<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:6b-6c</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:6b-6c</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="6b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Horum omnium generum, quae sunt animalia desuper deorsum radices pervenientes habent: inanimalia autem de imo in superna ⎡viva⎤ radice silvescunt. Quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, quaedam simplicibus. Alimenta autem sunt bina animae et corporis, e quibus animalia constant. Anima ⟨ignis et aeris, superiorum⟩ mundi ⟨elementorum,⟩ inquieta semper agitatione nutritur: corpora ex aqua et terra, inferiori⟨bu⟩s mundi elementis, augescunt. [Spiritus, quo plena sunt omnia, permixtus cunctis cuncta vivificat.] Sensu⟨s⟩ [addito ad hominis intellegentiam, quae quinta pars soli homini concessa est ex aethere, [sed] de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad divinae rationis intellegentiam exornat, erigit, atque sustollit. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6c"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem vobis exponam: est enim sanctissima et magna, et non minor quam ea quae est divinitatis ipsius. </said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>