetur nec sursum
<lb n="30"/> nec deorsum, non pracdicatur negative, siquidem indefinitum tantum
sermonem demonstrat, veluti si quis dicat, hic est non sanus, vel
est non iustus. propositio enim in qua dicitur, Xanthus est non
iustus, non est propositio negativa; etenim propositio negativa ea
est, in qua dicitur, Xanthus non est iustus. et eius oratio ab eo
<note type="footnote">3 convcrti] cf. Simpl 61,29 καὶ ἀντιστρέφει ἀναγκαίως; cum dcfinilo Al, om. codd.
11—17 Simpl. 63, 19 ὁ μέντοι θεμίστιος οὐχ οὕτως συλλογίζεσθαι νομίζει, ἀλλ᾿ ὅτι,
κάτω παρὰ φύσιν κινηθείη, ἔσται αὐτῷ κατὰ φύσιν ἡ ἐναντία ταύτῃ ἡ ἄνω· ἦν δὲ καὶ
κύκλῳ κατὰ φύσιν τῷ κυκλοφορητικῷ· δύο ἄρα ἄρα ἑνὶ ἐναντία· κἂν τὴν
κινηθείη, πάλιν ἡ κάτω κατὰ φύσιν, καὶ τὸ αὐτὸ ἄτοπον ἀκολουθήσει τὸ δύο ἑνὶ
εἶναι. 27 excidit aliquid per homoioteleuton. suppl.: ergo corpus circulare neque levitatem
neque gravitatem sortitur. ad rem cf. Simpl. 62, 11, δείκνθσι δὲ οὕτως, ὡς Ἀλίξανδρος
Θεμίστιός φασι· τὸ κύκλῳ κινούμενον οὔτε ἄνω οὔτε κάτω κινεῖται κατὰ
ἄνω μήτε κάτω κινούμενον κατὰ φύσιν οὔτε κοῦφον οὔτε βαρύ ἐστιν· οὐκ
ἡ ἐλάττων. . . , ἀλλ᾿ ἀόριστον ἔχει τὸ κατηγορούμενον</note>

<pb n="13"/>
pendet dicto, nempe grave et leve est id, quod natura sua aut sursum
aut deovsum movetur, et corpus, quod in circulum fertur, non
invenitur sursura vel deorsura moveri. eius autem, quod subdidit
deinde Aristoteles, vera sententia (ut arbitratur Alexander) nec
<lb n="5"/> congrue explicata est nec rationi consona est, atque (Alexander ipse)
diverso modo inteipretatur, cuius hercle interpretatio nec consona
mihi videtur, nee congruum est, ut ex Aristotelis verbis eliciatur.
Et arbitratur sententiam, quod corpus circulare grave sit et
non leve, eiusque motus quoque, quo monetur, quod non sit circularis,
<lb n="10"/> ab eius partibus diverso modo probari posse, siquidem ait,
posset quispaim conendere hanc demonstrationem nondum sufficere,
nempe quod eiusmodi corpus non sit grave neque leve, cum suapte
natura nec sursum nec deorsum feratur — tali enim modo corpus
neque grave esse neque leve confimavera — possibile namque esset,
<lb n="15"/> ideo non ferri deorsum, quia super cetera corpora uatat et in profundum
ne demergatur prohibetur, sicuti undequaque sustentata in reliquis
corporibus deorsum quidem ferri posse, et gravitatem habere
videmus, sed deorsum non feruntur, non quia ipsa gravitatem non
habeant nec quatenus natura sua non moveantur deorsum, sed
<lb n="20"/> quia prohibentur, ne eiusmodi motu moveantur. isthaec namque
asserenti hunc in modum poterit responderi. si verum esset, ut
totum hoc corpus deorsum non praecipitetur, quoniam undequaque | <note type="marginal">f. 4v</note>
quodammodo sit sustentatum et omui ex parte probibeatur, ne eiusmodi
motu feratur, at eius partes sicuti aliquod anstrum, vel quaevis
<lb n="25"/> alia pars absolute, cum eo modo non sint sustentatae, nec ceteris
corporibus emineant deorsum moveri poterunt, cum nihil obstet, quominus
tunc pars ea gravis inveniatur. cuius ratione totum ipsum
gravitate quoque praeditum esse coguosceremus; etenim si non fertur
deorsum, quoniam omni ex parte ab hoc prohibitum est, secundum
<lb n="30"/> naturam vero illi non minus quam partibus motus deorsum competit,
atque grave existit. quemadmodum enim in natura partium motus
deorsum reperitur, ita quoque in natura totius reperiri debet; quo
enim parva terrae portio movetur, eo et tota terra defertur; nunc
vero quia eius pars non movetur deorsum, gravitatem non liabet.
<lb n="35"/> igitur consentaneum videtur, ut eodem iure totum ipsum se babeat,
eadem est enim natura totius et partis, hoc itaque illi necessario
continget, dum eius partes perscrutabuntur, nempe ut nec
grave, nee leve existat. deinde quod natura sua eo motu non moveatur,
qui rectis liueis fit: partes enim huius corporis motu recto
<lb n="40"/> secundum naturam minime moventur, ut sol vel quaevis alia
orbis pars, neque etiam violenter eo motu moventur. id omne autem
<note type="footnote">8 arbitratur] fort, levi emendatione vert, est: arbitramur eius . . . probasse, sed cf. Av.
p. 14 D 16. 23 undequaque sustentatum] fort. ἰσοπαλές</note>

<pb n="14"/>
quod parti tribuitur, contingit etiam toti; ratio namque otius et <note type="marginal">f. 4v</note>
partis una eademque est.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="20"><p>Cum itaque satis hoc in loco demonstratum sit, inveniri in
mundo corpus quintum simplex, elementis quatuor antiquius ac
<lb n="5"/> louge praestantius, gravitatis levitatisque expers, deinceps explicavit,
eiusmodi corpus neque ortum neque interitum suscipere neque
incrementum alterationemve, primoque ingenitum esse tale corpus,
hunc in modum docet.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>