<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:23a-23b</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:23a-23b</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="23a"><p><said who="#Trismegistus"> Sed de hominibus istud dictum paucis sit pia mente <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0341"/> praeditis: de vitiosis vero nihil dicendum est, ne sanctissimus sermo eorum contemplatione violetur. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Et quoniam de cognatione et consortio hominum deorumque nobis inducitur sermo, potestatem hominis, o Asclepi, vimque cognosce. Dominus et pater vel, quod est summum, deus ut effector est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum qui in templis sunt humana proximitate contenti; et non solum inlumina[n]tur, verum etiam inlumina[n]t, nec solum ad deum proficit, verum etiam conformat deos. Miraris, o Asclepi, an numquid et tu diffidis, ut multi?</said> —<said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Confundor, o Trismegiste: sed tuis verbis libenter adsensus, felicissimum hominem iudico, qui sit tantam felicitatem consecutus.</said> —<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Nec inmerito miraculo dignus est, qui est omnium maximus. Deorum genus ⟨caelestium⟩ omnium confes⟨s⟩ione manifestum est de mundissima parte mater⟨i⟩ae esse prognatum, signaque eorum sola quasi capita pro omnibus esse. Species vero deorum quas conformat humanitas ex utraque natura conformatae sunt, ex divina, quae est purior multoque ⎡divinior⎤, et ex ea quae infra homines est, id est ex materia qua fuerint fabricatae; et non solum capitibus solis, sed membris omnibus totoque corpore figurantur. Ita humanitas, semper memor naturae et originis suae, in illa divinitatis imitatione perseverat, ut, sicuti pater ac dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos suos ex sui vultus similitudine a figuraret. </said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>