<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:1a-1b</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:1a-1b</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="1a"><p rend="indent"><pb facs="ScottHermeticaVolOne_0289"/><said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trismegistus loquitur:</label> Deus, deus te nobis, o Asclepi, ut divino sermoni interesses, adduxit, eoque tali, qui merito omnium antea a nobis factorum, vel nobis divino numine inspiratorum, videatur esse religiosa pietate divinior. Quem si intellegens ⟨deum⟩ videris, eris omnium bonorum tota mente plenissimus, si tamen multa sunt bona, et non unum, in quo sunt omnia. Alterum enim alterius consentaneum esse dinoscitur [omnia unius esse aut unum esse omnia]; ita enim sibi est utrumque conexum, ut separari alterum ab <hi rend="italic">al</hi>t⟨e⟩ro non possit. Sed de futuro sermone hoc diligenti intentione cognosces. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="1b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus" rend="merge">Tu vero, o Asclepi, procede paululum, Tatque, nobis qui intersit, evoca.</said> Quo ingresso, Asclepius et Hammona[m] interesse suggessit. Trismegistus ait: <said who="#Trismegistus">Nulla invidia Hammona prohibet a nobis; etenim ad eius nomen multa meminimus a nobis esse conscripta, sicuti etiam ad Tat amantissimum et carissimum filium multa physica ⟨di⟩exodicaque quam plurima. Tractatum hunc autem tuo ⟨in⟩scribam nomine. Praeter Hammona nullum vocassis alterum, ne tantae rei religiosissimus sermo multorum interventu praesentiaque violetur. Tractatum <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0291"/> enim tota numinis maiestate plenissimum inreligiosae mentis est multorum conscientia publicare.</said> </p><p rend="indent">Hammone etiam adytum ingresso, sanctoque illo quattuor virorum religione et divina [dei] completo praesentia, conpetenti venerabiliter silentio [[ex ore Hermu]] animis singulorum mentibusque pendentibus, ⟨⟨ex ore Hermu⟩⟩ divinus Cupido sic est orsus dicere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>