<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:36x-20a</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:36x-20a</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="36x"><p rend="indent"><said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Et mundus speciem mutat, o Trismegiste?</said>—<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Vides ergo, o Asclepi, tibi omnia quasi dormienti esse narrata. Quid est enim mundus, aut ex quibus constat, nisi ex omnibus natis? Ergo hoc vis dicere de caelo, terra, et elementis. Nam quae alia magis frequenter mutantur in species? Caelum umescens vel arescens, vel frigescens vel ignescens, vel clarescens vel sordescens, in una caeli specie hae sunt quae saepe alternantur species. Terra vero speciei suae multas inmutationes habet semper, et cum parturit fruges, et cum eadem partus nutricat suos, fructuum omnium cum reddit varias diversasque qualitates et quantitates [[atque stationes aut cursus]], et ante omnia arborum ⟨⟨qualitates⟩⟩, florum, bacarum [[qualitates]] odores, sapores [[species]]. ⟨⟨A[t]qua stationes aut cursus⟩⟩ ⟨mutat.⟩ Ignis facit conversiones plurimas, atque divinas ⟨recipit⟩ ⟨⟨species⟩⟩. Solis etenim et lunae omniformes imagines sunt; sunt enim quasi speculorum nostrorum similes, imaginum similitudines aemulo splendore reddentium.—⟩⟩ ⟨ * * * * * *⟩ </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20a"><p rend="indent"><said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Alia haec iterum ratio quae est, o Trismegiste?</said> —<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Talis, o Asclepi. Deus etenim vel pater vel dominus omnium quocumque [alio] nomine [[ab hominibus sanctius religiosiusque]] nuncupatur [quod] inter nos intellectus nostri causa, ⟨⟨ab hominibus sanctius religiosiusque⟩⟩ debet esse sacratum tanti [[etenim]] numinis contemplatione: nullo ⟨⟨etenim⟩⟩ ex his nominibus eum definite nuncupabimus. Si enim vox hoc est, ex aere spiritu percusso sonus, declarans omnem hominis ⎡voluntatem vel sensum⎤ <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0335"/> quem forte ex sensibus mente perceperit, cuius nominis tota substantia paucis conposita syllabis definita atque circumscripta est, ut esset in homine necessarium vocis auriumque commercium, simul etiam et sensus et spiritus et aeris ⟨nomina⟩ et omnia in his aut per haec aut de his nomen est totum dei. Non enim spero totius maiestatis effectorem omniumque rerum patrem vel dominum uno posse quamvis e multis conposito nuncupari nomine, hunc vero innomine⟨m⟩ vel potius omninomine⟨m⟩ ⟨⟨esse⟩⟩, siquidem is sit unus [et] omnia, ut sit necesse aut omnia [[esse]] eius nomine, aut ipsum omnium nominibus nuncupari. </said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>